nuntii
NUNTII HEBDOMADIS (29.05 - 04.06.2005):
GALLIA ET BATAVIA LEGEM EUROPAEAM SUPREMAM REIECERUNT
Populus Francogallicus die Dominico reiecit legem supremam Europaeam: quam antiquaverunt fere LV centesimae eorum, qui suffragia tulerunt; XXX centesimae opinionem suam patefacere noluerunt.
Tria milia fautorum legis repellendae vesperi congregata sunt exsultatum in foro Lutetiae de la Bastille appellato, pocula vini fervidi Champagne plena et rosas rubras sursum tollentes. Germani quidam signum ostenderunt, in quo "Gratias, Gallia!" inscriptum erat.
Praeses rei publicae Iacobus Chirac exitu cognito per televisionem locutus est, voluntatem populi agnoscens et Galliam confirmans munus suum in Unione Europaea functuram esse, pacta iam subscripta servaturam. "Negare tamen nequeo - inquit - difficilius esse abhinc utilitatem nostram in Europa defendere."
Paulo post praesides Collegii Europaei Iosephus Manuel Barroso et Unionis Europaeae Iohannes Claudius Juncker ad diurnarios Bruxellis se contulerunt, confirmantes instituta Europae munera sua composite servatura esse seque tum opiniones totius populi Unionis aestimaturos, cum omnes suffragia tulerint. Juncker negavit legem supremam abhinc mutandam esse.
Rector supremus Francogallicus Iohannes Petrus Raffarin, qui ad legem europaeam probandam operam dederat, officium suum abdicavit, quod mox obtinuit Dominicus de Villepin, qui adhuc rebus internis et externis praefuerat.
Etiam Batavi Kalendis Iuniis antiquaverunt legem supremam, ut nuper Francogalli. Cum providerent omnes paucos suffragia laturos esse, fere LXIII centesimae populi comitiis interfuerunt, quorum LXII centesimae consensum denegarunt. Rector summus Iohannes Petrus Balkenende, qui ut Raffarin populo suaserat ut lex probaretur, se subiratum esse confessus est, negavit autem suffragia in ceteris civitatibus vitanda esse. Balkenende imperium tamen non deponet. - HP.
PRAESES REI PUBLICAE AFRICAE AUSTRALIS URGET BUSH
Praeses rei publicae Africae Australis Thabo Mbeki cum supremo rectore USAe Georgio Bush collocutus est, dum paratur conventus octo ditissimarum civitatum, quod G VIII appellatur, in Scotia mense Iulio habendum: ibi proceres de ratione Africae auxilium ferendi disputabunt.
Mbeki dixit se ab USA plus auxilii Africanis omnibus petiturum esse, ut paupertas levetur et sibi necessaria ad vitam populi continentis miserrimi parare possint: Bush tamen in sententia sua perstitit.
Nam cum rector supremus Regni Coniuncti Antonius Blair monuerat, ut quotannis duplicaretur auxilium usque ad annum MMX posteaque iterum duplicaretur, aesque alienum miserrimarum civitatum Saharae solitudinis omnino dimitteretur, moderatores USAe frigidi se praebuerunt, quod minime voluntati suae Angli consilium conformaretur: se nullum auxilium oblaturos esse civitatibus corruptis et minime democraticis, quae civium iura non observarent.
Africano Thabo Mbeki exemplo esse dixit praeses Bush eandem rem publicam Africae Australis, haud probabile exemplum civitatem Zimbabwe, cuius condicio multo peior facta esset propter derelicta principia democratiae. - HP.
QUAM FREQUENTISSIMUS CONVENTUS CIVIUM HISPANORUM POLITICAM GUBERNATRICEM DE GREGE TERRORIFICA ETA RECUSANTIUM MATRITENSES VIAS PERCURRIT.
Saturni die, primo mensis Iunii, permagna multitudo civium vias urbis Matriti percucurrit, quae sententiam infestam politicae gubernatrici de grege terrorifica ETA plane ostendit.
Quippe moderatores civitatis Hispaniae partium sinistrarum a José Luis Rodriguez Zapatero rectarum nuper nuntiaverunt foedus cum tromacratica grege ETA faciendum esse dummodo totam pacem in terris Hispanis adipisci cuperetur, quod autem non modo incertum sed etiam perniciosum atque periniustum plurimis civibus Hispanis videatur, nam, ita ut ei putent, victimae terroris eo modo quasi vexatae contemptaeque essent apparerent: num tantus dolor, tanta oppressio hunc finem meruit, ita ut oppressores, tyranni, scelesti atque malefici homines tandem victoriam adepturi essent? Tandem res publica Hispana ante tromocratas genua flexet? Talia multitudo in corde habens magna vexilla portabat haec verba monstrantia: "Pax cum dignitate" et alia sicut "Non negotiatio in meo nomine", aut "Negotiari claudicare videtur".
Multitudo autem octingenti milia manifestantium constare creditur, qui ad convocationem Associetatis Terroris Victimarum convenerunt, magnis vocibus clamantes contra dialogum cum ETA, et contra rectorem Hispaniae José Luis Rodríguez Zapatero.
Ad conventum iuncta est magna copia directorum partis nominatae Partido Popular, qui hodiernos Hispanicos moderatores suadebant ut ad pristinam politicam antitromocraticam, in unitate omnium virium democraticarum conditam, reverterentur, qua, ita ut ei censeant, in praesentia bonos eventus adepti erant.
Ceterum nullus administrationis gubernatricis magistratus ad conventum adfuit, ne Altus quidem Curator Victimarum Terroris, quem Administrationem repraesentare, non victimas, dixisse ferunt.
CRUOR EFFUSUS IN IRAQUIA
Non amplius numerantur caedes cotidie in tota terra Iraquiae autoraedis pyrobolis refertis perpetratae.
Mane die II mensis Iunii haec evenerunt in urbibus septemtrionalibus: occisi sunt ab aggressoribus in urbe Bakuba quattuor homines, quorum unus dux consilii regionis fuerat et ceteri eiusdem custodes; novem perierunt in Tuz Khurmatu in caupona quadam, ubi ientare solebant milites custodiae moderatoris Ruz Nuri Shawis addicti; tromocrates sui interemptor pyrobolo dirupto multos vulneravit et puerum interfecit in Kirkuk. XIV minimum homines denique perierunt, non minus XXII sauciati sunt hoc singulo die.
Cladibus horum dierum resistere armati clandestini reputantur acri impetui, cui nomen "Fulgur" tributum est, exercitus Iraquici ad rebelles opprimendos, primo Bagdati deinde in tota civitate.
Toto mense Maio LXX milites ex USAe copiis et DCC Iraquici vitam amiserunt, nec spes finis cruoris effusi adhuc conspicitur. - HP.
"PUPUS DE BENEDICTO XVI" CREATUS EST IN GERMANIA
Habesne papam? Nam habere potes: Pupus enim (sive homunculus) papalis ad augendas collectiones excogitatus, cum imagine Benedicti XVI, sed sub specie pueri, formatus est per fabros antiqua Germanorum arte, sicut volgatur. Pupus iste, fabricatus in 999 exemplaribus, emi tantum per interrete potest pretio 139 euronibus. Qui repraesentat puerum vestitum pilo cardinalitio, habentem preterea crucem et stolam sacerdotalem. Eius figura capillum habet, et supercilia alba, genas et labra colorata. Altus est 41 centimetra. Formatus secundum exemplaria veterum pupparum ex "celuloide" factarum, hic homunculus "bracchia et crura plane mobilia habet". "Eius 'habitus' sunt qualitate superiores et adaequantur veris vestibus pappalibus", dixit Schildkröt, fabrica condita in 1873, et Nosocomium pupale Offermann. Quorum puporum numeratorum venundatio fieri potest per web situm: Deutsche-Klassiker.de. Ergo ex te, candide lector, tuaque pecunia et celeritate pendet, ut papam proprium domi habeas. Kal. Junias, 2005. Berolini.- cfp
NUNTII:
BREVES:
"Aeneis" fit vera. - Quemadmodum exeunte saeculo undevicesimo per Henricum Schliemann patuit Troiam exstitisse eiusque bellum cum Graecis non esse fabulam, sed rem vere gestam, ita hoc tempore et quidem clarius in dies apparet Aeneam post cladem Troianam vere appulisse ad Latii litora ibique consedisse, cum uxorem duxisset Latini regis filiam nomine Laviniam.
In eius honorem ille traditur condidisse urbem Lavinium, quae hodie appellatur vulgo Pratica di Mare. Nuperrime vero ab archaeologis affirmatum est (Messaggero Cronaca di Roma, 31 V 2005) Lavinium fuisse vividum centrum peregrinationis religiosae, imprimis civium urbis Romae, sed etiam Graecorum habitantium in Italia meridonali. Qui veniebant etiam eo fine, ut venerarentur pium Aeneam, qui utique Lavinii sepultus erat.. Haec igitur area archaeologica, ad Romae portas sita, unici ponderis esse censetur in mundo, quia hic Oriens obviam factus est Occidenti. - Fr. BH. OFM.
Novem annos in carcere manebunt moderatores pristini societatis petroleo extrahendo Russicae Iukos, Michaelis Khodorkoski et Plato Lebiediev, pro vectigalibus fisco non allatis. Multi credunt tamen poenam non a iudicibus sed a moderatoribus Russiae re vera datam esse, nam Khodorkovski, qui ante prehensionem divitissimus civis Russiae putabatur, iam diu iis non placebat. -ST.
"Vectigal pinguitudinis" introducere volunt plerique medici Europaei indicant effectus scrutationis societatis Medical Futures. Vectigal tale iis cibis imponantur, quibus nimis adipis adsit, qui ergo valetudini nocere putantur. -ST.
Proximis 18 mensibus, id est ab ortu belli civilis in Iraquia, plus quam 12 milia hominum privatorum (non militum, scilicet) mortui sunt nuntiat regimen Iraquiense. Maxima pars horum victimae sunt ictorum suicidalium tromocratarum. Plus quam decem milia mortuorum musulmani sunt factionis shiitarum quos sunnitae (quae "gens regens" erat tempore dictatoris Saddam Hussein) aperte oderunt. Tamen, ut scribit societas diurnaria Polonorum PAP, indagatione opinionum mense Maio perfecta monstratum est 75% civium Iraquiensium fidem regimini suo dare, 65% credere res Iraquienses bene progressuras. -ST.
Longius longiusque vivunt Iaponenses, qui iam milionem suorum habent plus quam 90 annos natos, quorum 23 milia centenarii sunt ministerium valetudins Iaponiae nuntiat. Minore tamen numero nascentium, difficilius erit aetatibus novissimis de crescente numero senum Iaponensium curare. -ST.
Tempore "revolutionis auraneae" praeses Russiae Vladimirus Putin suaserit regimini Ucrainae vi motum populi opprimere dixit modo Georgius Soros, philanthropus ille Americanus. Credit quoque Soros ducem Russiae praesidentem Uzbekistaniae Islam Karimov ad novissimam cladem in urbe Adidzan peractam instigasse. Putin ambobus accusationibus negat. -ST.
Duo iuvenes Nepalenses 24 annorum Moni Mulepati et 23 annorum Pem Dorjee Sherpa caerimoniam sui nuptialem ritu hinduistico habuerunt in summo Monte Everest, qui altissimum est acumen mundi. Sherpa sponsae suae Mulepati signum quoddam sacrum in fronte eius plumbeo colorato pinxit, quo facto eam uxorem suam esse approbavit. -ST.
50 ante annos primus in mundo portus navium cosmicorum prope oppidum Bajkonur Kazachstaniae est structus, qua occassione moderatores Russiae et Kazachstaniae Vladimirus Putin et Nursultan Nazarbaev venerati sunt hoc in loco omnes cosmonautas et sciencistas cosmicas qui aut in volatu aut in terra laborantes necati sunt. Maxima clades cosmica re vera in terra, in Bajkonur ipso, evenit cum anno 1960 explosione missilis generis R-16 fere centum homines vitam amiserunt. -ST.
Gelata loco "ciborum verorum" 40% Italorum sumunt. Mos multorum et multorum est gelatis tantum ientaculum habere, prandere aut cenare. -ST.
80 annos in matrimonio iam vivunt Percy et Florentia Arrowsmith, quorum nuptiae anno 1925 in oppido Hereford Angliae Occidentallis habitae sunt. -ST.
|