ALICUBI DEMUM ARMA EFFRINGUNTUR
NUNTII HEBDOMADIS (25.09 - 01.10.2005):
ALICUBI DEMUM ARMA EFFRINGUNTUR
Exercitus Hibernicus pro re publica (IRA), post diuturnam pugnam contra Britannos occupantes, omnia arma sua denique destruxit: hoc testificati sunt observatores quibus a rectoribus Britannorum mandatum erat, ut arma re vera deleta esse confirmarent; idem sollemniter proclamavit dux Canadensis Iohannes De Chastelain: "Contenti sumus, inquit, omnia armamentaria Exercitus Hibernici destructa esse."
Item Exercitus pro re publica discessum ab armis expletum esse confirmavit, postquam mense Iulio praeterito indixerat se certamine tantum civili intenturum esse ad finem dicionis Britannorum in Hibernia obtinendam et ad unam patriam creandam.
Cum duce Canadensi etiam armorum effractorum testes fuerunt presbyterus catholicus Alexander Reid et pastor methodista Haroldus Good: De Chastelain se sclopeta, polybola, missilia, pulverem explosivam destructa suis oculis conspexisse narravit.
Nihilo minus diffidunt protestantes Regni Coniuncti fautores, qui nulla photographemata ostenta esse conqueruntur; sed omnes vehementer sperant, hoc cruentum bellum in media Europa abhinc memoriam tantum funestam saeculi vicesimi fore. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS
MUTATIO REGIMINIS IN POLONIA
Victorem suffragiorum modo apud Polonos habitorum duae factiones dextrae partis sunt – Lex & Iustitia necnon Forum Civicum, qui una circa 60% sellarum in aula inferiori parlamenti tenebunt, in senatu autem plus quam 75%. Ita quattuor annorum regimen socialistarum clade eorum maxima finivit: decies tantum quisque cives iis suffragium suum dedit.
Incertum tamen remanet, quomodo ambo victores civitatem una regere possint, quia desiderata amborum, quae praesertim ad res oeconomicas attinent, interdum valde a se distant – ita, verbi gratia, Lex & Iustitia (victor principalis) magnis expensis socialibus favet, dum Forum Civicum (victor minor) liberalitatem oeconomicam favens talia expensa cohibere atque vectigalia minuere velit.
Timent etiam multi, ne sub novum regimen relationes, iam non faciles, cum vicinis Russia et Germania peiores reddantur – duces ambarum factionum, sed praecipue Laboris & Iustitiae, noti sunt verbis, quibus nonnulla conamina regiminum harum terrarum acriter castigaverunt. NANOMPOUPHOS
IN HISPANIA CONDEMNATI SUNT TERRORISTAE
Lunae die Matriti iudices Hispani Syriacum civem Imad Eddin Barakat Yarkas, cui brevius cognomen Abu Dahdah datum est, captivitate XXVII annorum de terrorismo condemnaverunt: quem iudicaverunt ducem gregis Hispaniensis Al Qaeda esse necnon ad Novi Eboraci turres anno MMI destruendas operam dedisse; eodem die circiter viginti rei vinculis damnati sunt, quod facinori eidem variis modis participes fuissent. Abu Dahdah, qui se ante tribunal innocentem proclamavit, Matriti vitam quietam ut mercator egisse narratur, fidem Islamicam profitens et saepe peregrina itinera faciens. Sed ab anno MCMXCV iuvenes conscribere coepit, ad "bellum sanctum" suscipiendum.
Plerique tamen admirati sunt, quod etiam diurnarius Tayssir Alouni vinculis damnatus esset, qui cum duce supremo Al Qaeda Osama bin Laden colloquium percontativum habuisset, paulo post turrium dirutionem. Vix credunt in Hispania libertatem adeo periclitari, ut pretiosum testimonium per rete televisificum Al Jazeera diffusum ut auxilium tromocratis ab iudice habeatur.
Hoc narravit uxor diurnarii, eum antequam sententiam cognovisset "nolite sollicitari", dixisse "nam longum est hoc iter, quod operi meo perficiendo coepi." Sed collegae eius propter hoc censent diurnarium comprehensum esse, quod Arabicus sit. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS
VIRUM A RUSTICO OBIECTUM ESSE LEONIBUS
Iohannopoli ex urbe - Marcus Scott-Crossley virum 41 annos natum una cum cooperatore postquam crudeliter vexavit, trans saepimenta caveae leoninae iecit, ubi idem vir mortuus est magnis cum tormentis. Marci malefici autem cooperator, cum ei a iudicio concessae sint circumstantiae, quibus poena mitigaretur, 15 annorum tantum custodiae est damnatus.
Rusticus functionarium suum nomine Nelson Chisale dimiserat m. Nov. a.2003, qui a se dictus sit tempore, quod destinatum esset labori, privata negotia curavisse. Cum Chisale m. Ianuario exeunte anni 2004 secum auferre vellet complures res sui personales, impetus in eum est factus. Istud scelus esse tam ingens, ut dignum esset poenâ quam durissimâ dictum est a Georgio Maluleke iudice Phalaborwaensi.
Spectatores in auditorio sedentes sententiâ iudiciali enuntiatâ iubilaverunt. Nelsonus Chisale sanguine e vulneribus effluente a torsoribus sui primum palo alligatus per sex vel septem horas stetisse auxilii inops a testibus affirmatus est. Deinde eundem a rustico eiusque cooperatore nomine Simone Mathebula ad loca leonina allatum esse, quae dicerentur "Mokwalo White Lion Project", ubi leonibus obiectus esset devorandus.
Iudex explicavit Mathebulam a praeceptore coactum esse, ut eundem adiuvaret scelus committentem. Accedere, quod idem cooperator brevi postquam esset arrestatus, confessus esset facinus commissum. Tertius autem quidam reus m.Nov. demum causam dicet. Quartus vir, qui etiam huic homicidio erat involutus, cum edixisset testis principalis, non apparuit coram iudice. Advocatus autem rustici 37 annos nati annuntiavit se appellationem interpositurum esse. Reus ab eodem defensus mâne antequam iudicium est annuntiatum, mulierem duxerat. Iudicio enuntiato idem rusticus damnatus uxore comitante eductus est ex auditorio forensi. - LEO LATINUS
ALCOHOLE MALE CONFUSO HOMINES MORTUOS ESSE
Neo-Delhia ex urbe – Tezpur vicus situs est in India septentrionali, 180 chiliometris remotus ab urbe Gauhati, quod est caput civitatis Assam. 61 homines morbo affecti hodie in nosocomium sunt illati, minimum 14 homines iam sunt mortui, cum alcohol sumpsissent illegitimê destillatum. Astynomi putant numerum mortuorum etiam auctum iri, quia status nonnullorum aegrotorum sit criticus.
Quidam locutor astynomorum annuntiavit septem homines esse arrestatos, quia alcohol male confusum vendidissent in tabernis aquae ignitae illegitimis. Tales eventûs in pauperibus Indiae regionibus ruralibus haud raro fiunt, quia aqua ignita, quae legitimê venditur, nimis cara est, sed liquor illegitimê confusus saepe continet alcohol methylicum venenosum. - LEO LATINUS
ITALIAE MODERATOR SUPREMUS SEMETIPSUM ABSOLVIT
Tribunal Mediolanensis Silvium Berlusconi, rectorem summum Italiae, necnon tres ex eius sodalibus, quibuscum ipse societatem Fininvest rexerat, de falsa acceptorum et datorum ratione absolvit.
Nam magistratus Mediolanenses suspicati erant circiter decem miliones euronum anno MCMXCI per societatem "All Iberian" falsis documentis ad nonnulla pecuniae deposita transiisse, quorum postremum Mauri Giallombardo erat, proximi sodalis Benedicti Craxi, qui partem socialistarum illo tempore regebat ; ita clam Silvius Berlusconi parti socialistarum auxilia praeter ius praebuit, beneficia invicem accipiens.
Qui ergo potest quisquam rationes societatis falsas impune conficere ?
Primum, patroni Silvii Berlusconi ultra quod quivis excogitare possit iudicium produxerunt; dein, anno bismillesimo primo, reus ipse moderator supremus rei publicae factus est : post singulum annum a senatu lege sancitum est ut, si quis falsa in societatis acceptorum et datorum ratione scripserit, socius tantum damno affectus falsarium accusare possit; quandoquidem nemo sociorum Fininvest reos in crimen vocaverit, recognovit iudex "factum non amplius lege ut crimen reputari ".
Ita inter omnes constat, quid " leges ad personam ", quorum plurima exempla Silvio Berlusconi regente adprobata sunt, in Italia efficere potuerunt. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS
UXORIBUS VENEREM ESSE DIFFICILLIMAM
Nemo tam vehementer laborat difficultatibus venereis quam uxores. Quod modo cognitum est a Britannis investigatoribus. Praeterea iidem cognoverunt: Hominibus prima venus si parum feliciter successit, saepe per totam vitam laborant problematis venereis.
Hammaburgo ex urbe – Generaliter ab iisdem erotologis venus dicta est diminui aetate augescente. Praeterea autem sexûs inter se differre insigniter. Uxores enim maioribus difficultatibus venereis laborare quam mulieres solas viventes aut viros uxoratos.
In periodico scientifico, c.t. "Sexually Transmitted Infections", erotologi nuper publicaverunt res, quas concluserunt ex magnâ investigatione erotologicâ, quam nuncupaverant "Natsal 2000". Inter annos 1999 et 2001 plus 11.000 virorum mulierumque, quibus aetas fuit inter annos 16 et 44, interrogati erant de moribus suis venereis.
Mulieres interrogatae multo saepius indicaverunt se anno proximo praeterito difficultatibus laboravisse coeundi. At connubio facto viri videntur venerem experiri contra ac mulieres: Cum uxores aut mulieres cum concubino conviventes multo saepius sint lamentatae de difficultatibus quam mulieres vitam solitariam degentes, e contrario viri caelibes saepius queruntur de venere parum sufficienti quam mariti.
Vix mirandum est venerem detrimentum capere nimio alcohole consumpto. Praecipuê viros bibulos rettulisse de problematis coeundi. Item questos esse viros, qui annis ante laboravissent morbis venereis.
Denique erotologi e perscrutationibus suis concludunt maximam vim esse attribuendam veneri primae. Viros mulieresque, quae primam venerem expertae sint parum feliciter, etiam postea saepius quam alias laborare difficultatibus veneris parum sufficientis. - LEO LATINUS
CONSTANTIA BAKER MOTLEY SUPREMUM DIEM OBIIT
USA - 29.9.2005 - Cum esset puella adolescens in civitate Connecticut, Constantiae Baker Motley non licebat ob colorem fuscum cutis ire ad litora piscinasque publicas. Fata attamen data historia suae patriae temporibusque illis injustis reiciens, lumina in altiora vertit et iuribus studere coepit quod eis diebus fere inauditum ignotumque erat. Sed bene complevit promissum nominis sui Constantiae. Nam postquam varia superavit difficilia, tandem causidica facta est atque hoc in munere explendo multum perfecit ad iura generis sui vindicanda. Praecipue commemorandum est quod anno millesimo nongentesimo qinquagesimo quarto ut ianuae scholarum publicarum hominibus cuiuslibet coloris aperirentur ut advocata contendit in casu legali pernoto cui nomen est "Brown versus Concilium Educationis." Illo proelio feliciter confecto annis sequentibus in novem ex decem casibus quos ante Judicium Nationis Supremum adtulit mentes iudicum augustorum conciliavit rationibus fortibus et victrix evasit. Deinde ipsa ob suum magnum ingenium vimque a praeside Lyndon Johnson facta est Iudicatrix Foederalis quo munere undequadraginta annos optime functa est usque ad ultimum diem vitae suae. Heri, id est die duodetrigesimo Sept. a. MMV, haec egregia mulier ex familia humili orta quae non tantum multa impedimenta gravia superavit ut fieret iurisprudentiae perita sed etiam multa magni momenti in re publica Civitatum Foederatarum exsecuta est ad superos impetu cardiaco obiit agens octogesimum quartum annum aetatis suae. Nullum est dubium quin locum altum meruerit inter annales patriae. - KYNETUS AMERICANUS VASINTONIENSIS
Altissima aedes Scandiae modo erecta est in urbe Suetica Malmö
BREVES - sive Crater Nugarum huius hebdomadis:
Altissima aedes Scandiae modo erecta est in urbe Suetica Malmö. 190 metrorum caeliscalpium Turning Torso, ab architecto Santiago Calatrava inceptum, trans fretum Øresund spectat ad urbem capitalem Daniae, Hafniam. Notabilis est forma aedis, quasi similis formae hominis stantis at caput corpusque retrorsus torquentem (tabulato altissimo angulo 90 graduum a pedeplanis torto). Talis hominis figuram ante multos annos sculpsit ipse Calatrava (qui praeter architecturam tales artes ut sculptura necnon pictura colit), quam cum anno 1999 amicus quidam eius videret, exclamavit: Utinam aedes huius formae haberemus! Quod artifici quasi stimulus erat ad Turning Torso excogitandam. - ST.
Optimis huic rei condicionibus geologicis nitens, Australia fieri potes locus, ubi sordes nucleariae totius mundi teneantur – dixit pristinus minister primarius huius terrae Bob Hawke. Pecunia permagna hoc modo comparata aborigines Australienses adiuvari possint. Incepto Hawke reclamat tamen regimen hodiernum Australiae – statim contra eum se esse pronuntiaverunt minister sanitatis necnon moderator Australiam regentis Factionis Laboris. - ST.
Praesidens Russiae Vladimirus Putin pronuntiavit se hoc munus ter, suffragiis scilicet anni 2008, non ambiturum. Constitutio Foederationis Russicae prohibet munus capitis terrae plus quam per duo magistratus tempora ab eodem homine teneri, fautores tamen Putin consilia ei dabant a parlamento impetrare, ut lex suprema civitatis mutaretur. - ST.
Cooperatio oeconomica Singapurae cum provincia maritima Sinarum Shandong solemne coepta est missione doni a Singapurianis Seris dato – 200 portionum optimi seminis taurorum Canadiensium et Americanorum. - ST.
Maria Rauch-Kallat, administrix regiminis Austriae, quae de rebus ad mulieres spectantibus curat, vult hymnum civitatis mutari, ita ut pro verbis "tu es patria magnorum filiorum" ponantur "tu est patria filiarum, filiorum", at loco "sine nobis fidelitatem tibi iurare in choris fraternitatum" ‘chori hilares’ cantentur. - ST.
Rex Suazi, 37 annos natus Mswati, eligit sibi tredecimam uxorem futuram, 17 annorum Phindile Nkambule. Monarchae huius terrae Africae Australis est mos uno fere quoque anno inter nonnulla centena puellarum "sponsam" sibi quarere, quam, cum gravida facta sit, uxorem ducit. Pater hodierni regis, Sobhuza II, anno 1982 moriens plus quam septuaginta viduas reliquit. Quid de hac re Maria Rauch-Kallat censeat, adhuc incertumst, nihil quoque de mutatione hymni Swazilensis auditur. - ST.
25 annos id exspectavi! – dixit post colloquium cum Benedicto XVI in fundo aestivo papali Castelgandulphiano ante nonnullos dies habito "apostata maximi momenti" catholicus Iohannes Kueng. Huic anno 1979 a praeterito papa Iohanne Paulo II prohibitum est publice docere "in nomine ecclessiae", quia res doctrinae catholicae contradicentes divulgare ausus sit. Kueng semper voluit cum pontifico Polono convenire eique cogitationes suas explicare, frustra tamen – ad nullam monitionem responsum quidem accepit. Cum Benedicto XVI annis 1957-1960 Kueng in facultate theologiae fundamentalis Universitatis Tubingensis una collaborabat. - ST.
|