Annus
2 0 0 5

NUNTII NUNTII HEBDOMADIS (10.04 - 16.04.2005):

ARIEL SHARON POLLICETUR DOMINO BUSH SESE SEDES ILLEGALES CIS IORDANIAM DESTRUCTURUM.

Primarius minister Israelita monet se non sequuturum esse 'Chartam viae' nisi prius Associtaio pro Liberanda Palestina (AP) confirmet "universum recessum a tromocratia suorum". Praesides Americanus, George W. Bush, hortatus est primarium ministrum Israelianum, ne constituat colonias hebraeorum cis Iordaniam, quia talis actio possit obesse progredientibus colloquiis pacis in Oriente Proximo componendae. Sharon autem promissit "titulos et inscriptiones publicitarias a locis vetitis removendas", sed docuit dominum Bush, alias colonias, quae in parte terrae Israel iacent, penes suam Rem publicam esse permansuras. "Dixi primario ministro ne ferat ullam actionem contra 'Chartam viae' neve noceat propositis officiis", narravit G. Bush ad diurnarios loquens postquam cum Sharon in villa sua Crawfordii Texarum convenerat. Ad hoc Sharon pollicitus est apud Bush se esse amoturum "colonias citra auctoritatem constitutas". "Quod ad colonias attinet", ait, "Israel praestabit omnibus officiis suis per consilium pacificum susceptis". Primarius minister enarravit, se consentire domino Bush de "Charta viae", sive de foedere pro pace pacto disserenti; quasdam vero coloniarum cis Iordaniam Israelitarum finium esse partem, atque perrecturas esse proposuit. Stans apud Bush, Sharon monuit Israel non defuturum consilio pacis si Palestini velint repressos violentorum greges. U.S.A. vehementer improbat novum consilium israelitarum, qui volunt alteras 3.600 domos coloniis adiectas. Ea res frigida fuit in colloquio, per quod volebant confirmare consensum circa Gazam.- cfp


RES PUBLICA CIVITATUM UNITARUM ADSIGNABIT TRES MILLIONES THALERORUM PROMOTURIS IN IRANIA DEMOCRATIAM

Civitates Unitae (USA) adsignabunt tres milliones thalerorum gregibus laboraturis in democraticam rem publicam apud Iranianos provehendam, demonstrantes semel ex novatis islamice rebus (anno 1979) se quandam habere intentionem eius finis in hac islamica regione obtinendi. Nuntius Aulae ab Statu, Richard Boucher, demonstravit ita se habere rem, ut greges magistrorum haud gubernativi necnon aliae consociationes apud Irán pro obtinendis opibus competere possint; ut greges quoque auxilio humanitario dicati argentum recipere conentur. Verum enimvero legatus Iranicus coram O.N.U., Mohamed Javad Zarif, censuit hoc consilii esse " manifestam violationem " foederis pacti anno 1981 inter Civitates Foederatas atque Irán, secundum acta diurna 'USA Today', prima quae de hoc negotio in medio nuntiaverunt. Quod foedus et quod pactum, subscriptum in Algeria, permissit liberationem 52 Legationis USAe operariorum, qui in obsidum loco in Teherán 444 dies permanserunt. Negavit autem Boucher, traditionem huius argenti violare pactum. Nam secundum foedus, USA pollicita est "neve recta neve obliqua via, neve politicis neve militaribus instrumentis, in negotia Iraniae intestina pecunias invertere". Nescitur autem num assigantio aeris habeat aliquid cum comitiis eligendi praesidentis institutis in mensem Iunium huius anni. Praesides Iranius Mohamed Jatami post secundum imperium relinquet onus. Civitates Foederatae censent comitia Iraniana fore velut repercussum in speculo fidelem sensus populi qui arbitratur, uti de summo magistratu homines dumtaxat religiosi certent. 12 Apr. ann. 2005. - cfp.


TOTA EUROPA COMPROMITTIT SE ANTECEDENTIUM PENALIUM ARCHIVA CONNECTATURAM

Omnes ministri Europaei ab Interioribus et Iustitia polliciti sunt Iovis die sese adiecturos XXV civitatibus, quae sunt membra UE, sytema quoddam commercii memoriarum criminum, -sive antecedentium penalium-, secundum exemplum incepti recens adiecti ab Hispania, Gallia, Germania et Belgica. Foedere autem icto non instituitur creandum archivum generale Europaeum, omnibus civibus Unionis Eropaeeae (UE) notatis, ut proposuerat Comissio; unum autem archivum ad personas aliarum gentium vel ignotarum creare decretum est. "Creatio communis archivi nondum obtinuit consensum", dixit in eam sententiam Minister ab Iustitia Luxemburgi, Luc Frieden, cuius civitas nunc toti UE praeest. Sed praeter promissionem ab universis ministris susceptam, tale institutum debebit primum obire nonnulla obstacula, ut archiva distincta locis pareant quibusdam formis communibus, atque magnus numerus linguarum in unum codicem (ad hoc) coeat. Aliud negotium est, quam diu sint servandae notae, -qui mos et insitutum inter gentes varie se habet. Aut casus Regni Uniti, quod archivo antecedentium penalium caret omni. Apr. 14, ann. 2005.- cfp


CAROLUS & CAMILLA OSTENTANT IMAGINES PUBLICAS NUPTIARUM SUARUM

Regulus Carolus Britannorum uxorque eius Ducissa Cornubiae ostenderunt hodie officiales nuptiarum imagines. Quarum in una stant ii comittantibus principalibus filiis, Guillelmo et Enrico, dum in alia apparent stantes apud liberos Camillae, Thomam et Lauram Parker-Bowles; in altera videntur ambo laetabundi circumstante familia, necnon Regina Elizabetha II et Edimburgi Duce, itemque patre Camillae, magistro militum Bruce Shand. Imagines factae sunt ab officiali photographo Hugo Burnand, in uno cubiculorum Castelli Windsor post finitam benedictionem religiosam, quam archiepiscopus Cantuariesis, Rowan Willimans, dedit coniugibus in pulchro Sancti Georgi fano, quod eiusdem Castelli membrum est. Imaginibus licet videri Camilla altero vestitu, -longo, fusco, et aureis consuto filis -, quem in festa connubii gessit. Regii consortes lunam melitam, ut aiunt, die dominica inceperunt in Scottiam profecti ad regiam domum (Balmoral). Haec nuptiae sunt finis ac terminus consuetudinis partim illicitae, quae nata est 35 ante annis, quum ii se inter se cognoverunt per certamen equitum pilam ex equis persequentium labente illo vetusto anno 1970. Apr., 11, ann. 2005.- cfp


NOVISSIMIS TABULIS BOTERO DEPINGUNTUR CRUCIATUS CAPTIVORUM IN ABU GHRAIB (IRAQUIA)

Acta diurna Columbiana "El Tiempo de Bogotá" volgaverunt hodie novissima opera Ferdinandi Botero sermonemque diurnarii cum pictore et sculptore, qui artifex plasticus Columbianorum habetur maximus. Latinus Americanus creator his operibus describit tormenta Iraquinorum in carceribus Abu Ghraib. Eo pacto quaerit exprimere iram, quae tanta barbarie cognita subit. Tabulae pictae a Botero componunt seriem inscriptam 'Abu Ghraib', virosque et feminas repraesentant nudos, alligatos, humili positu sedentes; et una earum tabularum videtur vir portione materiae inserta. Haec centum opera, quae componunt seriem, non sunt venalia, non facta ob faciendum lucrum: exhibebuntur, sed non vendentur, ex proximo mense Iunio in Palatio Venetiae in urbe Roma, -ubi quondam fascista ille Benitus Mussolini habitavit; perfecta sunt a Botero in officinis suis Galliae, Novi Eboraci et Pietrasantae. Apr. 11. - cfp


O.N.U. IURIBUS HUMANIS IN NEPAL ADVIGILARE INSTITUIT

Sic dicitur fore ut humana Iura, quae in Nepal cotidie et a re publica et a rebellibus conculcantur, asserventur per benignos custodes et omnium partium arbitros. Nam summa Praefecta Nationum Unitarum Iuribus Humanis Curandis nuntiavit hodie se propere curaturam ut adiuvet reperire conscios abusuum in Nepal utque devitet quominus primariae accessiones personarum violentur. Deferente O.N.U. per nuntium, Summa Praefecta, Louise Arbour, et Minister ab externis Nepalensium, Ramesh Nath Pandey, subnotaverunt documentum, ex quo statim in totum territorium legati de foedere mittantur; officia provincialia ad accipiendas civium querimonias aperiantur; et exercitus et rebelles vocentur, qui ad vestigationes perficiendas dent operam. Quae res, cum adiumento civium, deffensorum Iuris Humani, diurnariorumque scriptorum, creditur profutura civitati novem iam annorum bello intestino cruentatae. Nam secundum supradictam Praefectam "necesse est abrumpere circulos et recursus abusionum, quae admitti solent". (apr. 12) - cfp


'HACKERS' UTUNTUR MORTE PAPAE AD FRAUDES PER INTERRETE ADMITTENDOS

'Hackers' (sive piratae informatici, qui per interrete operantur) iam utuntur decessu Iohannis Pauli II ad suadendum catholicis per orbem terrarum degentibus invertere pecuniam suam in fraudulentum negotium, cuius lepos est in oblatione librorum de vita et miraculis Summi Pontificis, qui libri offeruntur gratis!!, sicuti denuntiavit hodie unus ex peritis securitatis qui in Britannia vivit. Ea res detecta est praeterita veneris die, quum Iohannis Pauli II reliquiae in fossa subterranea Vaticana conderentur, post funera celebrata centies millibus peregrinorum advenientibus Romam, pastoribusque populorum praesentibus, sicuti demonstravit Graham Cluley. "Pro dolor, latrones cybernautas praedabundi non amittent tempora ulla "quin temptent consilium exercere suum", aestimavit Cluley sermone diurnario per telephonio cum The Associated Press habito. "Honorate memoriam et hereditatem eius", imperat nuntius electronicus quo libri offeruntur gratis. Tum curiosi deducuntur ad alterum porticum, ubi excusationes dantur quod libri in eo loco non insunt. Postremo, automatarie, nautae trahuntur ad insidiae locum: hic offeruntur illis secreta consilia ad lucrandum. Quae consilia non sunt videlicet gratuita, quoniam contributio pecuniaria posci solet. Nimirum cybernautae venerabundi cadunt in laqueum. Hic modus operandi latronum retiariorum consistit ex eo, quod piratae epistulas sordidas sive "spam" mittunt coniunctas cum nuntiis magni momenti ex orbe aut civitate missis. Credulos deinde, quemadmodum demonstravimus, destituunt. Apr. 12, ann. 2005.- cfp



BREVES BREVES:

Multiples "tabernae sexuales" in platea Varsoviae ab Iohanne Paulo II nominata. - Platea quae gerit nomen Iohannis Pauli II in urbe Varsovia ostendit ad XII tabernas deliciarum in paucorum passuum spatio, quas vicini rogarunt amoveri. Indignabundi vicini adiecerunt aliam post aliam petitionem praefecto urbis Varsoviae, Lech Kaczynski, ut auctoritas publica interveniret. Ibi enim non est quaestio de virtute, sed de voluptate, et venduntur talia instrumenta, servitiaque, qualibus spiritus sanctus deterreri videatur. Sed a municipio nuntiatum est, nihil esse faciendum iure adversus tabernas, quae intra privata aedificia insituantur. "Deploro hanc ipsam viam tales mercaturas offerre oppido, neque vero invenimus hucusque argumentum ullum, uti per leges solvantur. Cogitamus autem, quid expediri liceat", narravit pudibundus Kaczynski, citatus Mercurii die ab actis diurnis Rzeczpospolita. Hac tamen in platea tabernae deliciarum, quae Anglice sex shops appellantur, clausae fuerunt Iovis die vesperi, nam eo tempore ante funera Papae viae locaque urbium, quae nomen eius in tota Polonia gerunt, candelarum multitudine illustrabantur. Apr. 14, ann. 2005.- cfp

III milia ossa ob moras solvendae locationis ex coemeterio Guatemalae pelluntur. - Auctoritates Guatemalae inceperunt lunae die remotionem circiter 3.000 ossum e praecipua area sepulturarum publica in civitate, sive "Coemeterio Generali", morositate mercedum et quod locus reficiendus est, sicut praefectus Coemeteriorum Generalium, nomine Milton Leonardus, certiores nos fecit. "Operarii inceperunt exhumationes variis modis nuntiatas familiis. Opera sument plures menses", docuit Leonardus. Ipse commentatus est, familiares debere solvere eos CC quetzales (sive XX euronas) quo pretio illis datur iure quattuor annos tenere ollarium in publicis coemeterii cuniculis. Serva a manu officinae Coemeterii Generalis enarravit, familiares habere XIV annorum spatium ad reliquias in cuniculo condendas, quo tempore absumpto, debent transferre reliquias ad ossarium, ubi ossa manent. "Familiae sepulturam solventi datur iure sex annorum spatium, postea duas postulationes spatii IV annorum fieri licet, sed completis XIV annis debet transferre reliquias ad ossarium, nam coemeterio iam non valet sustinere cuniculos", demonstravit. Leonardus confirmavit coemeteria publica non sufficere mortuis. Apr. 12, ann. 2005.- cfp

Reperitur vicina Lorcae (in Murcia) VIII annos nata, quae in veste cubatoria domicilium fugerat. - In nomine Nationis agentes, vigiles e Praefectura Lorcae invenerunt puellam VII annos natam quae sola, vestemque cubatoriam gerens et soccos, per pontem fluvii ad magnam plateam ab Europa nominatam ambulabat. Antea vero Vigilia Nationalis acceperat vocationem a cive qui denuntiavit adesse puellam eo habitu, quam vigiles nacti rogaverunt ubi habitaret, curve sic se haberet, puella vero recusavit identidem respondere questionibus. Taciturna plorat. Ut sedata est, fatetur se in vico San Diego habitare, quamvis neque numerum inscriptionis neque callem tenet. Tum adnuit vigilibus comitari quaesitum domum, lustratisque circum viis, se quandam callem agnoscere ait. Ibi tamen nemo vicinorum eam cognovit. Ad valetudinarium delata, quod leve vulnus in crure habebat, curata est, narravitque se deseruisse domum ubi pulsata cingulo esset a matre, ad quam se reversuram esse plorabunda negat. Paulo post ad praefectum advenit mulier XXX annos nata, quae dixit se matrem esse puellae; ut agnovit se superiore nocte improbam filiam pulsavisse, quod reticeret, ubi essent orbiculi computatrales, in vincula coniecta est. Filia vero in hospitium pro tempore a praefecto dimissa. Apr. 14, 2005.- cfp

Columbianus quidam obit iudicia dummodo vocetur velut grex pedifolicus suus. - Fanaticus quidam pedifolicorum, civitate Columbianus, sexus virilis, urbe Medellín natus 55 abhinc annos, quum tribunalia adivisset, appellasset iudices de sententiis, annos per septem perditam sustinuisset causam, visitavisset privatos supplicationes faciens, rogans duces Gregis, audiens affatim se praeter cerritum esse nihil, sed litem iudiciariam denique vicit, ut nomine gregis uti queat, adeptus veniam ab Aula Constitutionali concessam, et mutatione facta nominetur sic: "Deportivo Independiente Medellín Giraldo Zuluaga". Cuius advocatus quoque demens dicebatur, sed prospera sententia summi Tribunalis eum advocatum (sanum vesanumve) professione bonum esse demonstrat. Nam clientem suum quo libet vocabulo vocari posse probavit. Ceterum tantum est apud Giraldo studium pedifolicum, ut nullum sit certamen gregis sui, quin adsit cum insigni cane, -quem vocat etiam Medellin Campeón (i. e. Egregium)-, caerula et rubra subucula ornato. Innocentissimi fanatismi est exemplar et amoris. cfp

Terrae motus labefactat litus occidentale Sumatrae et incolas cogit relinquere penates. - Alter terrae motus quassavit latus septentrionale insulae Sumatrae, quae superiore tsunamio vastata est, metusque, ne rediret, impellit montes repetere populum. Verebant enim furorem pelagi, quod fluctus populabundos ad terras remittere minari videtur. Huius quidem motus magnitudo ab officina publica Antara 6,4 gradus Richter fuisse fertur. Tremor, quo vita fertur ablata nulla, accidit hora 6:29 -dum in Hispania agebatur 13:29- 385 kilometra procul ab ora Sumatrae. Instituta geologica Civitatum Unitarum et civitatis Hong Kong nuntiaverunt tamen eundem motum 5,8 graduum fuisse. 14. Apr. ann. 2005. - cfp

Ampla turba protestantium congressa est in urbe Sinense Shanghai. - Multae fuerunt enim hebdomada praeterita protestationes populares in magnis urbibus Sinensibus. Illi homines morosi denuntiabant adventum Peckinum legati Japonensis, et dicunt Japonum crimina in Sina ab exercitu suo in bello omnium terrarum alterum peracta minuisse in libris historiae voluisse. Turbatores misserunt lapides in legationem et tabernas deleverunt Japonicas nonnullas. - DB.

Industria discographica ex EEUU postulabit actiones in multitudinem scholarium ob musicas et pelliculas sine iure distributas. - Orbiculorum fabricatores accusabunt permultos scholares musicarum et pellicularum illicito more distributarum per "Internet2", -rete est electronicum celerrimum quo praecipuae dumtaxat in Civitatibus Unitis universitates connectantur. Sic monuerunt hodie legati fabricatorum. Nam illa Associatio Industriae Inscribendi Civitatum Unitarum sedem Washintonii habens, qui ordo amplectitur maximas orbiculorum fabricandorum societates, dixit se cras instituturam querellas ob violationes iuris producendi in CD, quae violationes patratae sint ab scholaribus in XVIII universitatum accedentium reti "Internet2". Quo rete data centies ocius quam Internet usitato modo transferri possunt. Quondam, inventores illius privatissimi retis "Internet2" demonstraverunt sibi nullum negotium esse transvertere apographum popularis pelliculae "Matrix" intra dimidium minutum. Sic fecerunt. Quae res per interrete XXV horas tardare potest. Apr. 12, ann. 2005. - cfp

Caro et lac animalium germinatorum paria sunt vigentibus de sanitate normis. - Caro et lac vaccarum taurorumque repetitorum per artem geneticam, qua ovis nomine Dolly germinata est, pares sunt eis normis, quas industria alimentaria desiderat, sicuti nuntiatum est litteris ab Universitate Connecticut (Civitates Foederatae) missis in editione digitali de 'Proceedings of the National Academy of Sciences' (PNAS). Scientistae germinaverunt speciem Niponam tauri et vaccae lactigerae Holstein usurpantes transferentiam nuclearem celularem vocatam, quam artem adhibuerant in germinanda ove Dolly. Iidem comparaverunt carnem et lac horum prodigiorum cum eis animalium quae secundum naturam pullulant, simili aetate et qualitatibus geneticis praedita, et aeque bona in alimentum esse apparuerunt. Apr. 11 - cfp

Inventio duorum ovum fossilium in pelve fossilis dinosauri Sinensis qui vixit plus quam sexaginta quinque millionibus annis ante aetatem nostram similitates multas inter dinosauros et aves nostras vel quaedam reptilia hodierna fuisse docet. - Ova fossilia inventa sunt in provincia Sinensi Meridionali Jianxi. Animal erat oviraptosaurus, qui atavus avium hodiernarum fuisse dicitur, quattuor metris erat longus, ova immo calice non induebantur, sed scorto duro. Doctores censent unumquemque ex duorum ovarium dinosaurorum tantum ovum unum producere possuisse, quod simile est avibus nec crocodilis. - DB.

Quattuor Philippini servantur pelago post 19 dierum errorem - Piscatores IV Philippini sunt adiutati, supersites qui fuerunt 19 dierum errore. Comedebant logilones incoctos et bibebant aquam e radiatore piscatoriae scaphae depromptam, -denuntiavit lunae die Philippina classis. Ii quattuor sunt excepti dominica feria per classem bellicam. Erant aliquantum sitibundi sed bona fere valetudine gaudebant. Piscatores in Mare Sinico meridionali propter insulam de Luzón ex die 23 martii ab aestu delati sunt, postquam sine petroleo in pelago constiterant. Tandem ab aeriplano classis Americanae prope insulas Spratley sunt inventi, et navigium militare Philippinum eos excepit 800 km. distantes littore unde profecti erant. Apr. 11, 2005.- cfp

Mater pueri confirmat se sivisse eum accubare cantori, qui talem permissionem "lacrymis obortis" rogaret. - Mater pueri quae accepit milliones thalerum pro pactione extra iudicium celebrata cum Michaelo Jackson, hodie denuntiavit sese in principio negavisse permissionem ut filius dormiret in lecto cantoris, postea vero concesisse "singultis et fletibus" ipsius. In iudicio adversus Jackson ob stuprum puerorum conflato, mulier denuntiavit filium in fundo Neverland fuisse ter, atque in una occasionum Jackson ab se quaesivisse, num soboles posset in cellula sua morari. Demonstravit se respondisse "non licet"; postea vero in itinere ad Las Vegas, "ipsam, puerum et fratrem eius fuisse in deversorio Mirage in diaeta Michaeli", enarravit femina. Secunda nocte, sicuti docuit, Jackson eam rogavit plorabundus, cur non liceret puero in lecto secum dormire. "Mittebat singultus, fletum, quum commotus, atque tremebundus esset", explanavit. "Mihi dixit: '¿Nonne confides mihi? Sumus familia ... (puer) oblectamentum non mediocre capit. ¿Cur non possit pernoctare in lecto meo? Hoc nihil mali habet. Nihil fit." Tum demum concessit ut puer in lecto Michaeli bis pernoctaret. Jackson undique accusatur a domesticis et familiaribus suis abreptae pueris pudicitiae. Apr. 11, ann. 2005.- cfp

A die sexto decimo huius mensis usque ad vigesimum Augusti mensis diem Genuae, in urbe Italicae regionis Liguriae principe, variae exhibitiones ad cultum civilem Iaponicum spectantes habebuntur. - Est Genuae quoddam museum, quo viginti milia operum Iaponicorum continentur quodque memoriae Eduardi Chiossone (1833-1898) dicatum est, caelatoris peritissimi, cui munus laminas pingendi et caelandi ad pittacia et ad sigilla nummaria imprimenda aptiores a Iaponum moderatoribus mandatum erat. Chiossone, qui circiter quinque lustra in Iaponia habitavit et in urbe Tokio mortuus est, etiam tabulas pinxit, quibus viri Iapones id temporis excellentissimi repraesentantur. De rebus supra celeriter adumbratis plura forsan sciri poterunt legendo interretialem paginam hanc: www.palazzoducale.genova.it. - VC.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae