Annus
2 0 0 5

21 NUNTII HEBDOMADIS (21 - 27.08.2005):

DE LEGE SUPREMA IRAQUIAE APPROBANDA

Praeses senatorum Iraquiae Hajim al Hassani annuntiavit legem supremam rei publicae die dominico, id est ante diem V Kalendas Septembres, declarandam esse: quae cum a Shiitis et Curdis confecta sit, dubitant omnes ut a Sunnitis senatoribus approbetur. Duces Sunnitarum, qui mediam partem Iraquiae incolunt, suadere civibus deliberaverunt, ne suffragiis Idibus Octobribus constitutis intersint.
Gravissimae dissensiones ortae sunt de regionum libertate, de religione Islamica et de partitione fructus petrolei venditionis.
Nam in lege probanda inscriptum est regiones Iraquiae legibus suis multis de rebus usuras esse, quod Sunnitae reiecerunt, verentes ne brevi tempore patria in tres dividatur neve ipsi a divitiis petroleo vendito obtentis excludantur.
Altera quaestio de Corano proposita est: nam Shiitae postulant "Shariam", id est legem a Corano deductam, iuris fontem praecipuam fore, ceteri Shariam unam tantum e fontibus civitatis legum censent; si opinio Shiitarum praestiterit, iura mulierum gravissime afficientur, ut iamdiu in terra Persarum.
Rectores USAe senatum Iraquiae urgent, ut lex suprema cito approbetur, vel mille captivorum liberatione : sed civium concordia et libertas longe abesse videntur. - HP.


INTERFECTUS EST FRATER ROGER

Frater Roger, conditor et dux communitatis oecumenicae apud Taizé, obiit die XVI mensis Augusti oratione vespertina, manu feminae cuiusdam Dacoromanae, quae mox in vincula coniecta est.
Orationi ad reconciliationem impetrandae circiter MMD iuvenes aderant: mulier Dacoromana in medium chorum fratrum concinentium iniit et nonagenarium fratrem cultro vulneravit. A toto orbe cunctarumque religionum profitentibus dolorem communitati declaratur.
Communitas Taizé, in regione Francogallica Burgundia meridionali, a fratre Roger anno MCMXL, secundo bello mundano incipiente, instituta est: fratres, de coniugio decedentes, participes eiusdem simplici vitae sunt: hodie centum Christiani, quorum alii catholici Romani alii protestantes variarum confessionum ex XXV civitatibus provenientes, ibi vitam communem degunt.
Multa milia iuvenum huc undecumque iamdiu concurrunt, ut orationis et meditationis crebris conventibus intersint : inde spiritus pacis et sodalitatis per totum orbem diffunditur, neglectis omnibus fidei et religionis dissensionibus.
" Vitam continuare opus est – ait adulescens quaedam ex Austria, die homicidii in Taizé praesens – nam puto illum nos maerere noluisse. "
Iam fratri Roger successit Theodiscus catholicus, cui nomen est Aloïs. - HP.


FOEDUS HAUD AETERNUM?

Septem milia militum Sinensium et duo milia Russorum per octo dies variis in locis amborum terrarum una pugnas et terrestres et navales simulaverunt, quasi socii tertias copias repellentes. Quae ludi communes militares Russo-Sinienses primum in memoria hominum habentur, ambae enim terrae diu aemulatores acerrimi osoresque alter alterius manebant. Nunc tamen utraque Americanis monstrare velle putatur non eos solos in disciplina militari orbis terrarum valere.
Rerum militarium periti terrarum occidentalium credunt tamen Russiam, si Sinae re vera bellum Americanis indicent (quod cogitatu facilius ob Formosam, quam pactione communi Civitates Unitae defendere coacti sunt, fieri possit), fidem mutaturam. Quod iam tempore alterius belli mundani fecit, tunc tamen Russia a socio suo, i.e. tertio imperio Hitleriano, aggressa est paucis tantum septimanibus antequam ipsa ictum in Germaniam perficere conari voluerit.
Quae prognosis saltem per 15 proximos annos valere a peritis putatur, de posteriori enim tempore nihil praedici potest, oeconomia Sinarum necnon politica eorum validitas tam cito crescentibus. At optima opportunitas Formosae (i.e. insulae Taiwan) sui iuris statum civitatis proclamare - ad quale factum Sinae bello, sit etiam nucleari, respondere monent – annus 2008 erit, tempus scilicet ludorum Olympicorum Pecchini habendorum.
Ad Formosam aggrediendam Seres satis magno numero navium invasoriarum hodierna technologia exaratarum adhuc carent, Russi autem tales naves fabricari sciunt. Timendum tamen Sinisensibus est Taiwaniam possidere posse arma Americanorum, quae inventis Russorum saepissime qualitate sunt praestantia. Nonnulli putant quoque Formosanos tela atomica clam possidere. - ST


GAZA A COLONIS IUDAEIS DESERTA EST

A Lunae die tota regio Gazae colonis Iudaeis libera est: ultimae a vico Netzarim profectae sunt centum familiae. Milites, qui huic labori operam praestiterant, iter ad regionem cis Iordanem flumen fecerunt, ut idem in duabus coloniis reliquis perficerent.
Quod fere tranquille factum est: tantum a militibus impetus factus est ad expugnandam synagogam Sanur, ubi aliquot iuvenes, plerumque aliunde provenientes, resistere sine vi pergebant: inde sublati et evecti sunt. In Homesh autem qui tecta scholae religiosae occupaverant simili modo a militibus avecti sunt.
Rector supremus Israel tamen Ariel Sharon novas aedes exstruendas cis Iordanem confirmavit nec umquam abhinc tales populi expulsiones futuras esse.
Rector supremus Palaestinorum Abu Mazen Martis die per telephonicum colloquium gratulatus est rectori Israel Ariel Sharon et praesidi Moshe Katzav, quod moderatores Israel forti cum animo recessum colonorum deliberavissent et perfecissent: dixit praeterea se operam alacriter daturum esse, ut mens populi sui erga Iudaeos radicitus mutetur.
Nihilo minus quinque Palaestini a copiis Iudaeis interfecti sunt, quae in exsulum campo Tulkarem Iovis die nocte adiuvante irruperant: nuntii exercitus communicaverunt bellatores tantum eripiendos fuisse, sed armis milites armis respondere compulsos esse; simul duos iuvenes Iudaeos in vetere Hierosolyma Palaestinum quemdam aggressum esse constat.
Qui scit, utrum nova pagina historiae Orientis Medii scribi coepta est, an non? - HP.


MORTEM OBIIT MARGARITA "MO" MOWLAM, AUCTRIX HIBERNICAE PACIS

Margarita (Marjorie) Mowlam, ab omnibus "Mo" appellata, quae praefecta Britannica rebus Hibernicis addicta per annos quattuor fuit, LV annos nata cerebri mortem tumore obiit. Cum medicus intellegit nullam spem medendi relictam esse, potu et cibo mulierem orbavit, iuxta illius voluntatem.
Mo Mowlam, postquam in universitate aliquamdiu docuit, summo auxilio ab anno MCMXCIV Antonio Blair venit, ut primus minister crearetur; cuius tamen recentius inimica facta est, quod bello Iraquico firmiter opponeretur.
Ut praefecta rebus Hibernicis, obstinate operam dedit, ut partes hostiles pactioni pervenirent : contra omnium opinionem in carcerem Maze se contulit, ut cum captivis catholicis colloqueretur, deinde rei publicae et regni fautoribus persuasit ut pacto "Sancti Veneris die" appellato nomen subscriberent. Paulo post difficultates in pactionibus servandis et animus hostilis partium protestantum Hiberniae septemtrionalis Blair induxit, ad aliud munus ei tribuendum. Anno MMI Mo Mowlam noluit iterum senatui concurrere et coepit in actis diurnis scribere, rectoribus in optione bellica adversans.
Recenter Exercitus Hibernicus Republicanus armis destitit : ita fructus duri laboris huius fortis mulieris detectus est. - HP.


LUBECENSIS SEPTIMANA SOLLEMNIS VALTHERUM KEMPOWSKI PRAEMIO MANNIANO HONESTATUM ESSE

Lubecâ ex urbe. d.07. m.Aug. a.2005. Auctor Valtherus (Walter) Kempowski praemium accepit Thomae Mann ab urbe Lubecâ donatum, quod valet 10.000 (decem milia) euronum. Hôc praemio donando incohabitur Lubecensis septimana sollemnis in diem, quo ante 50 annos mortuus est Thomas Mann praemio literaturae Nobeliano dotatus. - "Fabulis suis Romanicis, operibus autobiographicis, singularique textuum imaginumque compositione 'Das Echolot' (i.e. Bolis echoica) Valtherus Kempowski factus est unus e magnis saeculi vicesimi chronographis". His verbis arbitri explicaverunt, quare Valtherum praemio honestavissent. Eundem auctorem 76 annos natum in oppido Nartum prope Bremam sito habitantem, cum esset civis ironicus, observator subtilissimus, aetatis descriptor diligens, Thomae Mann vestigia secutum esse.
Bernhardus autem Saxe Lubecae burgimagister auctori praemio honestato dixit haec: „Fabulis Chronici Germanici Romanicis factus es Germanorum narrator, nam narrasti eorum vitae cottidianae historiam". Eo quod Kempowski homines communes inducere loquentes, eundem ratione systematicâ in literaturam introduxisse elementum democraticum. Arbitri praemiarii dixerunt Kempowskium vocem reddidisse hominibus, qui patiendo obmutuissent.
Inter opera Kempowskiana sunt relatio, c.t."Im Block", quam scripsit de tempore, quod degit in ergastulo Bautziensi, et „Die deutsche Chronik" (Chronicon Germanicum), quod constat ex 9 tomis. Praeterea Kempowski scripsit fabulas Romanicas et dramata radiophonica. Kempowski pro praemio laudationeque a Bielefeldiensi philologo Jörg Drews habitâ gratias egit prolixâ oratione, in qua meminit Thomae Mann, „poetae" ut dixit, „quem non solum veneror, sed etiam diligo tamquam mihi cognatum".
Fabulam "Buddenbrookianorum" a se iam 14 annos nato a.1943 perlectam esse. Sed etiam maiore cum enthusiasmo quam fabulas Thomae Mann se eiusdem auctoris diaria perlegisse, quae hodie quoque legeret, et quibus sibi in memoriam revocarentur photographemata a Thomâ Mann inter familiares annis labentibus confecta. Inter eadem esse etiam photographemata Lubecae facta, quae esset „soror magna" Rostochii propriae urbis suae patriae. Lubecâ in urbe incohatum esse iter vitae parentium commune, qui olim habitavissent in Ambulacro Kronsfeldiano.
Praemium Thomae Mann
illustre ex a.1975 tertio quôque anno donatur. Thomas Mann mortuus erat d.12. m.Augusti a.1955, natus d.6. m.Iun. a.1875 in Lubecâ urbe Hanseatica. Civitas Lubecana memoriam Thomae Mann celebrabit per unam septimanam. Proximo die Saturni fiet magnus actus sollemnis, cuius particeps erit Horst Köhler praeses Germaniae foederalis. Praeterea lectiones, symposium scientistarum, exhibitiones cinematographicae factum iri annuntiatum est. - Leo Latinus


DIES IUVENTUTIS MUNDANUS. NONNAM SALTABUNDAM VITUPERATAM ESSE

Hammaburgo ex urbe. d.23. m.Aug. a.2005. Nonna quaedam Belgica nimio enthusiasmo Diei Iuventutis Mundani celebrandi correpta est. Eadem enim, quia Coloniae cum missionario fervidissimê saltaverat, in diario, c.t. Nuntii novissimi (Het Laatste Nieuws) ab abbatissâ suâ vituperata esse legitur. – In folio Belgii supra dicto hodie photographemata nonnae saltantis sunt publicata. Quibus monstratur Johanne Vertommen 29 annos nata in conventu Diei Iuventutis Mundani fine septimanae facto. Ibi Iohanna saltandi cupida a quodam missionario in aerem iacta est. Deinde nonna ad missionarium assultans eiusdem corpus cruribus suis est circumplexa. Propter hoc embolium saltatorium se a Matre abbatissâ vituperatam et ordinisque sacri repraesentandi commonitam esse Iohanna Vertommen diurnariis narravit.
Nonna autem non intellegit, quare photographematis effectus sit tantus tumultus. Dixit enim haec soror pia Belga diurnariis: "Domi talia non facerem, sed in conventibus huiusmodi soleo corripi enthusiasmo gregali." - Leo Latinus


MUTATIO SEDIS ARCHIEPISCOPI UNITARUM

Praeterita septimana turba nonnullorum milium Orthodoxorum Ucrainiensium media in Kievia contra mutationem sedis archiepiscopi unitarum cardinalis Lubomyri Huzar, qui nunc non plus Leopoli sed Kieviae officio fungatur, maxima cum vi reclamaverunt, poscentes urbem capitalem maximasque partes terrae ut „Orthodoxas tantum" servandas, at unitis Rutheniam solam relinquendam. In Poloniam revertimini! – inter alias vociferationes clamaverat turba.
Ecclesia unitarum, qui quoque Graecocatholici nuncupari solent, anno 1569 synodo Bresciae habita convocata est, postquam episcopi Orthodoxi hodiernae Ucrainae et Belorussiae pressione Polonorum et Lituanorum (tunc harum terrarum regnatorum) recognoscere papam Romanum ut pontificem suorum coacti essent (liturgia moribusque omnibus Orthodoxis servatis). Post partitionem Poloniae saeculo XVIII exeunte factam, iussu imperatorum Russiae ecclesia haec vi dissoluta est, unitae tamen in parte Ucrainae ab Austriacis arrepta (i.d. in Ruthenia) fidem suam servare potuerant, temporibus autem Sovieticis clam eam coluerunt. Hodie ecclesia unitarum plus quam quinque miliones fideles habere putatur. Sedes archiepiscopi principalis adhuc semper Leopolis erat, mutatio eius tandem post "revolutionem aurantiacam", ultimo anno exeunte peractam, perfici poterat.
Introitu cardinalis Huzar in urbem capitalem tantum fideles Orthodoxorum fili Panrussorum (ut vulgo nominantur), quod sedem principalem Moscoviae habet, reclamant, quattuor alia fila Orthodoxorum Ucrainae nihil mali hac in re conspiciunt. - ST


AFRICA AUSTRALIS AEROPLANUM IRRUISSE IN CONCLAVE MEDIANUM

Durbano ex urbe. d.21. m.Aug. a.2005. Prope Durbanum portum Austroafricanum Austriaci philotheori (angl. tourists) ipso in infortunio erant fortunati: aeroplano insedentes ipsam in domum irruerunt; et superstites servati sunt. Praeterea peropportunê accidit, ut domo abessent inhabitatores.
Omnes sex aeroplani epibatae superstites, sed vulneribus graviter afflicti, in nosocomium illati esse ab astynomis referuntur. Possessor domûs 72 annos natus, qui tempore infortunii non versatus erat in aedificio, nuntio accepto tam vehementer consternatus est, ut collaberetur. Primo autem crediderat vicinos male iocari, cum sibi narrarent in medianum suum irruisse aeroplanum.
Inter epibatas est par Austriacorum connubiale, quod unâ cum duobus filiis particeps voluerat fieri circumvolationis praeter litus faciendae.
Cum aeroplaniga appulsum praepararet ad Viginiam aeriportum Durbani urbano faciendum, aeroplanum causâ adhuc ignotâ subito delapsum irruit in domum. Aeroplaniga et Austriacus cum duobus filiis primo aeroplani reliquiis erant inclusi. Securitatis causâ tectum domûs aeroplanique reliquiae spumâ sunt aspersae, ne fieret incendium. - Leo Latinus


AUSTRALIA. MAGNAM CANICULAM IMPETUM FECISSE IN URINATOREM

Canberrâ ex urbe. d.25. m.Aug. a.2005 Magna canicula alba (qualem speciem zoologi dicunt Carcharodontem carchariam) ante litus Australiae aggressa est urinatorem. Qui vir cum collegâ urinans a caniculâ afflictus nondum inventus est, sed mortuus esse putatur.
Quamvis infortunio tragico afflictus esset, David Stehbens pater urinatoris negavit caniculam esse necandam. Idem in colloquio Canberrae cum diurnariis facto dixit futurum fuisse, ut filius suus ipse nollet hanc caniculam necari. Iuvenis urinator 23 annos natus, cui nomen est Jarrod Stehbens eiusque collega heri duobus chiliometris ante litus Adelaidense urinantes in caniculam inciderant impetum facientem.
Ken Rowland burgimagister nuntiavit his annis periculum canicularum esse auctum. Sed hoc problema non solvi posse caniculis venandis, quia tales pisces pabulum quaerentes iterum iterumque litori appropinquarent.
Primo causas esse investigandas, quibus caniculae nunc saepius quam antea impetûs facerent in homines. Astynomi usque nunc partem tantum instrumentorum urinatoris invenerunt. Canicula eundem adorta refertur esse magnae illius speciei albi coloris, quae a zoologis appelletur Carcharodon carcharias. Eadem ut protegatur lêge praescribitur. Ante 18 demum menses iuvenis 18 annos natus *velitabulâ vectus (Surfer) a caniculâ albâ quinque metra longâ necatus est. Quod infortunium factum erat in litore occidentali, item prope Adelaide sito. - Leo Latinus


AMNESIA SIMULATA. CLAVICYMBALISTAM MYSTERIALEM ESSE GERMANUM SIMULATOREM

Londinio ex urbe. d.22. m.Aug. a.2005. Mysterialis ille clavicymbalista flavicomus (the piano man) , qui ante 4 menses a Britannis astyphylacibus in litore Kentiensi inventus laborare visus erat memoriâ amissâ, nunc cognitus est Germanus, qui amnesiam simulans medicos per menses fraudaverat. – Diurnarii ‚Speculi Diurni’ (Daily Mirror) scribunt casui amnesiae aenigmatico subesse magnam fraudationem. Illum virum non reverâ laborare memoriâ amissâ. Diurnarii provocant ad testem anonymum Dartfordiensis Nosocomii Rivularii (Little-Brook-Hospital), ubi curatus erat vir flavus duo metra longus.
Hodie autem Germanus magistratus externus rettulit eundem virum esse Germanum viginti annos natum ex Bavariâ oriundum et die Saturni domum reversum.
Quandam nosocomam die Veneris, cum intrasset conclave viri, qui falso crederetur memoriam amisisse, eundem interrogasse: „Num hodie nobiscum loquêris?" Deinde virum silentium finivisse nonnullorum mensium eo quod responderet: „Ita, cogito hoc facere." Nosocomae autem omnino stupefactas esse. „Putaveramus eum apud nos mansurum esse in sempiternum" unus e nosocomii viris officialibus dixisse scribitur in „Speculo Diurno".
Medici et astynomi per menses studuerant invenire nomen huius viri, qui visus erat mente captus esse. Nonnulli opinati erant eum esse naufragum adhuc consternatum. Alii putaverant eum esse musicum Bohemum. At omnes investigationes factae erant frustra.
Secundum „Speculum Diurnum" vir a nosocomis et diurnariis „clavicymbalista" appellatus narravit totam suam historiam. Se esse Germanum, homosexualem, filium agricolae. Tramine Eurostellari („Eurostar train") se iter fecisse in Britanniam. Se brevi antequam d.8. m.Apr. vestitu vespertino madido indutus ab astyphylacibus in litore Kentiensi inventus esset, frustra conatum esse mortem sibi consciscere. "Verisimile est eum fuisse animo consternatiore, quam ut loqueretur cum astyphylacibus" dicitur dixisse ille testis anonymus. Inde ex eo tempore virum silentium suum servasse – etiam medicis perquirentibus.
Idem vir simulandi eximiê peritus esse videtur propter peculiarem peritiam suam professionalem: Quia prius laborasset unâ cum hominibus psychopathicis, falsum clavicymbalistam bene scivisse, quomodo mores talium hominum genuinos imitaretur. Eundem technis suis etiam fraudasse duos medicos peritos.
Diurnarii contradicunt illis qui nuntiaverant virum optimê modulatum esse clavicymbalo. Secundum testem illum nosocomii anonymum supernomen viri exortum est modo prorsus alio: Quia vir non locutus esset, medicos ei dedisse folium chartae stilumque plumbatum. Deinde virum delineasse clavicymbalum âlatum – ipse narravit hoc instrumentum primam rem fuisse sibi in mentem venientem. "Speculi Diurni" diurnarii affirmant eundem virum adversus relationes aliorum numquam in nosocomio concentum edidisse clavicymbali. Reverâ virum, cum clavicymbalo appositus esset, semper eadem plectra attigisse.
Interea virum in Germaniam revolasse. Eius nomen non enuntiatum iri nisi magistratuum perquisitionibus finitis. Illi autem medici istius simulatoris morbum praetextum diu et frustra perscrutati a diurnariis Speculi Diurni referuntur cogitare de viro accusando, ut idem laboriosae perscrutationis inutilis damnum resarciat. - Leo Latinus


MALLORCA. IUVENEM TEMERARIUM DE PONTONE IN MARE SALUISSE

Palmâ de Mallorca ex urbe. d.25. m.Aug. a.2005. Quidam iuvenis Germanus audaciam suam demonstravit periculosissimê: Ex altitudine duodecim metrorum e pontone summâ celeritate promoto in aquam se praecipitavit. Istius saltûs temerarii iuvenem certê paenitebit – nam erit ei pretiosissimus!
Die Iovis diurnarii locales rettulerunt iuvenem vestimentis in stegâ exutis de epimedio (orig. Reling, angl. rail) desiluisse. Itaque navem fuisse sistendam, Germanum ex aquâ trahendum. Ante hanc rem die Solis factam iuvenem cum amicis in nave esse iocatum cavillatumve. "Fortasse" testis oculata inquit „sponsionem fecit". Astynomi haud sciunt, an grex iuvenum fuerit ebriolus. Saltum fuisse valdê periculosum. Germanum enim ex altitudine 12 metrorum aquam insiluisse, cum ponto velocitate 30 chiliometrorum horalium ab insulâ Mallorcâ veheretur Barcinonem.
Saltu autem temerario sumptûs effecti sunt enormes: navicularii (i.e. possessores pontonis) Germanum iam accusavisse dicuntur, ut damnum sibi resarciret. Nam 425 (quadringenti viginti quinque) epibatae navigii, cui nomen est „Mercedes del Mar", propter iuvenis temeritatem quinque horis retardati sunt. Praeterea a ministratione actio incohata erat ministrationis servandi marinae, quia primo timebatur, ne alius quoque Germanus in aquam insiluisset. Usum complurium navium et helicopterorum constitisse plus 20.000 (viginti milibus) euronum. - Leo Latinus



Duo Arabes preces ad al-Koran apertum in aeronavi Italica declamantes necnon interdum plorantes maxime alios viatores, credentes eos tromocratas islamisticos ad ictum se paraturos esse, perterruerunt BREVES:

Indus quidam macerrimus (ponderis tantum 24 chiliogrammatum) nomine Gopal Haldar pecuniam sibi comparat se larvam esse simulans terrensque eo modo homines superstitiosos. Si ita e.g. vir quidam Bengalensis, nam in civitate Bengaliae habitat ille Haldar, uxorem suam timore sibi imbui cupit, pretio dimidiae partis dollarii Americanorum assequi potest ut "larva" uxori noctu apparuerit marito parere iubens. Solas mulieres et pueros exterrere Haldar solet, virorum responsum semper incertum timens. Unicum ei instrumentum laboris cyprius pulvis facialis est. - ST.

Duo Arabes preces ad al-Koran apertum in aeronavi Italica declamantes necnon interdum plorantes maxime alios viatores, credentes eos tromocratas islamisticos ad ictum se paraturos esse, perterruerunt. Aeronavi lineae Alitalia ad terram Mediolani appulsa, ambo statim a vigilibus prehensi, declaraverunt se ad exsequias patris ituros mortemque eius deplorantes. Hac re apud familiam Arabum a vigilibus inspecta, ambo custodiam reliquerunt. - ST.

Veterrimum cinematographeum mundi in urbe Stetinia nunc Polonorum olim Theodiscorum invenitur – attestatum est ab auctoribus librorum Guiness, ubi culmina sive victoriae mundanae pervariis in disciplinis notantur (hic de cinematographeis agitur, qui in eodem loco continuo operentur). Conditum anno 1909 a Theodisco Alfredo Pietzke ter cinematographeum possesores necnon nomina mutavit; nominabatur primum Helios, deinde Odra (nomen Polonicum fluminis Viadri) atque nunc Pionier. - ST.

Minus minusque bibunt ultimis annis aquae vitae iuvenes Russi et Ucrainienses, ad cerevisiam aliasve potiones alcoholicas mitiores labras vertentes. Si ita res se habere perrexerint, post nonnulla decennia annorum obeundus nobis erit cataclysmus cosmicus: decrapulatio integra Slavorum – dixit actis diurnis Bavarorum "Süddeutsche Zeitung" Iuri Andrukhovyts, praeclarus auctor fabularum Ruthenus. - ST.

Primum ab anno 1990 aeronavis vectoria peregrina – lineae scilicet Phoenix Air Foederatorum Emiratorum Araborum - ad aeriportum Iraquiensium Basra lapsa est. Abhinc bis per septimanam naves aeriae inter Basram et urbem Dubai epibatas vehent. Circulatio aeronavium Iraquiam petentium interrupta est sanctionibus Nationum Unitarum cum terra haec vicinum Cuvaitum invasisset. Dictatore autem Saddam Husain ante duos annos ab Americanis deleto, moderatores societatum aeriarum ictus terroristicos in naves ad aeriportum labientes aut e portu evolantes perficiendos timuerunt. - ST.

Hominibus Osama nominatis - quod nomen non solius ducis gregis islamistarum Al-Kaida est et haud rare apud Arabes invenitur – saepissime non licet aeronavia Americanorum intrare, nam nomina eorum indici personarum volatu prohibitarum inscribuntur – nuntiant acta "Washington Post". Item cum aliis, quorum nomina eadem sunt ut aliorum tromocratarum, qui ictus contra urbes Americanas New York et Washington anno 2001 aeronavibus vectoriis a se raptis patraverunt. - ST.

Per 25 minutas Gari Kasparov, archicampio ille ludi scacorum, exspectare debuit antequam aeriportum Moscoviense Seremetevo, cum e feriis in Croatia peractis domum revenisset, ei relinquere liceret. Nulla causa morae ei a vigilibus aeriportus explanata, putatur Kasparov eo modo punitum esse pro munere, quo fungitur, moderatoris factionis Uniti Civium Motus, quae factio vituperare audeat praesidentem Russiae Vladimirum Putin ob suppresionem libertatis. - ST.

Feminae rufis capillis facilius dolori resistunt, quam mulieres capillis nigris aut flavis – patet ex experimentis professoris disciplinae geneticae Ian Jackson universitatis studiorum urbis Edenburgi (urbis capitalis Caledoniae, i.e. Scotiae). Mirum in modum tamen ratio haec non valeat apud viros. Jackson profitetur se adhuc nescire huius rei causam, scit tantum "ita esse". Incertum etiam est quibus experimetis est Jackson ad inventum suum ductus, ipse dicit se... muribus varii coloris pili in experimentis usum esse. - ST.

Omnino aliter orbis noster terrarum ab Americanis et Asianis circumspicitur – patet ex experimentis a scientiosis universitatis studiorum civitatis Michigan peractis. Cum 25 Americanis et 27 Seribus photographemata varia monstrarentur, hi ad latera, illi ad mediam semper picturam animum adverterunt. Putantur a Michiganensibus Sinienses "ideam generalem", Americiani autem nucleum rei imprimis petere. - ST.

Elisabetha B. alimenta solvere debet amicae suae pristinae Aemiliae B. puerorum eius alendi causa – decrevit summum tribunale Californiae. Ambae Lesbiae artem amandi colentes annis 1997-98 una cohabitaverunt et tunc, artifice inseminata Aemilia gemellos peperit ignoto ex patre. Postquam conubium ambarum dirumpisset, auxiliis pecuniariis ab Elisabetha acceptis fruebatur Aemilia per sesquennium, postea tamen illa solvere desivit. Nunc abhinc, ut prima in mundo mulier iure ad talem rem faciendam coacta, uno quoque mense 1815 dollaria Aemiliae mittere debebit. - ST.

Optima cerevisia totius mundi Westvleteren 12, a monachis monasterii sancti Syxti Belgarum braciata, percontatione interretiali zythophilorum 65 terrarum electa est. Difficillime tamen emi cerevisia potest, nam monachi parvam solum quantitatem huius potionis braciare volunt, tantum scilicet quantum ad vitam monasterii pecunia pro cerevisia accepta sustinendam. - ST.

Novum culmen mundanum – 68 dollaria per dolium – pretium petrolei die Iovis ultimo in bursa Singapurae attigit. Declaratio regiminis Sinarum oeconomiam eorum per quinque proximos annos gradu 8-8,5% annuatim creturam hoc pretium novissimum aluisse creditur. - ST.

Post pugnam atrocissimam inter duas uxores perfectam maritus earum cives Malesiensis 46 annorum , actis horribilibus permotus, manus sibi inferre conatus est, herbicidium liquidum ebibens. Supevixit, sed in nosocomio diutissime remansurus est. De pugna constat tantum maiorem natu (35 annorum) uxorem alteram minoris aetatis (21um annum agentem) aggressam esse. - ST.

Thomam Mann a Horstio Köhler praeside Germaniae honorari. Lubecâ ex urbe. Actu sollemni in Ecclesiâ Marianâ facto Lubeca urbs Hanseatica die Saturni commonuit diei mortis quinquagesimi civis sui honorabilis Thomae Mann. Horstius Köhler praeses Germaniae foederalis opus huius auctoris affirmavit etiam sensu humanitatis universalis partem esse literaturae mundanae. Köhler dixit a Thomâ Mann hominibus esse relictum quoddam universum incomparabile, quod explorari deberet.
Oportere, ut omnes politici cultûs civilis id studerent assequi, ut Germaniae cultus civilis uberrimus viveret in hominum – praesertim iuvenum - cordibus capitibusque. „Cultus civilis" praeses inquit „non vivit in libris aut notis musicis, cultus civilis non est vivus, nisi libri leguntur, fabulae theatricae aguntur, modi musici êduntur atque audiuntur".
Ante actum sollemnem incohandum Köhler unâ cum uxore et Petro Haraldo Carstensen ministro praeside Slevigis-Holsatiano (qui est partis Christianae Democraticae) cumque literaturae critico Marcello Reich-Ranicki viserat Domum Buddenbrookianam. - Leo Latinus


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae