Annus
2 0 0 5

FERME 500 MULIERES NEAPOLIS ADORTAE VIGILES DUCTUROS IN CARCEREM PATRONUM *CAMORRAE* NUNTII HEBDOMADAE (23 - 29.01.2005)

DE DIE MEMORIAE DICATA
Milites Poloni inter commemorationemIn campum captivitatis, quo milites Russi die XXVII mensis Ianuarii anni MCMXLV liberatum ingressi sunt, iniit eodem die post LX annos sibilans tramen ferri viam percurrens, ut commemoraret victimas undequaque deportatas apud Polonos vicos Auschwitz et Birkenau.
Aderant XLIV civitatum totius orbis rectores et praesides, praeter optimates et religionum legatos; aderant superstites nonnulli, etiam nunc stigmata igni impressa ferentes: sic coepit commemoratio.
Wladyslaus Bartoszeski, cui numerus MMMMCCCCXXVII tributus erat, ita locutus est:
"Illi, qui captivus apud Auschwitz fuit, tam incredibile videtur, ut animus perturbetur, orationem habere in amplissimo sepulcreto Europae cunctae, in sepulcreto sine sepulcris."
campus internecionis AuschwitzPraeses Israelianus Moses Katzav appellavit campum Auschwitz "caput regni mortis", rector autem Russorum Vladimirus Putin "Huic interrogationi – inquit – respondere nequimus: quomodo id fieri potuerit."
Vesperi finem habuit, dum ningit, caerimonia commemorationis in campo internecionis a nazistis exstructo: omnibus lampadibus electricis lucentibus, ante milites Polonos candelae singulae rite incensae sunt iuxta ferri viam, primum ab illis, qui ibidem captivi fuere, deinde a ceteris praesentibus. [hpiz]


FERME 500 MULIERES NEAPOLIS ADORTAE VIGILES DUCTUROS IN CARCEREM PATRONUM *CAMORRAE*.
Custodes publici a turba mulierum agressi Saevierat sceleritas Neapolis labente anno 2004 bellantibus inter se ob dominanda negotia vetita pluribus scelestorum factionibus. Populus laboris expers et inops rerum et quibus debet victum semper obnoxius cotidie pastus erat istorum munere hominum. 22a. die Ianuaria an. 2005 muliebris tumultus factus est Cossimo De Lauro, praecipuo regionis Secondigliani *camorrista*, qui aliquot abhinc mensibus pro pharmacorum mercatu cruentum cum aliis coetibus scelestis bellum faciebat, capto a lictoribus et in custodiam ducto. Cossimo De Lauro inter custodesQuo nuntio vix in Secondiglianum perlato, magna manus vicinarum undique prodeuntium agmine quingentarum facto, accurrere in Tertium Orbem (qua in regione urbis captus iste a lictoribus erat) in eosdemque, obturbatos insolito genere hostium laborantesque ut iratas paccarent, iactare incepit quaecumque aderant et vix prohibita est. Quae res ab omnibus in re publica et gente Italica merito improbabatur. Minister ab internis Giuseppe Pisanu omnes coetus latronum debellatum iri promittit, praesertim si cives adsint; sin populus audeat opitulari siccariis, multo difficiliori pro re publica officio magistratus functuros. In eandem sententiam loquitur Rosa Russo Iervolino, praefecta Neapolis nimirum sollicita: societatem istam inter siccarios pauperesque familias existere eo, quod hi (pauperes) videant assertores suos in illis (siccariis, piratis, scelestisque familiis). Sunt qui putent iura Itala carere vi, qua tali obsistant morbo morum. [cpet]


PIRUVIANAE TURBAE PERGUNT ADORIRI NOCENTES: DUO LATRONES TUMULTUARIE PUNITI.
24a. die Ianuaria an. 2005, apud Peruvianos patratur ab irato populo altera damnatio arbitraria latronum. Agricolarum turba Cullpae Bajae in provincia Huancayo comprehensos duos e latronibus pastorem vicinum spoliantibus mulcasse fertur, -ut in ea civitate fieri assolet, barbaris cruciatibus affectos-, ac postea iactabantur universi coram diurnariis petulanter auctoritatum neglegentiam obiectantes dictitantesque "omnes esse participes conscientiae occissorum hominum; sin praetori placeat animadvertere administratam a se iustitiam, totum populum esse in carcerem ducendum". Dubium adhuc erat, num praedicti homines, quorum corpora in fluvio prope ad Cullpam Bajam manibus post tergum alligatis sunt reperta, essent latrones necne, quos populus violasse confitetur accusatos furti thalerorum 1500. Qua re clarius manifestum fit populum Piruvianorum constituisse iustitiam administrare manu, arrogata sibi facultate cruci figendi et afficiendi tormentis cuiuslibet, donec auctoritates judiciariae oblitae punitionum criminumque videantur, nam praeterito anno fuerunt duo millia istiusmodi damnationis arbitrariae conatuum, qui conatus, maxima ex parte circa urbem Limam expediti, ademerunt 18 vitas. Minime praetereundum duxerim dictum illud a Rony Salinas, praefecto penalium in oppido Cullpae Bajae: casum esse gravissimum, seseque per selectam vestigatorum manum acriter esse quaesiturum atque inventurum nocentes. [cpet]


250 HOMINES, PRAESERTIM MULIERES, EXANIMANTUR IN INDIA FACTA TREPIDATIONE TURBAE IN MAGNIS SOLLEMNIBUS MANDRAE DIVAE
Post tumultum, plures homines jacentNatio est omnis Indorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam milies milia hominum piorum solent peregrinari ad celebranda magna solemnia deorum, quarum pompae nonnunquam propter ipsas peregrinorum multitudines, cum ingentes terrores ex parvo, vel unius hominis lapsu, oriantur, in straginem oblisi populi desiverunt. Necesse est demonstrare nihil valere custotiam adversus tam frequentes populi coetus. Deorum princeps divus Indra est, qui creditur regere caelum, procellas, imbres et proelia, eique carmina sacra plus quam ducenta et quinquaginta dicata feruntur; antiquis fabulis inferorum deorum hostis acerrimus fuisse, eorumque principe Vritra victo atque interfecto, pluviam et rorem fertilem liberasse fertur; arcus ei arcus caelestis. Post eum alia sunt numina Brahma, Siva et Visnu, quem pluries ad mundum descendisse tradunt. Die 25 mensis Ian. ann. MMV, per festum alius numinis, cui nomen Mandrae divae (Mandra Devi), CCC milia hominum in locum Wai (250 km procul a Bombay) sollemnium celebrandorum causa ad templum divae aegre procedebant; luna erat plena; repente in gradibus ipsis ad templum ferentibus, quidam devotorum turbati falso perniciei rumore, esse intra templum qui dilapsi obliderentur a sequentibus, adirati, caecum consilium accendendi quasdam circa tabernas ceperunt; quorum incendiorum voce perterrita reliqua multitudine tanta strages facta, uti ducenti et quinquaginta, quorum maxima pars feminae, contritae, exanimatae sunt, totidemque sint graviter vulnerati homines tumultu, quo modo in anno domini 1954, quum DCCC peregrinorum numerus per solemnia sacra in urbe Allahabad perierit. Ignis confestim propagatus in aedificia circumiacentia templo, -quod nihil detrimenti cepit-, non obstante labore vigilum usque ad alteram diem arsit, quapropter ardua fuit auxiliaribus cadaverum redemptio. [cpet]


NOVA SECURITAS SOCIALIS IN USA
In Civitatibus Americae Septentrionalis Foederatis (vulgo in Usa), iam diu agitur de securitate sociali, id est, de pecunia, quam operarii ad legem in arcas publicas vel privatas seponunt, ut senescentes peculium, ex quo vivant, habeant; idcirco operarii obligantur ut pecuniam menstruam ex mercede partim excerptam in arcam vel publicam vel privatam collocent; cur iustum sit operarios obligari? Quod ii, qui pecuniam sepositam in senectutem non habent, cum senescunt nec laborare possunt, ab arcis fiscalibus opem et victum poscerent.
Veteres legibus de hac re caruerunt; sed saeculo XIX in Germania sub Bismark, primum systema creatum est; ad hanc legem pecunia, quae ab operariis depromebatur, in arcam communem ponebatur; deinde, senibus, qui condiciones legales complebant, vel certam aetatem, distribuebatur. Attamen hoc systema imperfectum est, eo quod, pecunia, quam in arcam communem quisque miserat, non aequa est ac ea, quam senes postea accipiunt; aliter: uniuscuiusque labor non semper congruit cum futuro proventu.
Aliquos viginti quinque annos abhinc, in Chilia alterum systema creatum est, ex quo pecunia ab operariis seposita non in arcam communem sed nominatim in computum capitalisticum privatum collocatur; inde et faenus accipitur a quoque operario; denique nummaria, quae hunc computum pro operario administrat, retributionem accipit; operariis autem facultas est ut computum suum ex nummaria in numariam quandocumque velint afferant. Ii vero, qui qualibet de causa pecuniam in senectutem non seposuerunt, ab arcis fiscalibus perparvum victum accipiunt; item ii, quibus pecunia seposita, annis interiectis, exhausta est.
Georgius Bush systema Chilense optimum exemplum esse ad reformandam securitatem affirmavit; tamen non facile est systema mutare; in Chilia vero, multos annos de re disputatum est antequam nova securitas socialis ex lege vigentiam caperet. [Pkan]



Breves BREVES.

Sylvia Gonzalez BolivarCarmen Latinum hymnus factus est solidaritatis cum victimis cladis Asiatici a statione radiophonica Germanica RTL. - Cantatrix Hispano-Germana Sylvia Gonzalez Bolivar, una cum grege musicorum "Krypteria" interpretat cantum Latinum "Liberatio" beneficio victimarum Tsunamis. Vox cantatricis vere exquisitissima est, textus autem parum intellegibilis (agitur procul dubio de quadam forma poesis modernae!). Discus CD jam tertius est in ordine majorum divenditorum (Hit Parade) in Germania. Carmen audiri potest in hac pagina:
http://www.alcuinus.net/liberatio/
Quod sane non impedit emptionem disci CD, non solum propter carmen exquisite Latine cantatum, sed etiam praesertimque quia omnia beneficia auxilio in Asiam mittentur. [afla]

Vinginti senatores Russi proposuerunt legem qua omnes consociationes judaicae prohibeantur. Dixerunt enim religionem judaicam " contra Christum " esse et " populos ad caedem civium Russorum exhortari ". Alia monstra dixerunt sicut " Judaei cupiunt populum Russum facere pecus sine religione nec traditione " vel " popularis orbis et America reguntur a consiliis et divitiis Judaeorum ". Regentes Russi aiunt antisemitismum nullo pondere in Russia esse, et aegre ferunt sollicitudines Americanorum Israelorumve. [dbla]

Increbescunt acta violenta in Iraquia dum contiones imminent (30 Januarii) - Quo multi sollicitantur. Acta diurna verentur quid futura sit legitimitas hujus suffragii talibus in condicionibus. Ankara quoque sollicitatur propter agitationem factionum Kurdarum circa urbem Iraquianam Kirkouk. Formidant enim Turci creationem civitatis autonomae Kurdae in Iraquia septemtrionali, prope limites suas. [afla]

Australiam versus aeriplano vectus coluber inventus. - Navis brevis quae super mare Tasmanium haud multis onusta vectoribus volabat, in medio volatu per iocosum eventum commota est ubi unus e peregrinis qui prope apertam gubernatoris zotheculam sedebat cum ad partem aeriplani posteriorem ivisset, esse in vacua sella quid extraneum animadvertit; et rogato nautico ut gubernatorem arcessat, gubernatore inspiciente apparuit, mirabile dictu, viridis, longusque duos pedes serpens, quem gubernator ipse innocentem esse ratus, vi arreptum, in crumenam aegre coniectum, tandem plaudentibus cunctis ad apotamiam duci ibique sub clavi poni iussit, -donec Australiam devenerint. Hoc ex Nova Zelanda itinere, partim in classe levioris praetii partim intra crumenam nullius, perfecto, coluber ille servo litterario ad Ministerium ab Agricultura & Silvis traditus est. Quaeritur porro methodus et consilium quo ascenderit aeriplanum anguis, a quove homine, a quove deo intra navem sit relictus. Id quod Air New Zeeland (societas aeronautica esse fertur) nuntiavit se esse vestigaturam. [cpet]

Vini TurdetaniVinum Optimum Rare Signatum (VORS): Ecce certae classis uini Turdetani (ex Jerez) nomen. Haud dubium, uetus uinum est, ualde acetaldehidicum, acetoinicum, butilenglycolicum, etanalicum, balsamice, oxidatiue inueteratum cum fungo "Velo floris" in ter decem annis. Valde aptum secundum gastronomos et uini delibatores ac coquos egregiis maridatibus quamquam hactenus dicebatur uina Turdetana esse praeclare concinna fere tantum praefationibus ac bellariis. Sapor eius similis putatur optimorum uinorum illorum quae olim in magnis missis sacerdotes potabant. Oportet memorare originem ecclesiasticum habuisse multa magna uina, liquores, uinum spumosum, etc. In rebus uinariis ergo, lingua Latina habere nouam fortunam incipit: exempli gratia, apud maximas tabernas uinarias Matritenses exstat quae nominatur "De Vinis". [xfra]

Thailandia missura est satellitem circum terrae orbem. - Agentia Spatialis Ministerii Scientiarum Technologiarumque Thailandiae (GISTDA) pactum nuper subscripsit cum societate Francogallica et Europea EADS-Astrium ad satellitem speculationis parandum nomine THEOS (THailand Earth Observation System) qui anno 2007 emitetur. Auctoritates Siamenses asseverant THEOS, inter alia munera, etiam tsunames orientes observaturum. [afla]

Solum glaciei aquae in quo imbres methani liquidi rimas faciunt et praecipitant corpora organica in locis cavis obscurisque. - Sic visus est Titan, planeta minor quae Saturnium circuit, machinae Europaeae "Huygens". Viri docti asseverant vapores methanae in aere planetae a vivis animalibus non oriri. [dbla]


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae