Annus
2 0 0 5

DE SUFFRAGIIS IN AEGYPTO HABITIS NUNTII HEBDOMADIS (04 - 10.09.2005):

DE SUFFRAGIIS IN AEGYPTO HABITIS

Hosni Mubarak praeses Aegypti rursum factus est, postquam cives primum suffragia ferre potuerunt, ut rectorem supremum eligerent: suffragium tulit septimus quisque Aegyptius, duodenonaginta centesimae suffragiorum Mubarak, qui iam quinquies sine populi assensu praesidis munus gesserat, attributae sunt. Victore excepto, amplissimum consensum obtinuerunt candidati Ayman Nour et Noman Gomaa, liberalium opinionum fautores.
Postquam Mubarak, ab anno MCMLXXXI, id est ab homicidio praesidis Sadat, rem publicam gubernavit, renovatione tali opus esse videtur, ut nimiae rectoris supremi potestati modus quidam imponatur a senatu, ubi nonnullis eius adversariis sedere liceat et de incommodis a populo toleratis nonnihil referri possit : alioquin tantum ii greges Islamici, qui rebellionem et vim pervulgant, consensum plebis adquirent et tromocratas novos conscribere poterunt. Praeses Aegyptiorum hoc timore non amore democratiae ad comitia habenda movetur : nam de aequis regulis observatis recentibus comitiis multi dubitaverunt. - Herimannus Novocomensis.


MUTATIO REGIMINIS UCRAINENSIUM

Novem tantum menses pax tenebatur inter victores "revolutionis aranceae" in Ucraina praeterito anno exeunte peractae – ultimo enim die Iovis dux revolutionis praesidensque terrae Victor Iustsenko munere privavit praesidem regiminis Iuliam Tymosenko, quae mulier tempore mutationis rerum adiutrix principalis Iustsenko erat. Simul cum ea totum regimen abdicavit, item fecerunt princeps securitatis publicae et moderator civilis rebus militaribus praepositus. Causa abdicationis infinitae rixae inter regnantes habitae sunt, atque suspicatio maximarum fraudum ab iis commissarum. Simili suspicatione moderator officii ipsius Iustsenko usque ad finem huius rei periclitationis in munus fungendo "suspensus" est. De pecunia repetunda interrogandus quoque sit procurator generalis civitatis.
Postridie abdicationis Tymosenko maximae corruptelae reum non regimen sed praesidentem esse dixit, se suosque partem adversam in parlamento abhinc acturos nuntians.
Novus moderator regiminis a praesidente Iustsenko Iuri Iekhanurov electus est, notus ubique ut "modestia plenus technocrata, a rebus luxuriosis abhorrens" – ita saltem nuntiat sedes diurnaria publica Polonorum PAP. Quinquaginta septem annorum Iekhanurov gente Iakuta est, ibique, in extrema parte Sibiriae, tempore Unionis Sovieticae natus. Rerum oeconomincarum peritus munere ministri oeconomiae Ucrainensium decennio ultimo praeteriti saeculi ineunte fungebatur at annis 2000-2001, cum Iustsenko ipse gubernaculum regiminis teneret, Iekhanurov vicarius ei erat. - NANOMPOUPHOS


POST TURBINEM

Denique Michael Brown, cui Georgius Bush mandaverat grave munus Institutum civibus in calamitatibus tuendis addictum (FEMA) dirigendi, dimissus est: quem constat officium illud non merito sed amicitia praesidis USAe adeptum esse auxiliaque nulla peritia civibus detrimento affectis intulisse.
Sed etiam culpas ipsius Georgii Bush fere omnia acta diurna revelaverunt: idcirco Novae Aurelianis praesidia undae sex metra altae perfacile superare potuerunt et fluctus a lacu Pontchartrain urbem inundaverunt, quod inaudita fuerant consilia peritorum, qui aggeres confirmandos esse iamdiu admonuerant: nam pleraque urbs sub aequore maris inconsiderate aedificata est. Illinc pecunia in bellum Iraquicum aversa est. Bush idem inquirere in animo habet, quid auxilia celeriter afferenda retardaverit.
Millia victimarum in Ludoviciana numerantur, centena in valle amnis Mississippi; Ray Nagin, praefectus Novae Aurelianis, iussit circiter decem milia superstites inde abire et custodes publicos ac milites a rectoribus missis vi etiam nolentes exigere: "Omnes certiores facere debemus – inquit – urbem hanc omnino deletam esse; civibus suadere conamur nullam rationem relictam esse, neve laborem neve escam, qua ibi maneant." Nam timent auctoritates, ne in aquis stagnantibus aestu tepescentibus et corporibus marcescentibus contagiones mortiferae increscant, quod periculum Institutum rerum naturae tuendae addictum (EPA) confirmavit. Sed arduum est miseros superstites cogere, ut suas domos submersas derelinquant.
Mortem plurimi esurientes et sitientes obiisse narrantur, salutem exspectantes: XXXII seniores ex hospitio effugere non potuerunt, centum autem homines, qui in receptaculo portuali ob procellam confugerant, sine cibo neque potu inedia vitam finiverunt: omnia terribilia, quae in miserrimis regionibus terrae rebus adversis saevientibus eveniunt, in potissima et ditissima omnium civitatum facta sunt.
XXV millia plasticorum culleorum corporibus continendis apti, ubi iamdiu exercitus USAe cadavera militum seponere solitus est, in regionem turbine affectam allata sunt, quod ad magnitudinem caedis effingendam omnes impulit.
Circiter CCC millia hominum in ceteras USAe civitates confugerunt, quorum magna pars in Texas; interea aquae putres ex Nova Aureliane in lacum Portchartrain transfunduntur. - Herimannus Novocomensis.

NUNTIATUR SINAM FUTURO ANNO MMVII SATELLITEM LUNAM EXPLORATUM MISSURAM

Nuper compertum fuit Sinam, quae civitas mense Octobre anno MMIII hominem quendam in spatium sidereum iam miserat (quod usque tunc temporis modo septentrionalis America necnon Russia facere valuissent), ad novum exploratorium machinamentum mittendum parare.
Quippe eius satellitis constructio mense Septembre incipiet, adeo ut eius ad sidereum spatium proiectio possibilis anno MMVII ineunte fiat.
Post id, tribus autem annis exactis, periti Seres sperant ut aliud vehiculum gubernatore carens utensve super Lunae superficiem ponere valeant.
Tertium tandem aliud vehiculum anno MMX idem mirificissimum facinus Seres efficere cupiunt.
Ceterum comperiri etiam potuit duos homines proximis mensibus sideralis stationis constituendae gratia missum iri.
Igitur sideralis spatii Sinensis cursus suam viam pergit, sed nullo modo Seres incomitati procedent : iam enim consilia Europaeae cooperationis nuntiantur. - Ansgarius Legionensis


ALIGATORES TURBINE AFFLICTI

Inter permulta alia damna et hic effectus erit ictus turbinis Katrinae, quae modo civitatem Americanorum Luisianam vastavit, ut pretium pellium aligatorum maxime verisimiliter in mercatu intenationali creverit. In Luisiana enim maxima copia horum reptilium praediorum ponebantur, quorum magna pars aut turbine deleri aut vi electrica privari aut ab opificibus deserta putantur nunc, cum tempus sit ova aligatorum artifice calefacere, ut reptilia parvula excludant (circa 300 milia ovorum hac aestate in locis paludibus inventa et in praeda allata sunt).
Pelle aligatorum, caimanorum crocodilorumque bulgae feminarum necnon cincticuli horologiorum manualium fabricati sunt, qua in arte, id est pelles tales subigendi, Francogalii omnibus gentibus praestant, eorumque tres maximi momenti societates mercatoriae - TCIM, France Croco et Gordon Choisy - omnium fere reptilium Luisianenisum pelles ab Americanis emere deinde in varios terras (Civitatibus Unitis Americae non exceptis) venum praebere solebant.
Credebatur Luisiana una cum nonnullis aliis civitatibus australibus USA (ut verbi gratia Florida) plus quam dimidiam partem pellium aligatorum mercatui mundani praebere. Altera huius industriae potestas Rhodesia aestimatur. Oecologi totius mundi huic arti tamen, aligatores scilicet alendi ut postea necentur, ut crudellissimae, maxime reclamant. - NANOMPOUPHOS


EREPTUS ET MOX LIBERATUS EST DIURNARIUS ITALICUS

Laurentius Cremonesi, diurnarius Nuntii Vesperi (Il Corriere della Sera), maximi diarii Italiae, in regione Gazae a quinque armatis Palaestinis ereptus est, postquam colloquium percontativum habuerat cum uno ex ducibus gregis Martyrum Al Aqsa. Vi diurnarius coactus est ut in autoraedam raptorum iniret, comites suos Palaestinos relinquens, et celeriter avectus est.
Post horas duas diurnarius, qui linguam Arabicam novit, liberatus est : ut captivus colloquium telephonicum cum Paulo Mieli, moderatore actorum diurnariorum cui scripta iamdiu ab Oriente proximo mittit, habere potuit, raptum referens a sodalibus quibusdam Al Aqsa effectum esse, ut corruptelam socii cuiusdam praeclari Palaestinae auctoritatis coram omnibus denuntiaret. - Herimannus Novocomensis.


DE MORTE IASIRI ARAFAT

Apoplexia cerebri arreptum mortuum esse ducem Palaestinensium Iasirum Arafat affirmant diurnarii actorum "New York Times", quibus contigerit huius rei argumentum in scriptis medicorum Lutetiensium, apud quos ultimo mense Octobri exeunte diem supremum obierat Arafat, invenire. Post mortem eius rumores ferebant eum morbo AIDS laborasse vel etiam venenatum esse. Supradictis in scriptis medici ipsi se in causa morbi investiganda errasse confirment, nam primum crediderint Arafat grippa gravis cuiusdam generis laborare at postea, cum veram causam invenissent, nimis sero erat ut homo sanaretur – ita saltem "New York Times".- NANOMPOUPHOS



Maximus numerus suicidiorum die Lunae fit – patet e renuntiatione a rerum statisticarum peritis Britannis modo divulgata BREVES:

Ab aeroplanigis aeronavium militarium Indonesiae, Malesiae, Singapurae necnon Thailandiae fretum Malaccae continuanter observabitur, ne piratae tam crebriter impudenterque quam adhuc solebant naves adoriri poterint. Hi enim ultimo exempli gratia anno septuagies saltem ictus in naves onerarias ibi perfecisse creduntur. Per fretum Malacca, quod Malesiam ab Indonesica insula Sumatra dividit, dimidia pars totius mundi petrolei necnon tertia mercaturae omnis generis vehitur. - ST.

Ob pretium petrolei continuanter crescens cives Bangladesiani, qui munere quolibet publico funguntur, uno plus per septimana die otio fruentur. Hoc modo non solum die Veneris, ut mos omnibus musulmanis est, sed etiam die Saturni domi requiescere poterunt. Causa feriarum additivarum conatus sit minus petroleum vimque electricam in terra consumi. - ST.

Ab Italia in Marocchium relegatus est imam (i.e. sacerdos musulmanae fidei) Bouriqi Bouchta, sucpicatione tromocratis gregis Al Qaida favendi. Bouchta, qui praeter munus imamis laniarium Taurini tenebat, negat se talis rei reum esse, quamquam confirmat se maxime bello ab Italis sociis Americanorum in Iraquia gesto in sermonibus suis ad fideles directis reclamasse. - ST.

Custodia finium Germaniae nullo modo anno 2007, ut id vult commissarius iustitiae et securitatis Unionis Europaeae Franciscus Frattini, tolli potest, nam nec Polonia neque Bohemia eo tempore criteria securitatis huic rei apta attingere poterunt – putant ministri rerum internarum civitatum Germanicarum Bavariae, Brandenburgiae, Saxoniae et Saxoniae Anhaltiensis, qui regimen foederale oraverunt ne Frattini ab eo fides daretur. - ST.

Mortua est mulier quaedam Belga 33 annorum, cum ebriata conata esset noctu, domum iens, per coemeterium via breviore uti. Renes ibi cum pressione cerevisiae haustae coacta deoneraret, ita in sepulcrum quoddam cecidit ut tabula sepulcrali gravissima ipsa premeretur. Res in oppido Pulle ad Antverpam evenit. - ST.

Non licebit abhinc gubernatoribus taxiraedarum urbis Nanchini Serum crines longiores, exquisitos tonsus, mystaces aut barbam tenere - decreverunt magistratus urbis secundum nuntium actorum diurnorum "Nanjing Morning Post". Prohibitio usque ad finem olympiadis nationalis Sinensium Nanchini mense Octobri habendis valebit. - ST.

Grippa aviaria, quae per Russiam Kazakhstaniamque terras Europae mox petitura creditur, facillime in balneo sicco vinci potest – asseverat minister agriculturae et silviculturae Finniae Sirpa Kiviruusu. Secundum iudicium eius, satis est omnia ab regionibus hoc viro afflictis invecta, i.e. merces, vestes sarcinasve, per tempus trium horarum in calore 70 graduum Celsii tenere, ut pereat virus in his rebus latens. In Finnia per quattuor in medio homines unum balneum siccum (id est non vaporeum, quale apud Turcos hodiernos Romanosve veteres praevalebat) adesse creditur. - ST.

Cornices, quae quasi calamitas ultimis decennis erant moderatoribus nunc Russiae, antea Unionis Sovieticae aliisque omnibus, quibus in palatio Moscoviensi Kremlino munus sit, nam turbae maximae harum avium saepissime ibi pernoctare conantur. Anno 1977 rumor disseminatus est unam cornicem in sanctuarium secretarii generalis factionis communistarum Leonidi Breznev involasse et ex eiusdem obstupefacti manu documentum quoddam maximi momenti eripuisse. Nunc tamen res tales aut iis similes iam omnino praeteritae putantur ob usum trium falconum duarumque aquilarum ad cornices exterrendas a huius disciplinae peritis Sibiriensibus optime instructarum. - ST.

Expansio proxima foederis NATO, quod praeter trium "civitatum Adriaticarum" (Croatiae scilicet, Macedoniae et Albaniae) etiam verisimiliter terra Ucrainensium augeat, non ante annum 2008 fiet – decreverunt moderatores terrarum-membrorum foederis, secundum nuntium a Curto Volker, qui in regimine USA relationes cum Europa et Asia curat, publice expressum. Qui nuntius molestus est tribus terris pristinae Iugoslaviae, nam speraverunt se iam anno 2006 membra NATO facienda. Inofficialiter scitur causam morae exspectatio esse hoc temporis momentum, dum Ucraina foedus intrare parata erit. - ST.

Maximus numerus suicidiorum die Lunae fit – patet e renuntiatione a rerum statisticarum peritis Britannis modo divulgata. Nam 17% omnium, qui voluntariam mortem sibi ultimis annis in hac insula (Caledonia excepta) consciverunt, diem Lunae ut sui supremum eligerint, dum minimus numerus propricidarum (14%) die Solis emori velint. Culmen historicum suicidiorum dies primus milleni novi erat – 1 Ianuarii 2000 anni 23 Angli vel Cambri manus sibi intulerunt. Psychologi credunt homines mitis animae maxime timere novum spatium temporis obeudum, novarumque – ut putant – difficultatum plenum. - ST.

Mutatio horae, quae bis per annum fit plerisque in terris Europae, quamvis oeconomiae prodest (nam vi electrica aliquantulum minus utimur), damnam tamen psychologicam infert hominibus at praesertim vaccis, quae alio subito tempore mulgeri male consuescunt – dixit actis "Die Weltwoche" professor Rudolphus Taschner, mathematicus et philosophus Vindobonensis. Quod ab "Ephemeride" rogata Anna Krzymowska, rerum oeconomicarum perita fundationis CASE Polonorum ita commentata est: Dubitandum etiam sit de emolumento oeconomico, nam maior usus energiae oeconomiam ipsam propellit. - ST.

Invasionem fungipetarum repellere debent vigiles liminis Belarussiae, nam cottidie ex Ucraina venientes circa 40-60 homines finem huius terrae contra legem transire conentur fungos silvestres colligendi ob causam. Praecipue in regione limitanea Palisiae silvae Belarussica ex parte a nemo fere inhabitatae maxima copia fungorum abundant. Fungipetae huius artis periti pro fungis ibi tempore unius diei collectis et postea in Ucraina venditis etiam 50 dollaria emere dicuntur. - ST.

Aspirina, dum regulariter adhibita, magis immune corpus reddit cancro intestini crassi – nuntiant studiosi Harvard Medical School. Quae ratio praecipue apud mulieres valeat, nam 23% minor sit apud earum probabilitas talis cancri evolvendi. Feminarum autem, quae duas saltem pilulas aspirinae cotidie sumunt, dimidia tantum pars hoc morbo laboret iis, quae aspirina omnino non utuntur, comparatis. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae