Ego au
NUNTII HEBDOMADIS (23 - 29.10.2005):
DE HALLOWEEN
Die festo omnium sanctorum appropinquante unoquoque anno de festo, cui nomen Anglicum „Halloween" est, legimus audimusque. Quod nomen si interpretatus sis, vesperum omnium sanctorum tunc agi putaveris, nam nihil aliud uetus uerbum Anglicum „All hallows’ even", unde Halloween, uult.
Etiam de origine illorum celebrationum desseritur: Morem iam ante MMMMM annos a Celtis ueteribus Hiberniam Britanniamque colentibus institutum esse plerique diurnarii alius ab alio exscribentes affirmant. Illos pridie Kal. Nou., a quibus eorum nouus coepit annus, festum, quod „Samhain" uocabant, egisse atque memoriam mortuorum coluisse, quos illo die Orcum relinquere crederent.
Dubium quidem non est, quin Celtae „Samhain", quod „finem aestatis" interpretamur, egerint; eos ergo messe facta conuiuia habuisse mirum non est. Constat quoque Celtas anno exeunte uaticinationibus usos, ut de futuro consulerent. Illo autem die eos praesertim mortuorum memores fuisse nullo modo comprobatur.
Vnde ergo laruae monstraque? Cur liberi per uias bacchantur dulcia petentes et negantibus dolos minantes?
In Britannia Hiberniaque – aliisque in regionibus – sub die omnium sanctorum liberi portas uicinorum pulsabant atque promittebant se pro animis propinquorum defunctorum in purgatoria uersantibus oraturos, si quod donum paruum accepissent. Orationibus omissis nostra aetate nil nisi munera poscuntur.
Quamquam ecclesia Anglica a Romana diuisa tales mores, qui conuenientes non uidebantur, sublati erant, plebs consuetudini dedita iis inhaerebat et clam intererat. Auctoritate curam non gerente nemo impediebat, quin res superstituosae ritibus antiquis immiscerentur. Quid enim afuit, quin in commemoratione defunctorum etiam spiritus phantasmataue aduocarentur?
Ii, qui ex Hibernia Britanniaque exierant et nouum mundum petiuerant, etiam mores suos noua in patria sparserunt, et cum omnia siue mala siua bona ex America in Europam refluant, Halloween proximo decennio totam per continentem repsit. Paene nullum est oppidum, in quo cucurbitae non candeant, homines se personis non tegant, liberi munera non poscant. Homines enim arbitror omni uti occasione, qua usi bacchari potareque possunt. - MARTINUS ZYTOPHILUS
TRAMEN IN FLUVIUM IRRUISSE – INTERFECTOS ESSE HOMINES PLURES QUAM CENTUM
Imbribus diluvialibus in Indiâ australi effectum est infortunium traminis gravissimum. Tramen cum veheretur super orbitas aquâ abundantes, complures ochimae exorbitaverunt et in flumen irruerunt. Interfecti sunt plures quam centum homines.
Veligondâ ex urbe – Septem currûs cuiusdam traminis epibatici prope urbem Veligondam elapsi sunt e tramite ferriviario aquâ abundante, quinque currûs deciderunt in flumen iuxta fluens. Multi vectores horis post infortunium factum adhuc inclusi erant in curribus, quorum dimidia ferê pars aquis submersa est. 88 cadavera interim sunt condita, alia adhuc traminis fragmentis sunt obstructa. A quodam locutore ferriviario dicti sunt plures quam centum homines esse interfecti.
Servatores adhuc conantur facibus sectricibus (fax sectrix est i.q. Angl. cutting torch, oxyacetylene cutter) tramen pervadere, ut attingant ad homines inclusos. Porro urinatores exercitûs Indici et adiutores voluntarii natant ad ochimas, ut liberent vectores. Usque nunc servati sunt circiter centum homines laesi.
Adiutores sero advenerunt, quia multae viae prope locum infortunii sitae aquis submersae sunt. Necesse est laesos auferre helicopteris. Quidam ministerii ferriviarii magistratus dixit post imbres dierum praeteritorum tres lacûs structiles (lacus structilis est i.q. Angl. reservoir, artificial lake) abundavisse.
"Artê dormiebamus, cum subito facti sunt crepitus et appulsus maximus. Proximo iam momento temporis tramen aquis submersum est". Haec rettulit quidam vir superstes, qui infortunio amisit uxorem et fratrem et quinque familiares alios. "Mihi quidem" inquit, „contigit, ut e curru reperem, sed alii minus erant fortunati."
Iam ante infortunium abundationibus, quae factae sunt in Andhra Pradesh duabusque civitatibus propinquis, hac septimanâ 90 minimum homines interfecti erant. Quorum plerique aquis submersi aut ictibus electricis aut domibus irruentibus vitas suas amiserunt. - LEO LATINUS
MM MILITES USAe IN IRAQUIA MORTEM OBIERUNT
Duo millia militum in Iraquia perierunt: die XXVI mensis Octobris ad hunc terminum perventum est, cum Georgius Alexander, XXXIV annus natus, pyrobolo in oppido Samarra occisus est.
Illo die Washingtoniae senatus (*)USAe per unam minutam siluit, in consilio autem legatorum populi (**) omnia nomina interfectorum perlecta sunt. Sed praeses USAe Bush viduas militum Martis die de futuris luctibus exspectandis allocutus est, cum nulli difficultates praeterire liceret: maximum honorem victimis Americanis tributum iri, postquam victoria parta erit et pacis fundamentum in libertate iactum erit. Nihil enuntiavit Georgius Bush de mortuis Iraquicis : qui ab inscriptione interretiali ad occisos computandos creata (www.iraqbodycount.net) (vide Ephemeridem LVII – mense Iulio editam) triginta milia adhuc fuisse narrantur, cum numerus quadraginta milium sauciorum iam mense Aprili superatus sit.
Ii contra qui bello obsistunt per omnes Civitates Americae Unitas reclamant, a Cinthia Sheehan matre militis cuiusdam in Iraquia occiso conducti: quae cives adhortata est, ut singulos senatores visitent eosque admoneant omnem modum excessum esse caedique finem imponendum esse. Mulier se ante Domum Albam permansuram dixit, donec in vincula coniceretur. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.
(*) senatus = the Senate
(**) consilium legatorum populi = the House of Representatives
ISRAHELIA E CHARTA DELENDA
Israheliam "e charta geographica delendam" fore pronuntiavit praesidens Iraniae Mahmud Ahmadinejad, rogans terrarum regimina omnesque Deum timentes huic rei studere. Hoc et alia similia dixit praeterito die Mercurii, cum Teheraniae seminario "Mundus sine sionistis" particeps esset. Vituperavit simul Ahmadinejad Aegyptum Iordaniamque duas terras islamicas Israheliae vicinas, quod iunctiones diplomaticas cum terra Iudaeorum tenerent. Omnes civitates occidentales necnon Russia (adhuc quasi fautor tacitus Iraniae) praesidentem Persarum pro his verbis maxime castigant, cives tamen Iraniae probare vocationem sui moderatoris videntur: per nonnullos iam dies coetus populi Teheraniae aliisque in urbibus habentur, ubi centena et milia fortasse clamantium se ad ictos tromotraticos contra Israheliam et patronum eius USA perficiendos paratos esse declarant.
Respondens ad verba Ahmadinejad moderator regiminis Israheliensis Ariel Sharon dixit necesse esse Iraniam statu membri Nationum Unitarum privare, nam caput huius terrae aperte ad homicidia patranda adhortatur.
Multi in regiminibus Israheliae, USA necnon Britanniae timent Iraniam experimenta facere, ut arma nuclearia obtineat, quibus minas suas perficere possit, nonnulii putantes ictibus pyrrobolorum ex aere hic processus cohiberi queat. Pleriique tamen Europaeorum sperant solutionem via diplomatica peti posse at regimina eorum bellum novum in proximo oriente intrare nolunt. Sergei Lavrov, minister rerum externarum Russiae, eodem in sermone, quo verba Ahmadinejad vituperabat, confirmavit ius Iraniae electrificinas nucleares struere, sciens omnem technologiam huic rei necessariam Persas apud Russos coempturos. - NANOMPOUPHOS
DE LEGE SUPREMA IRAQUIAE ADPROBATA
Idibus Octobribus comitia in Iraquia habita sunt, ut cives probarent aut reicerent legem supremam confectam postquam diu actum est, invitis plerisque Sunnitis partibus.
Suffragiis plus quam semel computatis – quod suspiciones in multis observatoribus induxit – nuntiatus est populus, cuius LXIII centesimae suffragia dederunt, legem adprobasse: fere enim quattuor quintae "ita" interrogationi respondisse. Si in tribus vel pluribus provinciis tertius tantum quisque assensus esset, lex reiecta esset omniaque ab initio repetenda fuissent : quod vix accidit, nam in duabus provinciis Sunnitarum hoc evenit, in provincia autem Ninivae XXXXL centesimae legi faverunt, plures quam quod omnes exspectavissent.
Pax tamen longinqua etiam nunc esse videtur, cum cotidie tromocratae et exercitus USAe cruorem ubique, Bagdati praecipue, effundant: verbi gratia, Martis die in deversoriis Palestine et Sheraton, ubi diurnarii totius orbis domicilium suum constituere solent, magna caedes effecta est, quam grex tromocratarum Al Qaeda sibi per interrete tribuit. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.
NEGOTIATIONES DE KOSOVIA INCIPIENDAE
Consilium Securitatis Nationum Unitarum viam aperit ad negotiationes intrandas de futuro statu Kosoviae, quae olim provincia autonoma Serbiae erat, post tamen rebeliam Albanorum ibi viventium invasionemque copiarum NATO anno1999 peractam a Nationibus Unitis regitur. Albani, qui plus quas 90% omnium Kosoviensium compriment, sperant finem negotiationum proclamatio independentiae fore, cui rei tamen regimen Singidunense (Belgradense) numquam se assensurum pronuntiat. A Pecchino modo domum reductus minister rerum externarum Serbiae et Nigrimontaniae Lupus (Vuk) Draskovic ultimo die Iovis dixit se "bene sperare posse" Sinas, sicut Russiam, contra independentiam Kosoviae suffragia in Consilio Securitatis in futuro daturos, si omnino ad talem rem suffragandam pervenitum erit. Eodem, ut membra perpetua Consilii (quorum quinque est, praeter supradicta etiam USA, Francogalia et Britania), ambae terrae efficiant, ne independentia Kosoviae a Nationibus Unitis officialiter agnoscatur. Tunc verisimiliter - putant multi rerum Balcanicarum periti - Albani Kosovienses rem publicam sui iuris unilaterale declarabunt.
Pecchini, cum ad vicarium praesidentis Zeng Qinghong sermonem haberet, dixit Draskovis Serbiae Kosovo idem esse ut Sinis insula Formosa (Taivania).
Insoluta quaestio futuri status Kosoviae, incerta sors foederationis ipsae Serbiae et Nigrimontanie (ex qua proximo anno exire cogitat regimen Montis Nigri) necnon Bosnia in duas at de facto tres partres divisa (Musulmanorum, Serborum et Croatorum), maxime nocent processui integrationis terrarum Balcanicarum cum Unione Europaea. NANOMPOUPHOS
ORHAN PAMUK SCRIPTOREM TURCICUM PRAEMIO PACIS ORNATUM ESSE
Orhan Pamuk quinquaginta tres annos natus die vicesimo tertio mensis octobris in ecclesia Sancti Pauli Francofurti praemium pacis mercaturae librariae Germanicae, i. e. theodisce Friedenspreis des deutschen Buchhandels, accepit. Consilium iudicii causam fuisse dixit, quod Orhan Pamuk in operibus suis Europam et Turciam Mahometanam coniungeret. Imprimis enim in fabulis Romanensibus, quae Arx alba et Ruber appellor et Nix inscribuntur, eum rationes narrandi orientales cum elementis stilisticis occidentalibus coniunxisse itaque vestigia Occidentis in Oriente et Orientis in Occidente inquirentem species et formas creasse, quibus homines in Europa quadam non tam arte definita indigebunt. Praemium viginti quinque milibus euronum affectum ex anno 1950 quotannis in mercatu librorum Francofurtensi homini, qui se in litteris vel disciplinis scientificis vel arte de effectu pacis bene meritus est, tribuitur et in honoribus praestantissimis refertur. Tamen Orhan Pamuk in Turcia de criminatione falsa Turcorum accusatur, quod in colloquio percontativo habito cum scriptore ephemeridis Helveticae, quae Tagesanzeiger appellatur, de Turcia dixit triginta milia Curdorum ibi occisa esse et decies centena milia Armeniorum. Esse autem neminem, qui hoc dicere auderet. - STEFANUS WEISE HALENSIS.
STATUS RERUM IN POLONIA
Contra expectationem, nam aliam rem indagationes opinionum fore monstraverant, victorem electionis presidentis Poloniae populista et conservatista Lech Kaczynski discessit. Factio eius Lex et Iustitia, a fratre gemello praesidentis electi Jaroslao Kaczynski moderata, item inopinate suffragia parlamentaria ante duas septimanas habita vicerat, aliquanto maiore effectu evadens quam altera vis - Forum Civicum (cuius candidatus Donald Tusk frustra munus praesidentis terrae ante septimanam petebat). Contra opinionem quoque multorum, his ambobus supradictis factionibus lateris dextrae minime contigit regimen commune condere, incessante rixa de summis in terra potestatibus dividendis. Rebus ita stantibus duo fieri possunt: aut Lex et Iustitia regimen minoritarium creabit (tacite in parlamento adiutus a populistis et dextrae et sinistrae partis), aut, regimine tali a parlamentariis non probato, praesidens vetus Alexander Kwasniewski (nam usque ad Decembrem ei munus est tenendum) nova suffragia parlamentaria convocet. Nonnulli quoque credunt negotiationes ruptas inter factionem gemellorum et Forum Civicum denuo suscipiendas, praesertim quod Lex et Iusttia magis magisque nunc probatura videtur principale propositum oeconomicum alterae factionis, ut scilicet vectigal lineare, id est omnibus aequm (exempli gratia 15%), introducatur loco variis nunc in terra valentibus vectigalibus (pauperibus 19%, mediis 30% at divitibus 45% lucri est fisco solvendum). Quae unaequatio at praecipue diminutio vectigalium maxime, sicut docet exemplum vicinae Slovakiae, sanationi fiscali et oeconomicae civitatis prosit. NANOMPOUPHOS
SPECULATOREM OLIM 007 NUNC VENARI FARTORES IECORIS ANSERINI
Monaco ex urbe - "Iecur fartum est morbus, non cibus delicatus". Hoc quidem dicit Rogerius Moore 77 annos natus. Idem histrio Britannus, qui olim personam gessit speculatoris 007, praecipuê vituperat methodum in Francogalliâ usitatissimam, qua anates et anseres specillo quodam gutturali supra modum cibentur vel potius farciantur.
Rogerius chênophilus in quadam *scopotaeniâ (i.e. Angl. video-tape) hodie Monaco in urbe publicê demonstratâ nomine cuiusdam societatis Americanae bestias tutandi, cui nomen est PETA, fortiter pugnat contra iecorum anserinorum fartores. Haec scopotaenia partim confecta erat prope Rogerii palatium Monacense.
At in Francogalliâ iecur fartum contra omnes vituperationes pertinaciter defenditur, immo idem cibus nuper demum ab Associatione Nationali Parisiensi declaratus est „protectum heredium Francogalliae cultuale et gastronomicum".- LEO LATINUS
ROSA PARKS MORTUA
Rosa Parks propugnatrix aequationis hominum nigricolorum nonaginta duos annos natus die vicesimo quarto mensis Octobris in urbe Detroit mortem obiit. Nominis famam adepta est, quia Kal. Dec. a. 1955 in urbe Montgomery in laophorio sedens homini albicolori ex sede surgere negavit. Cum enim separatio phyletica temporibus illis in eis Civitatum unitarum Americanarum, quae ad meridiem spectant, etiam valeret, Parks in vincula coniecta et quattuordecim dollariis damnata est. Sed delicto suo motum, qui contra separationem phyleticam fuit, excitasse dicitur. Nam Martinus Lutherus King, qui tum etiam vix erat notus, contra comprehensionem eius trecentorum octoginta unius (381) dierum vitationem laophoriorum inflavit. Tamen separatio phyletica usque ad annum 1964, quo illo iurium civilium actu vetita est, in Civitatibus unitis viguit. Quadecausa Rosa Parks anno 1999 nomisma aureum Congressus, ornamentum civile Civitatum unitarum Americanarum summum, accepit. Nunc autem ad honorem ei supremum attribuendum senatui placuit, ut corpus lecto impositum a die Solis usque ad diem lunae in tholo Capitolii exponeretur, quod antea praesidibus tantum rei publicae defunctis, velut ante annum Ronaldo Reagan, concessum est. Insuper in multis urbibus sedes laophoriorum publicorum primae usque ad sepulturam honoris causa vacuae manebunt. - STEFANUS WEISE HALENSIS.
ARCARIUM AB EMPTORE NECATUM ESSE
Emmendingâ ex oppidulo – Officiales astynomici corpus arcarii interclusoris mortuum invenerunt in habitaculo viri 45 annos nati solitarii. Arcarius 38 annos natus cooperarius negotiationis EnBW electricitatem comparatricis iussus erat per quattuor dies vices gerere arcarii interclusoris. Officium ei fuit exigere expensas adhuc solvendas aut denique emptores a fluento electrico intercludere. Arcarius, qui habitaverat Brusellae (i.e. Bruchsal), ex die Iovis desideratus erat.
Die Veneris eius autocinetum officiale inventum est in vico Denzlingen. Deinde astynomi systematicê examinaverunt omnes emptores, quorum nomina erant indici interclusoris inscripta. Denique cum investigatores advenirent ad ianuam illius viri 45 annos nati, idem se habitaculo inclusit et minatus est ipsum se revolucro interfecturum esse. Colloquio procedente idem vir confessus est corpus arcarii interclusoris iacêre in habitaculo suo, et destitit ab incepto. Idem interfector, qui videtur mente captus esse, illatus est in nosocomium psychiatricum.
Cooperarius autem negotiationis EnBW dictus est die Iovis emptorem intercludere voluisse a fluento electrico, quia idem vir 45 annos natus solvendo non fuisset. In pugnâ comminus factâ arcarium interclusorem ab emptore telo revolucri necatum esse. Deinde interfectorem corpus mortuum sacco dormitorio infersum in habitaculum abdidisse. - LEO LATINUS
DENTATURA VOLATILIS
Caulkicephalus trimicrodon est nomen aliquatenus incommodum, quo appellatur bestia volatilis, quae olim eleganter per aëra volitavit. Nec verê aptum est nisi primâ sui parte: Britanni palaeobiologi ante tres iam annos hunc saurum volatilem invenerunt in insulâ, quae appellatur „Isle of Wright". Incolae huius insulae ante litus Angliae australe sitae in sociolecto dici solent "Caulkheads". Trimicrodon, altera nominis pars, valet tres dentes parvos.
Qua nominis parte dentes huius dinosauri describuntur per litoten typicê Britannicam. Nam eadem pars nominis ad partem tantum dentaturae spectat. „Eius dentes anteriores erant enormes dentes incisorii". Sic explicat David Martill, professor Universitatis Portsmouth, qui hanc speciem novam descripsit in periodico scientifico, c.t. "Cretaceous Research". "Post anteriores stant tres dentes minores, quos sequuntur maiores et minores." Quibus dentibus efficitur dentatura, quae sceleto bestiae reptilis inserta aspicienti inicit timorem.
Species Caulkicephali dicitur una cum aliis dinosauris ante 65 miliones annorum interiisse. "Qui saurus" Martill inquit, „fuit animal piscivorax, cuius rostro summo insitus erat pecten. Cum alae eius dispansae longitudine fuerunt 5 metrorum, Caulkicephalus fuit una ex bestiis volatilibus maximis". Ut compares Caulkicephalum cum avibus modernis: aquilae hodie viventes omnium maximae sunt alarum dispansarum longitudine duorum circiter metrorum.
Dinosauri volatici, quae etiam appellantur Pterosauri, vixerunt ante 220 aut 65 miliones annorum. Quorum magnitudo variabatur inter aviculae et moderni aeroplani oblectabilis magnitudines. Quetzalcoatlus, dinosaurus volatilis omnium umquam inventorum maximus, alarum fuisse dispansarum longitudine 18. Pterosauri autem fuerunt cavis ossibus, corporibus gracilibus, rostris longis, magnis cerebris. Quorum facultas volandi evoluta est avibus non obnoxia. - LEO LATINUS
DE DEDICATIONE ECCLESIAE NOSTRAE BEATAE VIRGINIS DRESDIANAE
Dresdae die Solis ecclesia Nostrae beatae virginis, quae vulgo tantum Frauenkirche dicitur, dedicata est. Haec ecclesia anno 1726 in loco ecclesiae saeculi undecimi, quae propter vetustatem et exiguitatem civibus urbis florentissimae non iam sufficiebat, principe electore Saxonico adnuente aedificari coepta est. Operi autem Georgius Baehr faber tignarius senatus urbis praefuit. Quo duce ecclesia anno 1734 dedicata et anno 1743 perfecta praecipue propter tholum opus summum architecturae aetatis baroccae putabatur. Quin etiam quidam fuerunt, qui eam quasi ecclesiam Sancti Petri protestantium esse dicerent. Sed tertio die post pyrobolorum deiectionem, quam Americani et Britanni die decimo tertio mensis Februarii a. 1945 in Dresdam fecerunt, corruit et, quamquam bello confecto quidam eam restituere voluerunt, quattuor decennia propter res et tempora quasi monumentum Dresdae deletae et terrorum belli iacebat. Germanis autem reconciliatis restitutioni nihil iam obstitit. Imprimis igitur oblationibus nisa ecclesia in decem fere annis restituta est. Atque dedicatione facta ecclesia nunc demum rursus in usu est et diu futuram esse speramus. - STEFANUS WEISE HALENSIS.
DE PHARAONE VINUM BIBENTE
Pharaonem Tutankhamun vinum rubrum potavisse aiunt studiosi, qui accurate probaverunt relicta liquoris in amphoris in eiusdem sepulcro inventis. Constat vinum magno pretio apud Aegyptios haberi, cuius tamen color adhuc ignotum fuit. Grex Hispanicorum studiosorum hodiernis apparatibus (id est chromatographia liquida cum atomorum molis spectrometria coniuncta) extrahere potuit materiam quamdam, acidum syringicum appellatam, quae e " malvidina " in rubro tantum vino comperta creatur. Amphoris vinariis in sepulcris regum Aegyptiorum detectis inscriptiones imponebantur, quibus agricolae et vineae loci nomina hodierno more continebantur. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.
HOMERUS GRAECIS INVISUS
BREVES - sive Crater Nugarum huius hebdomadis:
HOMERUS GRAECIS INVISUS
Consociatio parentium discipulorum Graecorum nolunt liberos suos in scholis nimis mythologia doceri petuntque a ministra educationis, ut Homerus a pueris puellisque multoties minus, quam nunc fit, legatur. Nam - scribunt parentes in epistula ad ministram - fabulae Homericae tantopere crudelitate imbuuntur, ut parvulos talia legentes certe ad vim sibi invicem adhibendam instigent. Insuper cyclopes, satyri aut monstra trium capitum exempla ad imitandum minime apta sint. Tota spes Homerum contra voluntatem parentium servandi nunc in ministra conservativi regiminis Marietta Giannakou ponitur; ut scribunt acta diurna Graecorum "To Vima", verum bellum Troianum erit ei gerendum. - ST.
LITTERAE LEGE PUNITAE
20 cives Kurdi multa puniti sunt a iudicibus urbis Diyarbakir propter usum in libello publico lingua Kurdica scripto litterarum "q" et "w", quae alphabeto Turcico (sicut et "x") desunt nec publice iis uti licet lege anno 1923 lata, cum litterae Latinae loco scripti Arabici terra adoptaret. Ita ipsae linguae Kurdicae publice divulgatae plus, ob pressionem Unionis Europaeae, reclamare non potentes, lege obsoleta punire conantur magistratus Turci Kurdos lingua patria utentes. Defensores iurum hominis de iudicio Diyarbakirensi nuntium divulgantes memorant abhinc ante 14 tantum annos in Turcia prohibitum fuisse Kurdice omnino in locis publicis (etiam e.g. cum familiaribus amicisve in via obeuntibus) loqui; tunc regimen Turciae decretum tale, anno 1984 introductum, dicebat necessum esse ob bellum civile cum bellatoribus clandestinis Kurdicis gestum. - ST
DUCATUS IMAUS PRINCIPI REDDITUS
Post pugnam legalem 32 annorum raia seu regulus Mohammad Amir Ahmed Khan denuo potitus est ducatum Mahmudabadu, anno 1974 a regimine Indico annexum. Ducatus hic seu fundus in pedibus montis Imai (Himalaia) positus, constat ex arce munita, aedibus ei circumdatis necnon magno agrorum, in quo etiam deversorium peregrinatoribus recipiendis invenitur - summatim centena hecatometrorum quadratorum (hectarearum) terrae. Causa annexionis fuerat migratio patris principis Khan anno 1957 in vicinam musulmanicam Pakistaniam (quacum India multoties bella praeterito seculo gerebat), cuius cives postea factus est. Mater tamen et ipse regulus Khan numquam Indiam reliquerunt semperque cives Hindi erant, contra legem ergo ab iis ut exuviae fundum confiscatum esse iudices nunc decreverunt.
Ante 1947 annum, cum ab Anglis India Pakistaniaque hodiernae moderarentur, deceni sui iuris ducatus in regione Imaia et alibi in India exstabant. Postea, qui statim a civitate annexi non sunt, statu 'quasi-independentiae' exstare pergebant. - ST
SINE SOLVENDO CENARE
Romam intrare non plus licet mulieri cuidam (nomen non est divulgatum) 40 annorum, quae in urbe Italica Viterbo vitam degit, cuique tamen esca cauponarum Romae maxime placet: huc saepe advenire solebat, hic cibos maximo pretio edere, postquam evanescebat sine solvendo. Tandem in via Veneto cenans idemque cum facere conaretur, a caupone prehensa vigilibus publicis tradita est. Ultima cena eius constabat e magna copia cancrorum, lolliginum et lagoena optimi vini Campaniensis - una 360 eurones. A vigilibus rogata, crimen hoc multoties se fecisse confissa est, excusans se huius rei factae dicendo se numquam apud pauperes cenasse, damnum ita solis divitibus inferens. Biocolytis quasi placuit explanatio, nam post prehensionem duarum tantum horarum feminam liberaverunt, prohibentes ei denuo Romam visitare. Caupones tamen Romani timent eam mox apud se apparituram, sicut "naturam furca expulsam". - ST
BUDDHISTA, SCACISTA, LENINISTA
Gabbaras, id est corpus mumificatum, ducis rebelionis Octobris primique moderatoris Unionis Sovieticae Vladimiri Lenin, e mausoleo Moscoviensi in Elisti, urbem capitalem autonomae rei publicae Kalmykiae, transvehi vult moderator (at potius dictator) huius civitatis Kirsan Ilumzynov.
Propositum Ilymzynov responsum est advocationi recenti gubernatricis Petropolis Valentinae Matvienko, ut corpus Lenin e mausoleo in foro Rubro Moscoviae, ubi nunc servatur, evehatur et in coemeterio Petropolitano, in sepulcro matris Lenin - ut ipse voluerit - sepeliatur. Cui rei tamen Ilumzynov obstare conatur, admonens Lenin a nonnullis historicis putari quarta parte sanguinis Kalmykum esse. Ad gabbaras Lenin Elisti transportandas Ilymzynov milionem dolariorum solvere paratus est.
Aliter Ilymzynov notus est sectator buddhismi, quae fides indigena est Kalmykorum, necnon fautor maximus ludi scacorum, cuius ludi toto ex mundo lusoribus totum oppidulum exstruxit praebuitque ad habitandum prope ad Elisti. Pro dolor notus est quoque ut persecutor crudus oppositionis politicae. ST
Aedes luxuriosissima in media Moscovia strui fertur , ubi inter alia vitae levamina (sicut aeriportus in tecto, helicopteris ad advolandum aptatus) etiam hoc invenias, ut autoraeda usque ad apartamentum vehi possis anabathro spatioso, toto ex auro facto. Pretium menstruum apartamentum ibi conducendi erit inter 25 et 145 milia dolariorum - nuntiat sedes diuirnaria RIA-Novosti. - ST
Sputare ut in publico desinant Sinienses, maxima cura est regiminis, ludis Olympicis anni 2008 appropinquantibus. Maxima copia libellorum, quibus mos sputandi vituperatur, inter populum dispergenda sit, de "malis et bonis moribus" Seres docendi televisoriis in publicis locis positis. - ST
Nicotiana fumificare in cauponis non potentes, hospites plus bibent comedentque, plusque pecuniae cauponariis relinquent - tali dicto adhortari conatus est Yves Bur, parlamentarius factionis Unio Motus Popularis, alios parlamentarios Francogalicos ad prohibitionem in cauponis fumificare adoptandam. - ST
|