Annus
2 0 0 5

CAEDES IN IRAQUIA, MINAE IN PERSIAM NUNTII HEBDOMADIS (07 - 13.08.2005):

POST ANNOS LX COMMEMORANTUR NUCLEARES DIRUPTIONES

Postridie Nonas Augustas convenerunt in hortum pacis urbis Hiroshima LV millia hominum, ut commemorarent primam diruptionem bello instante effectam pyroboli nuclearis: omnes siluere hora loci 8.15, eodem tempore quo deiectum fuit mortiferum instrumentum, et flores et aqua victimarum memoriae ante arcum lapideum oblati sunt.
Post diruptionem immanem circiter CXL milia statim aut post paucas septimanas ustione vel pollutione nucleari vitam amiserunt; multis milibus fatum idem obvium fuit, usque ad hunc diem.
Praefectus urbis Tadatoshi Akiba Declarationem Pacis perlegit, exhortans civitates armis nuclearibus praeditas ut instrumenta mortis delerent, ne vitam humani generis in discrimen diutius adducerent; plurimos iam omnem spem deseruisse periculum nucleare certe avertendi, civitates autem potentissimas fines suos continuo persequi, iure intercedendi in Consilio Securitatis Societati Nationum Unitarum (ONU) abutentes.
Lenius allocutus est moderator supremus Regni Japonici Junichiro Koizumi, patriam suam contra multiplicationem huius generis armorum acturam esse pollicens.
Denique per litteras ibidem lectas accusavit praeses supremus ONU Kofi Annan, qui tamen loco aberat, omnes qui adaugere et renovare arma nuclearia non desinunt.
Ante diem V Nonas Augustas similis commemoratio habita est in urbe Nagasaki, quae post paucos dies eodem facinore horrendo icta est: confestim LXXIV milia perierunt, hodie numerantur CXXXVII milia CCCXXIX victimae, quorum nomina agnita sunt. Praefectus urbis Iccho Ito USAm monuit ut desinant experimenta ad nova arma nuclearia creanda, minora et vectu faciliora: "num sic securior totum humanum genus fiet?" inquit.
Ex civitatibus, quae hodie arma nuclearia possident, sola Russia legatum misit ut ritui participaret; aderant tamen aetate provecti cives ex Corea, Brasilia et USA, qui forte urbem Nagasaki illo die incolebant, quos consulto rectores urbis invitaverant. - HP.


URBIS TROIAE INVESTIGATOREM MANFREDUM KORFMANN MORTUUM ESSE

Manfredus Korfmann archaeologus hôc die Iovis aetate 63 annorum mortuus est. Korfmann effossionibus suis in Turciâ factis mythum Troiae denuo reddidit popularem. - Korfmann, qui a.1942 Coloniae Agrippinae natus est, ex a.1982 Tubingensis professor fuit instituti praehistoriae atque historiae prioris. A.1988 gubernatores Turciae ei concesserunt permissionem effodiendi exclusivam. Idem ultimo decennio saeculi praeteriti una cum grege suo archaeologico magnas partes Troianae urbis inferioris partemque substructionum liberavit.
De thesi autem, quâ Korfmann contendit Troiam urbem aetatis aeneae maximê valuisse ad regionem mediterraneam, alii aliter iudicant: multi enim palaeohistorici dubitant, num Troia illâ aetate habuerit vim extraordinariam. Quae dissensio annis 2001 et 2002 (bismillesimo primo et secundo) vehementissimê est tractata.
Korfmannianis effossionibus denuo factum est, ut mytho urbis Troiae antiquae etiam animi hominum inflammarentur a rebus palaeohistoricis alienorum: A.1996 idem archaeologus assecutus est, ut gubernatores Turciae instituerent Viridarium Nationale Historiae Troianae. Denique a.1998 urbs Troiae ab UNESCO declarata est hereditas mundi cultualis. Etiam expositio Stutgardiensis, c.t. „Troiae somnium et realitas", facta est auctore Korfmanno.
Manfredus Korfmann die Iovis gravi morbo affectus inter familiares versans mortuus est. - NG, LEO LATINUS .


FURES TRES OPERUM PICTORIS EDOARDI MUNCH IMITATIONES RAPIUNT

Valde periti sed non bene moniti. Fures enim eidem, qui tabulam pictam "Clamorem" e peniculis Norvegii pictoris Edoardi Munch ortam ex Musaeo Munch priore aestate rapuisse creduntur, denuo apparuerunt fecerunt evanuerunt. Nunc temporis enim ei in deversorio quodam nomine "Continental" Oslai sito, ubi eorum sententia tres ipsius auctoris tabulae pictae inessent, se acturos decreverunt. Dictum factum. Solita enim peritia deversorio adfuerunt, omnes circumstantes armis terruerunt, picturas rapuerunt, autoraeda parata fugerunt. Hoc autem unum erraverunt: picturas raptas non genuinas sed earum vice photographicas imagines invenerunt. Mirum? Minime! Deversorii enim gubernatrix latrocinio in Musaeo Munch mense Augusto anno MMIV patrato monita, timens ne fures opera eius pictoris amantes laborem pergerent, genuina opera photographicae ope machinae imitanda et in valido refugio locanda decrevit, quo facto opera servavit et non modicum incommodum callidissimis peritissimis celerrimis sed vitiose monitis furibus exhibuit. A. L.


RASISMUS CUM LACTE MATRIS INHAUSTUS?

Rasismo sive odio hominum alii coloris lacte a natura imbuti sumus, sicut pavore serpentium arachnearum etc. Ita saltem patet ex effectu experimenti a professore disciplinarum psychologiarum Universitatis Harvardianae Mahzarin Banaji conducti. 76 homines nigricolores atque isdem numerus alborum semper peius respondere videbatur, cum, ictu electrico percussis, photographema hominum alteri coloris iis ante oculos ponarentur, quam cum ad imagines hominum sui coloris spectare coacti essent. Quod effectum pulsu cordis celeritate respirationis necnon aliis signis physiologicis eorum plane monstraretur. Multo longius etiam, quam apud "suos", inter "alienos" iis ab ictu reqiescere contingeret. Omnes huius investigationis participes ante experimentum iuraverunt se osores alteri coloris gentium nullo modo esse.
Banaji dubitat tamen hoc odium alienorum genetice imbutum nobis esse, nam colores cutis humanae non plus quam ante 200 milia annos differre incipi ab anthropologos putantur, quod tempus non satis esse mechanismo tali evolvendo. - ST.


CAEDES IN IRAQUIA, MINAE IN PERSIAM

USAe copiae pridie Idus Augustas horrendam caedem Iraquianorum perpetraverunt in urbe Nasaf, non longe a Ramadi, in regione Sunnitarum. Testes oculati rettulerunt pyrobolum a terroristis iuxta viam dirupisse, dum milites USAe raedis suis protecti praetereunt: qui polybolis (machine - guns) temere contra inermem populum icere coeperunt, e meschita post orationes Muslimorum more Veneris die habitas exeuntem: quindecim periisse, septemdecim vulneratos esse confirmaverunt medici qui in nosocomio infelicibus succurrerunt.
Interea praeses USAe Georgius Bush, a diurnariis televisionis Israelis interrogatus, non negavit se contra Persiam vi uti posse, quod rectores civitatis illius permanere constituerunt in sententia convertendi uranium commune in uranium fissile, ut vim electricam creare possint: nam dubitant maximae civitates ne ita arma nuclearia sibi brevi tempore comparare possint. Extremam rationem esse vim dixit Bush, sed nuper vi ad securitatem patriae nostrae servandam se usum esse. - HP.


NOVA PYROBOLA LONDINII EXSPECTANTUR

Mox Londinium iterum pyrobolis mortiferis percutiendum esse supremus dux custodum urbis Jacobus Hart a. d. IV Idus Augustas declaravit, idque probabiliter in argentariarum insula (the City) factum iri; saepe usque a caedibus in USA confectis mense Septembri anni MMI compertum est, aedificia huius insulae, ubi amplissimae clades frequentia populi inferri possunt, a tromocratis perlustrata esse. Questus est autem Hart dimidiam partem tantum aedificiorum eiusdem insulae consiliis ad loca rapide deserenda praedita esse: qua re argentarias maximas monuit, ut omnia ad homines tuendos provideant.
Censet tamen Jacobus Hart pyrobola Nonis Iuliis dirupta eaque post duas septimanas inventa non sociis Al Qaeda attribuenda esse, sed fautoribus quibusdam societatis illius scelestae.
A. d. III Idus Augustas decem homines in Regno Coniuncto in vincula coniecti sunt, qui tromoctatas adiuvissent vel protexissent: nam nunc in civitate Britannica licet extraneos illos, quos investigatores securitati civium minitari suspicantur, deprehendere et in patriam celeriter expellere: quod defensores iuris acriter reprehenderunt.
In civitatem Iordanam expelletur Abu Qatada, qui orator Londinii saepe Islamicos ad vim exercendam excitavisse, in Regno Coniuncto annos duos, quamvis non condemnatus, captivus fuit et in patria sua ad vincula perpetua condemnatus est: se exspectare virum post paucos dies Iordanis investigatoribus traditum iri confirmavit praefectus rebus interioribus addictus Iordaniae Auni Yervass. - HP.


PER MENDACIA AD... VALETUDINEM

Suggestione psychologorum adducti homines pinguedinem corporis aliquantum deminuere possunt – putat profestrix Elisabetha Loftus (Americana Californiensis). Hic effectus tamen mendacio nititur, nam – dicit Loftus – methodi suggestionis iam tam elaboratae sunt, ut facile aliquem credere cogi sciamus e.g. eum in pueritia, certis cibis adhibitis, maximo cum dolore postea escam evomitasse. Cuius rei memoria involuntaria (ut dicitur), sit etiam false inducta, hominem movet ad cibos tales a diaeta cottidiana tollendos. Ita ergo – pergit profestrix - aliquem nimia pinguedine laborantem adducere possumus ad credendum eum escam adipatam (at genera saltem eius maxime valetudini nociva) plus non tam cupere. Experimentis perfectis contigit Loftus iuvenes quosdam Americanos ad id perducere, ut a gelatis omnino abhorrerent. - ST.


CEREVISIA ANTIQUA DENUO VENDITATUR

Cerevisiam (vel saltem potionem ei similem), quae novem ante milia annos apud Seres braciabatur, his diebus denuo producit venumque emptoribus praebet bracina Cynichthyocephalica (Dogfish Head) urbis Milton civitatis Deleware Americanorum. Res fieri potuit imprimis ob munus archaeologorum duce Patricio McGovern, qui in oppido Jiahu Sinensium vasa fictilia invenerunt cum partibus relictis potionis sedimenti. Percontatione microscopica faecis perfecta constabat "cerevisiam" Serum antiquorum a seminibus oryzae necnon a mele, uvis fructibusque crataegi coctam esse. Proportione horum elementorum bene examinata, declaraverunt studiosi potionem hanc sapore cum cerevisiae tum quoque vino, mulso cidroque similem fuisse. Item cerevisia nova Miltonensium sapere dicitur. - ST.



Senem furentem in helicopterum sclopetasse - Temerata cum esset quies sua meridiana, quidam Austro-Francogallus octogenarius sclopetavit in helicopterum siphonariorum BREVES:

Mente capti quidam manum Florentini Neptuni evellunt. - Tres iuvenes constat manum sculpturae in Florentina platea nomine "della Signoria" sitae divinum Neptunum repraesentantis, dum ad summam effigiem iocose barbaro et inconsulto modo ascendere conabantur, infauste evellisse.
Hoc autem eodem ictu aliarum effigiei partium fractionem, inter quas baculus conchaque memorari debent, mente capti effecerunt.
Primum omnium non contigit ut ea sculptura immoderatos barbarorum ictus patiatur: nam anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo barbari quidam coronam eius magna vi evellere frustra temptarunt. A.L.

Vaccae sacrae Indorum per vias urbis capitalis Delhiae sine metu hominum curruumque ubique vagantes mox in hospitia specialia deducendae a magistratibus urbis declaraverunt. Quisque cives, cui vaccam talem illuc cogere continget, premio duorum milium rupiarum (quod plus minusve 45 dollariis Americanorum aequat) remunerabitur – nuntiant acta diurna "Hindustan Times". 36 milia vaccarum Delhiae vagari aestimantur. - ST.

Senem furentem in helicopterum sclopetasse - Temerata cum esset quies sua meridiana, quidam Austro-Francogallus octogenarius sclopetavit in helicopterum siphonariorum. Iudex hunc virum damnavit custodiae annuae concessâ probatione. - Grassâ ex urbe - Iudex reum sontem comperit, quod d.21. m.Iul. focili venatorio compluries sclopetavisset in helicopterum siphonariorum parvâ altitudine volans, quo incendia restinguerentur. Reus autem explicavit se hoc fecisse, quia strepitu propulsabulorum helicopteri interrupta esset sua meridiatio. Astyphylaces a vicinis certiores facti aegerrimê id assecuti sunt, ut sedarent senem irâ incensum. Qui a magistratibus abduci nolens iisdem vehementer maledicebat. Nec satis: Cum astyphylaces iam crederent senem esse sedatum, idem iit in coquinam ibique apprehendit sclopetum alterum. Postquam hoc telum sibi e manibus evulsum est, grandaevus caldicerebrius magistratûs mulcavit sartagine, dum tandem contigit, ut arrestaretur. Sene arrestato astyphylaces in eius domo inventa retinuerunt 15 sclopeta venatoria, quibus additae erant aptae glandes plumbeae. Nunc iudex Grassensis senem pugnacem condemnavit, quod magistratûs verbis laesisset armisque illicitê usus esset, eundemque docuit „non licitum esse ita sclopetare in helicoptera siphonariorum ut in feras anates." - NG, LEO LATINUS .

De incendio in palatio Berolini. - Octo aut plures homines, quorum quinque pueri, ante diem V Idus Augustas vitam propter incendium in domo quadam Berolini vitam amiserunt: ibi advenae tantum vivebant, ergo suspicantur indagatores deliberate quemquam ignem admovisse. Quid milites flammis extinguendis addicti ad salutem miserorum clamarent ab iisdem non intellectum est, qui linguam Theodiscam omnino ignorarent.
Circiter quinquaginta praeterea vulnerati sunt, quorum sex vitam periclitantur.
Ignis post quartam partem horae extinctus est, sed qui domo effugere descendentes conati sunt, in gradibus fumo ac veneno suffocati sunt: quos adiutores magna cum voce Germanice frustra exhortabantur, ne ex foribus exirent. - HP.

Hamas arma non deponet - Quamquam plerique Palaestini qui regionem Gazae incolunt eorumque suprema Auctoritas, a praeside Abu Mazen conducta, celebrent recessum a Gaza colonorum Hebraeorum a rectoribus Israelis deliberatum, militiae Hamas Saturni die confirmaverunt se armis contra civitatem Israleis in futurum pugnaturos esse, "quoad occupantes a terra et sacris locis nostris recesserint".
Plerique coloni aequo animo discessum laturi videntur, cum milia iuvenum ab aliis regionibus civitatis concurrant, postremo exercitui reluctaturi. - HP.

Vir sceleratus in lecto astynomae inventus - Macrocollîs astynomi Francofurtenses indagaverant virum quendam sceleratum. Quem actores publici accusant stupri violenti, homicidii casualis, violationis corporalis. Nunc idem vir inventus est: in lecto commissariae astynomicae, i.e. mulieris, cuius officium est tales viros curare arrestandos. - Francofurto Moenano ex urbe - Actores publicos Francofurtenses ideo nunc inquirere in hanc mulierem triginta sex annos natam hodie dixit Petrus Liebeck locutor astynomicus et affirmavit relationem actorum diurnorum, c.t. est „Bild", de hac re scriptam. Agi de poenâ ex officio impeditâ. Vir ille propter stuprum violentum condemnatus et nunc iterum arrestatus publicê indagatus erat. Arrestatio iam facta est die lunae. Astynomae, in cuius habitaculo inventus est vir sceleratus, non iam licet intrare sedem suam officialem. Eidem mulieri, ut ait Liebeck, ablata esse pistolium et testimonium officiale. Eandem - sicut etiam virum arrestatum - usque nunc recusavisse, ne quaestionibus responderent. Quaedam magistratuum locutrix dixit actores publicos viro obicere, quod crudeliter constupravisset aliam mulierem triginta annos natam eiusdemque cervicem frangere conatus esset. - NG, LEO LATINUS .

Austrocoreanum mortuum esse lusione computatrali 50 horarum fatigatum - Postquam per duos dies sine ullâ ferê pausâ fecit lusum computatralem, quidam iuvenis Austrocoreanus defectu cordis est mortuus. Brevi antea se abdicaverat ab officio suo professionali, ut sibi restaret maius spatium temporis, quo computatro luderet. - Seulo ex urbe - Corea australis est quodammodo lusorum computatralium Cucania. Nam nulla fere gens magis est dedita lusibus computatralibus. Negotiatio Samsung Austrocoreana fovet athleticam electronicam magnâ pecuniâ - quam erogat Mundanis Ludis Cyberneticis instituendis („World Cyber Games"). At idem enthusiasmus ludendi effectûs habet non semper salutares. Nunc mortuus est iuvenis duodetriginta annos natus, postquam ante computatrum biduam sessionem habuit lusoriam. Hunc virum in urbis Taegu (quae sita est in terrae parte australiorientali) thermopolio interretali bellicos lusûs fecisse computatrales hodie astynomi rettulerunt. Per 50 horas sedem suam non reliquisse nisi lavatrinam iniisset aut in camâ quadam ex improviso paratâ haberet dormitati- unculas quam brevissimas. „Putamus" locutor astynomicus inquit, „eum mortuum esse fatigatione". In actis diurnis, q.t. "Joongang Ilbo", idem iuvenis refertur paulo ante se abdicasse ab officio suo professionali, ut sibi restaret plus temporis, quo computatro luderet. Hoc affirmatum esse a collegis quondam eius thermopoliique interretalis cauponibus. Mater autem huius iuvenis, cum domum non revertisset tempore solito, iusserat illum quaerere. Cum tandem collegae priores invenirent lusorem morbosum, idem dixit se uno tantum lusu finito domum reversurum esse. Paucis minutis post eundem virum esse mortuum. - NG, LEO LATINUS .

Mons altissima Germania Zugspitze (altitudine 2962 metrorum super faciem maris) viginti in proximis annis molem suam glacialem amittet – praeiudicant periti ministerii oecologiae civitatis Bavariae. Temperies enim media aeris in Alpibus ultimis praeteritis 70 annis duobus saltem gradis Celsianis decrevit – unoquoque nunc die aestuoso 35 miliones litrae aquae glacies emittit, cuius magna pars tempore hiemali iam plus restitui non potest. - ST.

Mythi Graecorum, Aztecorum, gentium Nordicorum aliorumque, denuo a scriptoribus clarissimis hodierni temporis enarrati, mox a domo editoria Canongate Britannorum in lucem edituri sunt. Inter auctoribus e.g. Antonina Morrison, Victorius Pielevin, Stephanus King necnon Gabriel Garcia Marquez inveniuntur, quibus licentia plena suo cuique modo narrandi tributa est. Ita Oddysei parerga a Margarita Atwood descripta sunt, in quorum scribendo, Penelopae quasi partem agens, infirmitates animi amoresque mariti maxima vi Atwood castigat. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae