Annus
2 0 0 5

ALTER TURBO IN USA NUNTII HEBDOMADIS (18 - 24.09.2005):

DE NOVO SENATU GERMANORUM

Singularis exitus comitiorum die dominico apud rem publicam foederatam Germaniae habitorum neutri adversariorum principum palmam tribuit: nam fere XXXV centesimas suffragiorum partes christianae (CDU et CSU) consecutae sunt, fere XXXIV sociales democratae; neutri foederi concurrentibus, scilicet christianorum cum liberalibus et socialibus democratis cum viridibus, maior pars senatus attributa est, nam nova factio laeva recenter constituta, quo communistae Germaniae orientalis et sociales democratae a Gerhardo Schroeder dissentientes convenerunt, LIV senatores obtinuit. Desunt tres senatores urbis Dresdae, mense Octobri creandi.
Novam ergo condicionem populus Germaniae cognovit, cum suffragiis computatis nemo providere possit, quis rector supremus futurus sit: Angela Merkel, christiana democrata, factionem suam maximum consensum, quamquam fere pessimum si praeterita consideres, habuisse confirmat; Gerhardus Schroeder se non perdidisse ait, cum suffragiorum deminutio et bonus exitus factionis laevae probent populo grata non fuisse omnia, quae moderatores sociales democratae et virides egerunt. Ambo ergo sellam supremam ambiunt: exitu cognito iam convenerunt, suum quisque postulatum proferens.
Plerique censent duos adversarios simul rem publicam gubernaturos esse, " magnam coalitionem ", sicut iam semel accidit, constituentes ; sed nemo confirmare potest, hanc singularem societatem stabilem et diuturnam fore. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.


ALTER TURBO IN USA

Nondum memoria evanuerat vehementis turbinis, qui oras Ludovicianae vastaverat et urbis Novae Aurelianae inundationem causaverat, cum alter eiusmodi flagellus a sinu Mexicano exortus proximam civitatem Texas et partim eandem Ludovicianam percussurus contendit: cui nomen attributum est Rita, cum prior Katrina vocatus sit: soliti sunt enim procellarum studiosi nominibus muliebribus turbines appellare.
Auctoritatum iussu, miliones hominum e regionibus meridionalibus Texas vehiculis suis effugerunt, viam autoraedariam ab Houston Dallas versus lentissime percurrentes; ubi Veneris die in ampla autoraeda senioribus plena XXIV homines vitam flammis post diruptionem exardescentibus amiserunt, quod reputatur ob vasa gasaria factum esse, quibus oxygenum aegrotantibus subministrabatur. Post incendium millia autoraedarum impedita sunt, quominus iter Dallas facere pergerent.
Damna maxima iterum in civitate Ludoviciana numerantur: aggeres urbis Novae Aurelianae, qui undis priore turbine suscitatis diruti ad tempus confirmati erant, urbi protegendae non suffecerunt: quam iterum undae submerserunt. Urbs autem Portus Arturus (Port Arthur) in litore Texas posita, magnis petrolei officinis dives, plane inundata est; Houston tamen et portui Galveston, quibus vastationes maximae provisae erant, temperatum est. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.


OBIIT SIMON WIESENTHAL

Simon Wiesenthal sex et nonaginta annos natu diem supremum obiit. Qui, sub imperio Austro – Hungarico in vico quodam hodie Ucraino ortus, secundo bello mundano incipiente in Polonia cum uxore vivens, a militibus nazistis comprehensus est et in plurimis campis internecionis captivus totum belli tempus peregit; denique macie corruptus ab exercitu USAe liberatus est, bello prope confecto. Circiter XC illius propinqui vitam in campis internecivis amisere.
Nullo tempore interposito, Wiesenthal coepit scelestos nazistas usquequaque exquirere, ut poenas horrendorum facinorum suorum persolverent: ergo institutum condidit, quo omnia documenta et testimonia colligerentur, ad homicidas persequendos et in iudicium vocandos.
Ita effecit ut mille et centum circiter nazistae condemnarentur, quorum notissimi fuerunt Adolphus Eichmann, operae socius Hitler ipsius, et Carolus Siberbauer, qui puellam Iudaeam Annam Frank in Batavia comprehendendam curaverat: quae clarissimos commentarios vitae suae reliquit, supremum testimonium infelicis vitae Iudaeorum sub Germanorum dominatione: quem librum Wiesenthal adfirmavit maioris momenti apud populos fuisse, quam lis in Norimberga habita.
Simon Wiesenthal, Iudaeus parum religionis observans, in Israel summo cum honore sepultus est. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.


BALAENAM IN LITUS APPULSAM DYNAMITA ESSE OCCISAM

Ut dolores balaenae in lîtus appulsae finirent, quidam biologi Austro-Africani eandem dynamitâ occîdêrunt. Materia displosiva sub balaenae capite est accensa. Balaena iuvenilis duos annos nata, cum in aquam vadosam pervenisset, non iam potuit servari. - Iohannipoli ex urbe – Adiutores animal maris mammale in aquam altiorem ferre iterum iterumque conabantur. Cum naviculis non satis possent balaenae appropinquare, conati sunt sui ipsorum corporum robore animal promovere. At balaena cum magis magisque arenae inhaereret, denique homines defessi ab incepto destiterunt.
Ut dolores balaenae finirent, biologi sub eius capite dynamitam accendêrunt. Iisdem visum est efficacius balaenam occîdere displosione quam iniectione complurium litrarum liquoris venenosi.
Balaena iuvenilis, quae fuit longitudine circiter decem metrorum et pondere undecim tonnarum, videtur ad lîtus Mnandi prope *Acroteriopolin (Kapstadt, Cape town) situm pervenisse in aquam vadosam. Litora enim Africae australis tempore copulationis a balaenîs libentissimê frequentantur.
Incolae oppidi litoralis periegetaeque displosione consternati sunt. Qui magnis vocibus sublatis astyphylaces materiam displosivam capiti bestiae alligantes vituperaverunt. - LEO LATINUS:


PROCELLAE FURUNT IN SINU BENGALAE

Indicae regiones Andhra Pradesh et Maharashta vehementibus procellis percussae sunt: centeni piscatores e litoribus Bengalae XC ligneis lintribus navigantes post ingentes pluvias domum non redierunt; e quibus tredecim tantum servatos fuisse piscatores Indicae proximae regionis Orissa narraverunt. Superstes quidam nomine Idris Ali tamen testatus est plurima corpora demersorum mari saevo sustenta esse.
Etiam nunc aquis centeni vici demersi sunt in regione Andhra Pradesh: CL milia hominum in CCCCLXV castra ad profugos tegendos exstructa (dicat malignus quidam: quot in USA?) confugerunt.
Quamvis in dictis regionibus res meliores fieri videantur, in regione Maharashtra verentur auctoritates, ne latum flumen Godavari ex aggeribus exundet. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.


QUATTUOR PALAESTINI INTERFECTI SUNT

Quattuor viri armati gregis Hamas, duabus autoraedis iter facientes, Saturni die aëronavi Israël percussi in insula Gazae al-Zaitun interfecti sunt; alii Palaestini vulneribus affecti sunt; nocte superiore, postquam e stationibus Hamas unum et viginti radii igniferi in urbes Iudaeas eiecti erant, quinque sauciati fuerant, et praefectus rei bellicae Israel Shaul Mofaz ultionem praepotentem promiserat.
Noctu conicierunt aëronaves Israël duo receptacula armorum et scholam, septemcecim vulnerantes.
Praeses autem Israel Ariel Sharon confinia celerrime Palaestinis omnibus praeclusit. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.


DIARIUM CONCLAVIS PATRUM CARDINALIUM?

Non procul aberat, ne Iosephum Ratzinger, nunc nomine papali Benedicti XVI notum, sed aliquem alium patrem cardinalem in munus gubernatoris ecclesiae catholicae hornotino vere electum esse – ita saltem patet a diario cuiusdam patris cardinalis, quo describatur conclave novo papae eligendo ultimo praeterito mense Aprili post mortem Iohannis Pauli II convocatum. Fragmenta diarii, modo a statione televisifica publica Italorum RAI divulgata, monstant maximam vim patrum primum electioni favisse cardinalis Georgii Marii Bergoglio (Bonaeropolitanensis) ad sedem apostolicam regendam. Quae res, ab alio "fonte secreto" inter greges lefebristarum manante confirmata, omnino obstupefactos reddidit vaticanistas peritissimos, quorum nemo tempore conclavis Bergoglio pontificem novum fore auguratus est.
In patria sua Argentina Bergoglio, sit licet, ut aiunt, conservatista, valde a fidelibus amari fertur, nam vitam modicam instar priscorum christianorum degere putatur. Etiam tempore conclavis modestiam suam plane monstravit nonnullos patres maioris momenti rogans – si credendum sit diarium – ne eum eligerent, nam dignum aptumque hoc honore se minime senserit, minatus quoque sit se munus, si invitus electus esset, reiecturum. Tunc demum de candidatu Ratzinger contemplari coeptum sit.
E diario cardinalis anonymi constat quoque Benedictum XVI minore, quam adhuc putabatur, numero suffragiorum papam electum esse, proportione enim 84 (pro) ad 31 (contra).
Ex eo, quod rumores conclaviani lefebristarum fontis satis bene congruent descriptionibus diarii, diurnarii Itali suspicantur Fraternitatem Pii X suos habere inter patres. NANOMPOUPHOS


CAPTIVUS PROMISSIONIS

Labore non facili faciendo premitur his diebus Keith Locke, qui de politica externa curat factionis prasinorum Neozelandensium, sed ipse huius rei est culpandus. Nam ante comitia parlamentaria ibi modo peracta, cum victoriae sui, indagatione opinionum nitens, valde certus esset, pollicitus est suffragatoribus, si casu aemulator eius munus parlamentarii caperet, se vestitu Adam per vias urbis Auckland medio in die percursurum. Hoc promisso verisimiliter ducti, spe scilicet hominem politicum ab ipsis maxime amatum nudatum videndi, suffragatores ultima in hora fidem mutaverant aemulatoremque Locke maxima ex parte eligerunt. Inopinate ita victus, promissionem se mox effecturum pollicetur, rogat tamen veniam suffragatorum, ut saltem partibus virilibus tinctura opertis ei currare liceat, Etiam tempus currendi publice nonnisi ultimo in momento esse divulgandus, de itinere exacto tantum constat, quod viam principalem urbis, Broadway, includere debet. NANOMPOUPHOS


DE THEODORO CANTUARIENSI

Benedictus XVI papa nuper exemplum proposuit trium sacerdotum, qui totam Europam complecti videntur. A Ioanne enim Chrysostomo, archiepiscopo Constantinopolis, per patrem Pium Longobardoitalum, usque ad Francogallum parochum Ioannem Vianney extenditur haec forma sacerdotis, qui Eucharistiam pie celebrat eamque contemplatur intime.
Hoc in prospectu iuvat commonefacere de simili viro Dei, cuius anniversarium mortis assignatur huic septimanae (diei 19 IX), Theodoro nempe Cantuariensi archiepiscopo, qui Ecclesiae in Anglia praefuit saeculo VII. Oriundus Tarso, ex urbe Ciliciae in extrema Anatolia Graeca, proindeque conterraneus Pauli conversi a Christo (Act. 21, 39), Romam venerat forsitan studiorum causa. Ibi paulo post ordinatus est diaconus ac deinde a Vitaliano papa designatus ad vacantem sedem primatialem in Anglia. Quam Ecclesiam localem rexit optime sub omni aspectu, etiam ope celeberrimi concilii provincialis a se convocati Hertfordiam (Hertford) anno 673, quod ceterum fuit primum in Anglia.
Eius vitae curriculum traiectoriam efficit lineam longiorem non solum illa, quae Ioannem Constantinopolitanum medio Pio unit cum Ioanne Vianney, sed etiam illa, qua II saeculo Irenaeus, iuvenis Smyrnensis ibique auditor Polycarpi episcopi – qui discipulus fuerat Ioannis apostoli –, ex illa terra Graeca venit Romam ac postea Lugdunum (Lyon), ubi paulo posta factus est episcopus atque primas Galliae. - Fr; B.H. OFM.


PARTES POPULARES (PP) HISPANAE LEGEM DE HOMOSEXUALI MATRIMONIO IMPUGNABUNT

Partes Populares (PP) Hispanae se apud Tribunal Legi Supremae interpretandae legem de homosexuali matrimonio impugnaturas nuper nuntiarunt. Quo nuntio ab Eduardo Zaplana, gravi inter suos auctoritate viro, relato, non pauci in utramque partem versantes repulsus suscitati sunt. Igitur Eduardus Hertfelder, praeses Instituti Familiaris Politicae, cito litteras dimisit ad Partium Popularium praesidem Marianum Rajoy, ei gratulans de "cohaerenti eius positione familiam defendenti". Moderator autem civitatis Hispaniae, Iosephus Ludovicus Rodríguez Zapatero, id inceptum castigare properavit, quod, eius sententia, ad iura homosexualium civium minuenda spectare videtur.
Aliter tamen sentit Marianus Rajoy, qui aperte opinatur (una cum non exiguo numero Hispanorum iuris peritorum necnon iudicum) plurimas gravissimasque difficultates esse in hac lege de homosexuali matrimonio cum Lege Suprema Hispanorum conformanda, nam, eius iudicio, valde incertum fit ut nomen notionem naturam matrimonii ad coniunctionem inter viros mulieresve amatores eiusdem sexus accommodari possint. Ansgarius Legionensis



Optimos lusores fori argentarii, qui scilicet maxima lucra sibi negotiis in bursa peractis parare sciant, psychopatos esse affirmant acta diurna Britannorum “Times”, effectu experimentorum ab Anglis Americanisque psychologis peractorum nitentia BREVES - sive Crater Nugarum huius hebdomadis:

Optimos lusores fori argentarii, qui scilicet maxima lucra sibi negotiis in bursa peractis parare sciant, psychopatos esse affirmant acta diurna Britannorum "Times", effectu experimentorum ab Anglis Americanisque psychologis peractorum nitentia. Homines enim varias ob causas privati hac parte cerebri, quae motiones animae regit, multo facilius se fortunamque ipsorum aleae subicere audeant, dum alii, talibus motionibus effrenati, nimis caute consilia capiant, ibi etiam, ubi quaestus multoties maior fore videantur quam potentialis damna. Nonnulli psychologorum credunt maximam partem optimorum lusorum fori argentarii psychopatas quasi huius facti inscientes esse. - ST.

Adhuc disco pontificem esslesiae esse, doleo tamen, quod enchiridia nulla huius artis discendae adsunt – dixit papa Benedictus XVI ad plures quam centum episcopos, qui eum in fundo Castelli Gandolphini quiescentem visitaverunt. - ST.

Perna osse permagno imbuta, cum e lance super mensam posita motu subito cuiusdam hospitum elapsa esset, haud parvo vulnere afflictavit caput unius conviventium – ita coepta est maxima in orbe terrarum cena zythophilorum sive cerevisiae amatorum, cui nomen Theodiscum Oktoberfest (Festum Octobris), quae cena quotannis in pratis prope Monachium Bavarorum Septembri exeunte Octobrique ineunte habitur. Primum hoc festum anno 1810 ministratum est, ut sequeretur nuptias reguli Ludovici (posteri regis Bavariae Ludovici I) cum princessa Theresa Saxoniensi. - ST.

Multa mille rupiarum (tot est, quot 23 dolarii Americanorum) damnati sunt maritus uxorque nova eius Isrehelienses, quia tempore suarum nuptiarum ritu vedico in India habitarum impudice at ante tempus proprium (nam flamen hinduisticus hymnos vedicos murmurare nondum finiverit) se invicem osculati sunt – nuntiant acta "Times of India". - ST.

Non cancro pulmonali tantum emori potes ob nicotiana fumificandum. 47-annos nata mulier quaedam Thuringensis hispanicam cum hauriret, igne casu capillos suos accendit et postea, in terrore cum per conclavia habitaculi sui temere curaret, subito relanguit, cecidit et tunc, corpore flammis arepto, animam efflavit. Infeliciter nemo alius domi aderat, qui ei auxillium daret. - ST.

In ius vocare vult vir quidam Bohemus administratores "fori varietatum" modo Pragae habiti. Causa incriminationis est intratus gratis mulieribus praebitus, dum viris pecunia solvenda erat, antequam forum intrare permissi sint - quod plane discriminationem sexi constituat. Administratores respondent se hoc facto mulieres ad forum visitandum allicere conatos esse, nam omnes fere visitatores adhuc mares erant, non poena ergo, sed fortasse praemio aequalitatis sexum acquirendae se dignari putant. - ST.

Plus quam viginti Aethiopes atque 750 vaccae eorum necati sunt mense Augusto a leonibus, qui etiam tempore diei, quod rarissime adhuc acciderat, homines adorti sunt. Causa ictuum desilvatio putatur regionis Soro (ubi omnes ictus sunt peracti), qua re et prata huius terrae valde dessiccata non satis pabuli praeberent animalibus, quibus leones nutriri solebant. Fame ergo maxima laborantes hominem petunt armentaque eius. - ST.

Animo distractus coquus quidam ius parans in caupona nepiagogii oppidi Ust-Labinsk Russorum loco condimenti venenum, quo muscae necantur, ollae adiecit. 55 parvuli in nosocomium recipi debebantur. - ST.

Magnus frater gallinarum: http://www.ourchickens.com
Multa singularia in interreti inveniuntur, etiamque haec inscriptio creata ab Hadriano Collins, Britannico rerum computatralium peritus, qua quispiam tres gallinas dicti Hadriani in cohorte vitam traducentes aspicere potest: avium nomina sunt Pauline, Fowler et Tikka. Nauta interretialis poterit etiam propius singula animalia admirari aut omnia procul observare. Iam decem milia hominum gallinarium virtualem visitaverunt, sine dubio meliora conspicientes, quam quae apud "Magnum fratrem" eveniunt. - HP.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae