QUOMODO SADDAM SE ANTE IUDICES GESSERIT
NUNTII HEBDOMADIS (16 - 22.10.2005):
QUOMODO SADDAM SE ANTE IUDICES GESSERIT
"Ego sum praeses Iraquiae. Quis es tu? Quidnam vis ?" inquit arrogans Saddam Hussein (cuius imaginem aspice), macrior factus, barbam canescens, ante iudicem supremum tribunalis qui eum cum septem sodalibus iudicabit, iuxta voluntatem rectorum USAe. "Tu ut Iraquicus me et nomen meum cognovisti, et pro certo habes me nullo modo violentiae et occupantibus cessurum esse."
Iudex Rizgar Mohammed Amin, a legato USAe Paulo Bremer delectus, iterum reum de nomine interrogavit; cui Saddam: "Iraquia contra legem occupata est - respondit -, omnia instituta inde creata minime legitima sunt: ideo populum respectans non respondebo, quia extra omnes leges agit tribunal istud. Vos tamen ipsos, iudices, non odi, dignitatem praesidis Iraquiae tantum expetens."
Imagines iudicii per televisionem diffusae sunt, viginti minutis interpositis, ne quid inopinatum pronuntiaretur: nam accusatur Saddam de caede Curdorum et Shiitarum in Dujail anno MCMLXXXII perpetrata, cum bellum contra Persiam gereret moderatoribus USAe adiuvantibus. Cum Saddam in ius vocati sunt praeses vicarius Ramadan, dux instituti investigationibus addicti, iudex summus tribunalis securitati servandae creati et aliquot, qui partem Baath rexerant: quibus omnibus damnatio capitis incumbit.
Inter omnes patronos, qui Saddam defendere intenderant, unus tantum, nomine Khalil al Dulaimi, aderat : nam Saddam vetitus est cum ceteris colloquium habere. Quod contradicere videtur verbis praesidis USAe Georgii Bush, hoc iudicium omnibus ostendere ius et legem in Iraquiam rediisse. Nullus quidem testis aderat, salutis timore.
Post circiter horas tres, interruptum est iudicium usque ad diem XXVIII mensis Novembris. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS
SCHROEDERIUM ET CONSISTORIUM EIUS ADMINISTRORUM A PRAESIDE REI PUBLICAE DIMISSOS ESSE
Gerhardus Schroeder septem annis postquam die septimo et vicesimo mensis octobris a. 1998 primum cancellarius foederalis est creatus, septimana praeterita una cum consistorio administrorum ab Horstio Koehlerio praeside rei publicae dimissus est Tum Koehler consistorio gratias egit et coalitionem russato-prasinum rem publicam temporibus difficillimis in novum saeculum duxisse dixit. Imprimis opus, quod 'Agenda 2010' appellatur, laudavit. Denique cancellarium demissum rogavit, ut rem publicam gerere pergeret, donec successor creatus erit.
Spatium legislationis ante tempus finitum est, quod Schroeder partibus democratarum socialium (SPD) in Rhenania-Vestfalia clade affectis comitia prius habenda esse decreverat. Quid de Schroederio nunc fiat, nemo scit. Constat autem eum novo consistorio, ad quod faciendum die lunae colloquia inter democratas sociales (SPD) et christianos (CDU) feliciter coeperunt, non interfore.
Mane eiusdem diei coetus legumlatorum foederalis decimus sextus, qui ex sescentis quattuordecim delegatis constat, primum convenerat. Cuius lectio delegatorum paulo ante comitiis Dresdae habitis iterum mutavit, cum duobus delegatis sedibus cedendum fuit duobus aliis. In his autem, qui sedem hoc modo amiserint, est etiam, quod quidem est mirabilissimum auditu, Gaius Iulius Caesar partium Christianorum democratarum studiosus.
Primo illo conventu Nobertus Laemmel, qui Volfgango Thierse successit, praeses coetus maxima suffragiorum maioritate creatus est. Sed Lotharius Bisky, qui fractioni sinistrorum praeest, munus vicepraesidis, quod sinistrorum est, petens ter repulsam tulit. Alii hoc signum libertatis delegatorum, alii consensus absentis interpretantur. Utcumque res se habet, aetas Schroederiana finita est. - STEPHANUS WEISE HALENSIS.
BOSNIA IN UE INTRANDA
Unificatis agminibus vigilorum publicorum Bosniae et Herzegovinae terra haec de accessione in Unionem Europaeam negotia inciperere nunc potest - decrevit Commissio Europaea. Readunatio, id est in unum redditio agminum, quae adhuc separatim a Serbis, Croatis necnon Musulmanis (trium scilicet huius civitatis nationum) moderabantur, ultima condicio erat, ut Bosniae via in UE aperiretur. Bosnia et Herzegovina ultima terra paeninsulae Balcanicae est, quae de statu membri UE pacisci verisimiliter mox incipiet - ante duas septimanas similem licentiam negotiandi Serbia et Nigromontania obtinuerunt. Amborum tamen negotiationes longissimas fore creduntur - membra Unionis ne ante decem proximos annos verisimiliter fiant. Alia difficultas est voluntas regiminis Nigromontaniae foederationem cum Serbia delendi civitatemque sui iuris Montem Nigrum proclamandi - incertum est, utrum tunc negotiationes huic terrae denuo incipiendae essent. Regimen tamen Nigromontanum ultimis diebus denuo nuntiavit se plebiscitum de independentia civitatis mense Maio anni 2006 peracturum. - NANOMPOUPHOS
ORDO NATIONUM UNITARUM (ONU) SYRIACOS DE HOMICIDIO ACCUSAT
Ordo Nationum Unitarum, postquam accurate investigavit de caede mense Februario perpetrata Rafik Hariri (cuius imago demonstratur), rectoris supremi Libani, patefecit requirentes fere certos esse summos vertices Syriae et Libani sceleris conscios fuisse: qui utrum correi aestimandi sint an non, post menses duos sperant indagatores se comperturos esse.
Nullo tempore intermisso, praefectus Syriae communicationi addictus Mehdi Dakhlallah nuntium adfirmavit omnino falsum esse. Item praeses rei publicae Libani Aemilius Lahoud negavit se cum hominibus, de quibus suspicantur indagatores, umquam communicavisse.
Haec rettulerunt ii, quibus ONU investigatio commissa est: apparatus aptos ad colloquia telephonica Hariri audienda imposita esse, opinionem rectorem supremum enecandum esse iam ante quinque menses a nonnullis praefectis militum relatam esse, moderatorem rebus exteris addictum per litteras falsum testimonium reddidisse, ut investigationes averteret; Hariri periisse manu tromocratae Iraquici sui interfectoris, cui persuasum esset a praefecto militum quodam Syriaco praesidem Iraquiae - illo die Beryti morantem - non Libani ita moriturum esse.
Rectores Syriae se innocentes firmissime aiunt, sed Saad filius Hariri petit ut tribunal mundanum de interfectione patris sui constituatur: cuius amorem libertatis Libani causam facinoris putat. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS
QUATTUOR MILIUM ANNORUM COLLYRAS IN SINIS INVENTAS ESSE
Itali etsi illius generis ciborum, quos nomine italico pastam, latine autem collyras appellamus, rationem conficiendi ad summum gradum perduxerunt, nomen inventorum huius cibi occupare non iam posse videntur. Archaeologi enim Laiiae in loco quodam in provincia occidentali rei publicae Sinensium Qinghai ad ripam Fluminis fulvi, qui dicitur, sito quattuor milium annorum collyras effoderunt. Causa autem conservationis cibi esse videtur, quod vasiculum, sub quo collyrae in trium metrorum altitudine inventae sunt, terrae motu ante quattuor milia annorum facto ita humum cecidit, ut cibum ab oxygenio protegeret. Viri docti Sinenses hoc vetustissimum testimonium collyrarum esse dicunt. Adhuc enim mentio collyrarum in libro quodam, qui tempore regum Han inter annum post Christum natum vicesimum quintum et ducentesimum scriptus est, facta pro testimonio vetustissimo habebatur. Collyrae autem Sinicae quinquaginta centimetrorum longitudine trigintaque millimetrorum crassitudine eo ab hodiernis differunt, quod non ex tritico, sed ex milio factae sunt similiter eis La mian appellatis collyris, quas hodie quoque illa in regione homines edunt. - STEPHANUS WEISE HALENSIS
DE PATRONO OCCISO ET DE DIURNARIO EREPTO ET LIBERATO
Mercurii die Bagdati ereptus est diurnarius Hibernicus Rory Carroll, ab actis diurnis Anglicis "The Guardian" missus. Qui XXXIII annos natus diu in regionibus bello affectis operam suam dedit: in Hibernia Nordica de bello civili in actis diurnis Dublini editis Irish News rettulit, deinde in Britannicis "The Guardian" nuntios edidit ab Italia, Afganistania, Africa Australi, Iraquia. Postridie Carroll libertas sine ulla cruoris effusione restituta est.
Sed eodem tempore correptus et igneis armis occisus est unus ex patronis, qui sodales Saddam Hussein ante iudices defendit. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS
ET VOCAVERUNT NOMEN EIUS GOOGLE
Constat machinam quaesitoriam interretialem Google multis iam hominibus instrumentum factum esse, quo facile abstinere non possint. Quid igitur mirum, quod multas in linguas verbum googlandi, i. e. programmate Google uti, introductum est. Nuper autem in Suecia parentes quidam in tantam insaniam inciderunt, ut vel filio suo, qui die duodecimo mensis septembris natus est, nomen Oliver Google imponerent. Quod ne in dubium vocaretur, Elias Kai pater Libanensis, qui se programmatum computralium creatorem profitetur, photographema diplomatis nativitatis in interreti propalam collocavit (vide: www.google-kai.com). Non autem filius tantum eius, sed ille quoque more Arabico nunc Abu Google, i. e. pater filii Google, ab amicis appelletur necesse est. - STEPHANUS WEISE HALENSIS
breves
BREVES - sive Crater Nugarum huius hebdomadis:
15 miliones dollariorum donum dedit Bill Gates, conditor societatis computatralis Microsoft divitissimusque homo mundi, rectori musei computatrorum in Valle Silicea Californiae positi. Ita robustius evolvere poterit museum, quod nunc plus quam quattuor milia generum computatrorum ad visendum peregrinatoribus praebet, inter quae e.g. primum computatrum generis Apple invenies necnon machinam computantem "Enigma", cuius usu Theodisci tempore alteri belli mundani iussa ad agmina sua secretioribus notis verborum radiophonice mittere solebant, nescientes Britannis haec nota magna ex parte minime secreta ob opus cryptologorum Polonorum ab anno 1940 iam erant. - ST.
Decima quaeque mulier Theodisca tempore Venerem colendi de alio, quam fututor eius, viro cogitat – patet ex indagatione opinionum ab actis hebdomadalibus "Lisa" inter lectrices peracta. Tres centessimae feminarum eodem tempore de nullo mari somniant, at consilia advenientis obsonatus tunc praeparent. Undecima quaeque amorem ludendo inveniat se hac re minime gaudere. Indagatio inter 275 mulieres ab 20 usque ad 49 annos natas peracta est. - ST.
Contra exspectationem minime mortuus est die Iovis praeteritae septimanae astrologus Hindus 75 annorum Kunjilal Malviya, qui hunc diem ut sibi supremum iam longe antea hariolatus erat. Adhuc tamen omnia eius vaticinia temporis alicuius hominis mortis accurate preadici a concivibus Malviyae creduntur; ita verbi gratia ipsius patris mortem ante 15 annos ad diem praenuntiasse a familiaribus dicitur. Error recens explanant illi precibus centenarum hominum praeclarum astrologum valde aestimantium, qui die Iovis ad ultimam valedictionem in domum Malviyae advenerunt atque deos orantes diem eius mortis ita procrastinaverint. - ST.
Schizophrenia opinionum rapta esse videtur gens Finnorum, nam – sicut nuntiant acta diurna eorum lingua Suetica edita "Hufvudstadsbladet" – maxima pars civium de hac re indagatorum Finniam inire foedus militare NATO nolit, plus tamen quam dimidia pars lectorum tale consilium a praesidente ministroque primario civitatis unilaterale (id est sine cives rogando) captum probarent. - ST.
Boa constrictor longitudinis trium metrorum, qui e vitrea piscina effugerat, per duos menses perterrebat incolas cuiusdam insulae urbis Manchesterii Anglorum, modo hic modo illic ex aqueaductu aedis per latrinam in habitacula irrepiens. Ne siphonarii quidem machinis lucisductus fistulis infixis utentes anguem invenire potuerunt. Demum adolescens quidam intrepidans inspiciens reptile in balneo dormientem, prope ad eum corbem posuerat, quem cum curiosulus boa intraret, operimento a puero statim clauso tandem refuga prehensus est. - ST.
Automatis humanoidalibus pro equitibus primum in memoria gentium applicatis ultimo die Iovis cursura camelorum in Cuvaitia habita est. Experimentum optime evenit – cameli homunculis automatis instigati, percurrerunt iter decem chiliometrorum citius tempore solito! Usum automatorum flagitabant a Cuvaitis societates internationales iuribus hominis defendendis, reclamantes usui puerorum, saepe e terris pauperrimis pro pecunia parentibus data invectis, qui huic uni rei destinati, oblectamenti causa a divitissimis petromagnatis quasi servi teneri putebantur. - ST.
Mensariis officinarum argentariarum Moldaviae non licet plus clientibus recte in faciem inspicere cum pecuniam mutandam (eurones, dolaria etc.) accipiunt mutatamque (i.e. leones Moldavianos) reddunt. Causa huius rei sunt decem circa furta tempore mutationis monetae recens peracta a homine quodam vi hypnosis verisimiliter, ita ut mensarius quasi soporatus pecuniam recte numerare nesciat. Hypnotista, quem biocolytae civem Russum Regiomontiensem 49-annorum (nomen publice non divulgatur) esse suspicantur, furatus ita sit quinque centena milia leonum, quod aequatur triginta milibus dolariorum. - ST.
|