Annus
2 0 0 5

EPHEMERIS: Quot sunt nunc Ucainae, una aut duae PERCONTATIO:

UCRAINA - TERRA SCHIZOPHRENICA, SPE SALUTIS IMBUTA

EPHEMERIS: Quot sunt nunc Ucrainae, una aut duae?

OLEH (ALEXANDER) SZMID, diurnarius Leopoliensis, anno 1991 redactor primorum liberorum actorum hebdomadalium Ucrainae quibus titulus "Post-Postup": Ucraina est patria communis duarum conscientiarum. Terra est vere schizophrenica, cuius una pars nihil cupit praeter iunctionem cum Russia, altera tamen nihil ultra Europam. Hoc effectum est 800 annorum, cum Ucrainenses ex Galicia oriundi aliter evoluerunt quam ii, qui exempli gratia regionem orientalem Donbas inhabitant.

Hodie tamen aliquid aliud inter nos ambos est: pugna inter hominem sovieticum et hominem, qui maxima ex parte ordinem sovieticum oderat (de maiori parte Ucrainensium occidentalium hoc dico), atque hominem, cui contigit hereditatem istam sovieticam ultimis in annis amovere (incolae Ucrainae mediae et septentrionalis). Nunc Kievia, quae in orbe cultus civilis Russici semper manebat, manibus extensis spectat ad Leopolim, ubi omnis cives scit Polonice loqui. Russice tamen loquens Donetsk nuncupat Kieviam urbem auranciae pestis.

Primum tamen in historia Ucrainae maior pars hominum uno consilio sunt unaque voce loquuntur. Ego puto nunc Ucrainam esse hoc in momento temporis ubi magna pars Europae centralis anno 1848 fuit – rapta scilicet rerum nationalium democraticarumque novo motu. Effectum est nova POLITICA natio Ucrainensium, cuius partus 150 annos durabat. Nunc 15 vel 20 tantum annos remanent, ut pars orientalis similia desiderata acquirat. Nulli momenti est qua lingua haec desiderata pronuntiabuntur.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae