Occisi a Tsunamio in Indonesia ascendunt ad numerum 129
NUNTII HEBDOMADIS (01 - 07.05.2005):
TERTIO ANTONIUS BLAIR REGNUM CONIUNCTUM REGET
"Exitu suffragiorum laetamur, nam parti laboristae rursus commissum est munus patriae gubernandae!" exclamavit Antonius Blair, primus minister Britannorum, postquam cognoverat exitum suffragiorum in Regno Coniuncto Britanniae et Hiberniae Nordicae.
Nam laboristae maiorem partem sellarum tertio consecuti sunt: CCCLV homines huius partis in nuper electo senatu sedebunt, CXCVII conservatores et LXII liberales democratae.
Ingentem tamen deminutionem popularis gratiae pro Blair factione omnes animadverterunt, neque ignorat victor quam ob rem hoc evenerit.
"Populus minus nobis favisse videtur: responsum nostrum hoc erit, plus securitatis publicae, meliora nosocomia, maiorem facultatem laborandi comparare. Cognitum habeo etiam bellum in Iraquia dissensionem in populo excitavisse: nunc autem simul operare decet atque ulterius aspicere."
Contra dux factionis conservatorum Michael Howard, gratulatus victori, adnuntiavit se a munere regendae partis suae recessurum esse: se adeo annis provectum esse, ut novum certamen sibi ut duci fere septuagenario post annos quinque impossibile initu videatur, ergo se factionem suam ducturum esse, donec sodales de novo principe deliberaverint.
Ut Britannis solitum est, celerrime creati sunt omnes ministri, qui cum Antonio Blair rem publicam recturi sunt: novus rei bellicae praefectus factus est Iohannes Reid; Gordon Brown, oeconomicis rebus addicto, magistratus continuatus est. Cui constat post Blair factionem laboristarum conducendam esse.
DE CASU CALIPARI ALGIDAS CONTROVERSIAS EXCITANTE
Internet, -quod non vacat criminibus-, inter causas fuisse dicitur, qua centuriones Americani, adversas tum communicationes habentes, iacularentur ignarum plumbum in vehiculum quo IV Martio, foedo imbribus die, ex Iraquia vehebatur Nicolaos Calipari, nobilitatus insidiator Italus, quum diurnariam scriptricem Julianam Sgrenam, redemptam secretis colloquiis obsidem, ex hostium manibus in amplexum patriae reducere conaretur: qui occissus ab Americanis in ea via est, quae nimis ex vero Iter Mortis vocatur: in via quae fert ad aeriportum Bagdatinum. Sed idem Internet, -cui non desunt virtutes-, facultas dedit curioso cuidam iuveni Graeco, artibus Galeni studioso, uti develaret abditas ab Americanis litteras in documento ad Italos praemisso, quo documento explanabatur partim, gravibus dissimulationibus factis, quid acciderit eo tempore, quave de causa exercitus Americanorum adversus socios et contra consilium captum egerit. Sic, -per curiositatem iuvenis Graeci-, innotuerunt nomina centurionum qui custodiam agebant. Quique aperuerit ignem in Nicolaum compertus est Marium Lozano ex Neovoraco fuisse. Is ceterique excusantur ab Americanis argumento auctoritatis, quod superiorum auctoritati parerent, exsequentes imperium datum: ut vehicula eorum, qui non constiterint iussu militum in via, confestim aperto igne petantur. Negant Americani suos milites fuisse factos certiores de itinere permisso redemptae obsidis. Ad haec Itali lunae die in contrariam sententiam respondent: imprimis, milites certiores factos et, quamvis vehiculum dato signo statim constitisset, iaculatos. Sed per custodias haud semper ordinem observari, et saepe, ut in casu Calipari, adversa facinora per imperitiam eorum admitti, qui non milites ex professione, sed evocati sine experiencia militiae sint. Quom interim Calipari concives, qui rei publicae Berlusconianae adversantur, iterum iterumque poposcerunt recessum Italici exercitus ab Iraquia. Videtur bellum Iraquinum, quo durat, et quo "victum est" ab Americanis, eo destruere ipsorum existimationem. Mai. 2/2005.– cfp
DE CAEDE QUAE IN CAIRO FACTA EST
Increvit in terris Islamicis odium multorum in Occidentales: Iraquia occupata est, Iudaei aedificare pergunt murum, qui Palaestinorum agros secludit, coloni Iudaei nullo modo ad recedendum coguntur. In Aegypto factiones nonnullae bellum sanctum coeperunt contra Europaeos cives, qui illuc iter faciunt mirabilia monumenta antiquorum visendi causa.
Bis in media urbe Cairo, capite Aegypti, cruor effusus est pridie Kalendas Maias.
Persequebantur milites Ibi Ihab Yousri Yasin Aegyptium, quem accusaverant investigatores de caede in foro mercatorum Khan El Khalili die VII mensis Aprilis perpetrata. Qui, omni spe fugiendi amissa, de ponte Nili in plateam Ryad apud celebre Museum Aegyptiacum peregrinis refertam se pyrobolum in manibus habens moriturus deiecit: propter diruptionem octo, quorum quattuor advenae, vulnerati sunt et ipse dilaniatus obiit.
Cuius sponsa Eman et soror Naqat, postquam dilecti mortem aspexerant, Islamica veste "niqab" appellata, quae omne corpus praeter oculos abdit, induta, ad Oppidum Imperatoris se contulerunt et vacuum vehiculum peregrinorum armis percusserunt, denique soror sponsam et sese interfecit.
Post haec, exploratores et milites a rectoribus Aegyptiis missi, perscrutati urbis insulas septemtrionales, ubi habitaverant vir et mulieres de quibus actum est, ducentos homines comprehenderunt et in vincula coniecere.
DE LYNNDIE ENGLAND CONFESSIONE REIECTA
Iuvenis Usana ex Virginia, 22 annos nata, militabat in Iraquia carcerario muneri fungens. Ea cum contubernalibus torsit captivos in Abu Grahib. Nemo illam nudatis corporibus abutentem non vidit, photographemata eius in delictu dederunt circuitum orbi: ipsa non poterat facere, quin ante iudicium Neovoraci confiteretur. Pactione cum accusatoribus facta, ut confessa breviores poenas luat, nil praeter "sic est" respondit primo tribunali, in Fort Hood, militari. Nocens iudicanda erat, et Richardus Hernández causidicus non habuit quod oraret, nisi ut punitio eius quam minuma foret. Poenas decem annorum in vinculis dare potest. Nam Carolus Graner, socius et contubernalis eius, qui in eodem servitio vitioque militabat, decem annorum condemnatus erat. Reliqui participes facinoris octo annorum poenas dabunt. Sed quamvis auctoritates adfirmant "illud facinus extraordinarium fuisse", non possunt dissipare suspiciones postulantium, ut superiores istorum interrogentur. Sed ea res ardua est. Igitur James Pohl, iudex qui cognoscit causam, quum sententiam laturus esset, haesitavit. Et confessionem feminae reiecit! Nam apud Americanos iudicium militare confieri non potest, nisi quum reus agnoscat se fecisse malum. Et in hac causa rea dicit sese dedisse spectaculum supplicii modo amicis obsequendi gratia. Dubium enim est iuvenem ignorare quam contra leges sit captivos cruciari. Quum praesertim Carolus Graner photographemata Lynndie cruciantis captivos "opera didactica" fuisse fateatur, quae imagines ad usum et eruditionem futurorum inquisitorum iussu superiorum fierent. Totum itaque iudicium de integro incipiet. -cfp
OCCISI A TSUNAMIO IN INDONESIA ASCENDUNT AD NUMERUM 129.000, RECEPTIS PLUS QUAM 200 CORPORIBUS IN MENSE APRILE
Auxiliares afflictae Indonesiae receperunt alia 213 cadavera e ruinis aedificiorum magna in parte civitatis stratorum per tsunamium novissimo 26 diciembri in oceano Indico. Sic augetur numerus mortuorum Indonesiae ob eam causam ad 128.790, sicut nuntiavit hodie res publica Yakartae. Officina quae tenet positum ad diem victimarum codicem, una cum pluribus institutionibus gubernativis, dixit ea cadavera inter 17 et 30 Aprilis in capite provinciae Banda Aceh aut in litore occidentali civitatis comperta fuisse. Postrema recensio facit immutatum numerum civium, qui sine vestigio abierunt, in 37.063. Eorum plerique putantur mortui, sed res publica Indonesia recusat eos declarare mortuos quod per leges debent spectare unum saltem annum ad hoc faciendum.- cfp
DE CONDOTO A VESPERTILLIONIBUS INVASO
Novissimae noctes Condoti, -quod est municipium auriferum in occidentalibus Columbiae silvis-, foeda plaga infestatae fuerunt: vespertilliones, qui antea solebant sanguine vaccarum aut suum contineri, domus per tenebras petentes coeperunt mordere dormientem populum. Iam XL vicinis intra XX dies mane excitatis parva habebant vulnera membris. Merito timetur, ne qua pestis orta reliquos in violenta regione cives absumat. Itaque suadetur populo curam, ut cum vestitu et aulaeo dormiant. Utque vitent imminens discrimen rabiei; monentur, ut novam vaccunam in rabiem animalibus domesticis administrent. Interea quidam vespertilliones capti linuntur veneno et mox liberantur a vicinis, eo consilio, ut necentur eorum congeneres, a quibus forte lambantur. Quod remedium et levamen pro tempore habetur unum. Auxiliares copiae ab imperatore provinciae missae cum medicis et medicinis et cibis aptis exspectantur: nondum pervenere. Ii morari dicuntur propterea, quia Condoti situs penes armatos greges maneat. Ob eandem causam, et quod populus auriferus argento careat, quo solvat electricam vim, haec eadem morari per menses. Absente vi electrica, tenebrae, quibus alliciuntur bestiolae, in omnibus pagis partibusque post occasum dominari. Pecus, quod superioribus temporibus alebatur propter silvas, vastatis omnibus propter inquirendum aurum, iam non mugit circa Condotum. His pecoribus absentibus, migrati a septentrionibus vampiri saeviunt in colonum. Natura non queribunda ulciscitur. Interim alimentum -nec solum cibus, sed medicamina etiam et mercaturae omnes- desunt e mense februario, ubi duces rebellium –se dicentium FARC- constituerunt intercludere itinera, quibus itineribus ad Codotum itur: flumina. Pro quorum itinerum dominatu pugnant inter se rebelles turbae: vulgo "guerrilla" cum "paramilitaribus", qui mercatus causa, ut habeant qua importent arma, pharmacaque vetita et aurum exportent, vehementer student quam plurium fluviorum potiri. Usque populus inermis et inops pretium belli adversus pharmaca sanguine suo persolvit. Mai. 2/2005.– cfp
Occisi a Tsunamio in Indonesia ascendunt ad numerum 129
BREVES:
Se in Moscoviam, ad anniversarium finis belli mundani celebrandum, non iturum esse praesidens Georgiae Michaelis Saakasvili pronuntiavit; causa est recusatio Kremlinis milites suos a terra Georgiana demovere. - Solemnitatibus quoque deerunt praesidentes Estoniae et Lithuaniae, nam ambo dicunt eorum concivibus annus 1945 non salutis fuisse sed occupationis novae, Sovieticae initium. Etiam a moderatoribus Poloniae et Lettoniae flagitabatur ne iter in Moscoviam facerent; hi tamen se ituros, quamquam cum acerbitate in facie, declaraverunt. - ST.
Urbs Praga iam 5 vel 6 Maii 1945 anno facillime ab Americanis liberata potuit, hi tamen iram timuerunt moderatoris Unionis Sovieticae Iosephi Stalin, cui, sicut alias terras Europae Orientalis, et Bohemiam foederati promiserant – dixit Jiri Patrelka, rerum gestarum peritus Universitatis Carolianae Pragensis. - ST.
Tromocrates in Myanmar (Burma) mortem intulerunt. - Nonis Maiis tria rerum venalium fora in urbe Yangon, capite civitatis Myanmar (cui nomen quondam Burma fuit), mortiferis pyrobolis eodem tempore icti sunt: in foro Dagon appellato spectator quidam testatus est viginti corpora exanimata humi iacere et ducentos vulneratos homines. - HP.
Prope urbem Sancti Cristobali Casarum in montibus Mexici, in regione rurali quae "Chiapas" dicitur, sex homines verberati et vix occisi sunt a turba vicanorum atque salutem invenerunt tempestivo adventu militiae. - Vicani eos in stadio publice mactare cupiebant quia arguebant eos magicam artem egisse. Undecim horae necessariae militiae fuerunt, ut sedaretur turba violens. Vicani rogant nunc judicem, ut illis sex hominibus multam dicat, qua adhuc puniuntur magi in Mexico. - DB.
Coetus Italicus commissionis investigantis calamitatem, qua Nicolaus Calipari occisus est vespere diei 4 mensis Martii, dedit relationem valde differentem ab eis, quae Americani proposuerant. - Italis, qui ab illis poposcerant omnia documenta ad rem spectantia, contigit, ut obtinerent solum aliqua photographemata, quae ceterum referrentur ad dies 2 et 5 eiusdem mensis, et quidem interposita causa, quod aliis diebus caelum fuisset adeo obnubilatum, uti nequiret photographari per satellitem.
Itali tamen nixi eis, quae ipsi investigare potuerant, die 3 mensis Maii imprimis affirmaverunt Americanos esse factos certiores de missione Nicolai, sed etiam asseruerunt occisionis causam fuisse Americanorum militum inexperientia et graves defectus in commeatu ab illis moderando atque inspiciendo. Quae res simul indicarent neglegentiam in Americanorum praefectura militum, quae etiam curavisset loco amovenda esse ea, quae possent directe indicare, quomodo tristis ille eventus sese evolvisset. - Fr. BH. OFM.
Non debet Ucraina nunc statum membri Unionis Europaeae petere, nam si peteret, petitio certe recusaretur – dixit Kieviae moderatoribus Ucrainensium Benita Ferrero-Waldner, quae de relationibu externalibus UE curat. - ST.
Tres Iraquienses per quattuor volunt in constitutione terrae inscibi religionem islamicam fontem legis esse. - 34,7% horum, qui de hac re indagati sunt, volunt mahometanismum "solum fontem" legum Iraquiae esse. - ST.
188 milibus euronum emptum est automobile generis Volkswagen Golf, quod adhuc usitatum erat a patre cardinali Josepho Ratzinger, qui nuper papa Benedictus XVI electus est. - Emptor domus est lusoria nomine Golden Palace, in urbe principali civitatis Texas, Austin, sita. Incertum est tamen utrum Ratzinger ipse hanc autoraedam duxerit, nam dicunt Vaticanistae nonnulli eum numquam licentiam currus ducendi habuisse. - ST.
Quadraginta milia aureorum Polonorum (quod idem fere est ut decem milia euronum) accepit a donatore anonymo mulier mendicans quaedam, quae in statione ferriviario Varsoviae vitam degit, a viatoribus nummulos poscens. - ST.
Circa sexaginta ursi Dacoromani socolata in silvis Carpathianis relicta aluntur, ne ovium greges domosque agricolarum vexent. - Habitant in Dacoromania quinque milia ursorum, plus ergo quam in qualibet alia terra Europae. - ST.
|