DE JULIO VERNE
CULTUS
DE JULIO VERNE.
Scripsit Victorius Ciarrocchi.
Etiamsi multas ob huius aetatis condiciones pauci adulescentes fabulosis narrationibus alliciantur, tamen forsan non desunt quos opera a Iulio Verne conscripta legere iuvet. Hic enim vir Francogallus, qui anno 1828 in urbe 'Nantes' ortum habuerat, iam a puero novas res atque insuetas vivendi rationes adeo dilexit ut, annum agens undecimum, iter furtivum navi regiones Indicas petitura fecisset, nisi huic periculoso adulescentuli conamini finem pater imposuisset. Utque parentum optatis satisfaceret, iuris legumque studia Iulius perfecit, sed advocati munus togamque brevi deposuit quo melius ad ea, quorum delectatione magnopere tenebatur, se totum conferret. Sicut enim quadam in fabula solummodo anno 2003 edita c. t. "De iucundis trium in Scandiam peregrinantium difficultatibus" legitur, Iulius ipse cum alia tum de se scripsit haec: "Meum itinerandi studium, quod variis de causis annum vigesimum inter et trigesimum compescere sum coactus, adeo crevit, ut fere omnia, quae de itineribus deque rebus geographicis scripta essent, avide legerem et natalem domum et ipsam Patriam relinquere percuperem". Anno 1863 a Petro Iulio Hetzel, callido at non imperito cuiusdam domus editoriae moderatore, primus Iulii liber editus est de quodam itinere commenticio, quod "quinque per hebdomades in globo aerio" factum esse imaginatur. Quem librum amplius sexaginta id genus narrationes sequutae sunt, quas etiamnunc haud pauci lectores admirantur non modo quod neminem fugit quam fervido mentis acumine Iulius praeditus esset, verum etiam quia omnes viri eis in fabulis ita primas agunt partes, ut strenue contra difficultates firmi pugnent atque ad incepta audacissima perficienda omnibus contendant viribus. Quos inter heroas eminet Nemo, navigii subaquanei 'Nautilus' appellati nauarchus, qui itinera "aequoribus in profundissimis" facta moderatus est. Undenonaginta post annos, ex quo haec fabula scripta est, nempe die tertio m. Aug. a. 1958, Villemus P. Anderson, nauarchus Americanus, se aliosque centum sedecim nautas, qui navigium subaquaneum 'energeia nucleari' impulsum atque 'Nautilus' nuncupatum conscenderant, iter sub axe septentrionali sive polo arctico confecisse nuntiavit. Quare haud omnia, quae Iulius divinaverat, inepta sunt, sicut etiam e fabula patet, qua ille "de itinere circa orbem octoginta diebus facto" coniecerat quodque revera nuper ad faustum exitum duxit etiam Stephanus Fossett, qui in aeriportum cuiusdam urbis in Civitate Cansiana (Kansas) sitae rediit postquam circa orbem per sexaginta septem horas volaverat. Ipsi librorum tituli a Iulio compositorum "felicem evocant aetatem"- ut in actis diurnis Romanis q. i. "Il Messaggero" (die 24 Mart. 2005 editis, p. 23) adnotavit Jacqueline Risset-, qua plerique adulescentes fabulas ex uberrimo scriptoris illius ingenio ortas legere solebant. Sed parum feliciter ultimos vitae suae annos degit Verne: eodem enim anno 1886, quo Hetzel, fidus amicus, mortuus est, duas glandes plumbeas in Iulii crura explosit quidam eius nepos, qui magnam pecuniam ab eo expostulaverat; quare scriptor in posterum semper claudicavit. Paucos post annos gravi oculorum suffusione, quam voce Graeca medici 'cataractam' appellant, laborare coepit; graviorem hanc ad legendum difficultatem reddidit morbus 'diabetes' nuncupatus. Sunt qui dicant Iulium mulierum contemptorem fuisse; certe primas in eius fabulis viri semper agunt (si illam "De domina Branican" inscriptam et anno 1891 editam excipias) atque ad feminas amandas is haud eodem ardore, quo alii saeculi undevigesimi scriptores praesertim Francogalli incensi sunt, proclivior fuisse videtur. Utut his de rebus, uxorem duxit Honorinam Morel de Viane, divitem viduam, quae una cum hoc viro suo modeste et simpliciter vixit plerumque Ambiani, qua in urbe (Francogallice: Amiens) centum abhinc annos, i. e. die 24 m. Mart. anno 1905, Iulius Verne mortem obiit.
Pisauri, die 24 m. Mart. a. bismillesimo quinto p. Chr. n.
|