Annus
2 0 0 5

DE TUMULTIBUS IN TOTA GALLIA NUNTII HEBDOMADIS (06 - 12.11.2005):

PRINCIPES DEMOCRATARUM SOCIALIUM (SPD) ET CHRISTIANORUM (CDU/CSU) IN GERMANIA INTER SE CONVENISSE

Democratae sociales et christiani die Veneris septimanae proximae colloquia, quae erant de pacto coalitionis faciendo ad finem perduxerunt.
Etsi perturbationes nuper ortae sunt, cum duabus ante septimanis Franciscus Müntefering se a munere praesidis democratarum socialium abdicavisset et paulo post Edmundus Stoiber quoque munus administri foederalis rerum oeconomicarum renuntiavisset, opus, quod theodisce Gemeinsam für Deutschland - mit Mut und Gerechtigkeit, Latine fere Una fortiter ac iuste Germaniae [sc. laboremus] inscribitur, sine mora perfectum est. Nam Francisco Müntefering succedet Matthias Platzeck, Stoibero Michaelis Glos. Cum autem Müntefering nihilominus etiamnunc munus vice-cancellarii et administri laboris accepturus esset, Stoiber valde reprehensus et cunctator appellatus est, quamquam illum Fabium Maximum cunctando rem restituisse accepimus.
Quod ad ipsum pactum attinet, Angela Merkel praeses partium democratarum christianorum et cancellaria designata die Saturni in conventu diurnariis edocendis dixit se sibi conscium esse tale pactum nonnulla ab hominibus exigere. Sed id fieri non posse, ut iam ad annum 2006 aes alienum denuo contrahendum ad id, quod leges postulent, diminuerent. Quod ut usque ad annum 2007 restituendo, renovando, augendo contingeret, sibi proposuisse.
Tamen Matthias Platzeck administrorum princeps Brandenburgensis et partium democratarum socialium praeses designatus illud foedus non ex amore, sed utilitate natum esse praedicavit.
Reliquum est, ut conventus utriusque factionis die Lunae pactum probet. - STEFANUS WEISE HALENSIS.


DE TUMULTIBUS IN TOTA GALLIA

Rectores Francogallici, postquam suburbia Lutetiae Parisiorum et plurimorum oppidorum et urbium totius Galliae ab adolescentibus rebellantibus turbata sunt, Martis die constituerunt omnibus praefectis licere interdicta civium libertati decernere similia illis, quae ante XL annos bello Algeriano furente imposita sunt.
Magna damna initium ita habuerunt: duo iuvenes, quos publici custodes insectatos esse rentur, in casam energiae electricae distribuendae addictam confugerunt ibique ingenti ictu electrico percussi vitam amiserunt. Fama per totam Galliam diffusa, adolescentes qui suburbia Lutetiae incolunt, plerumque filii advenarum ab Africa et Arabicis civitatibus iamdiu in Gallia habitantum, vias et fora occupare, bona publica delere, autoraedas igni incendere coeperunt. Cum autem praefectus rebus interioribus addictus Nicolaus Sarkozy per televisionem adfirmavit se "faecem istam" iuvenum vi repressurum esse, plurima suburbia Galliae a rebellibus adolescentibus ira furentibus vastari coeperunt. Prudentius praeses Iacobus Chirac post paucos dies adfirmavit et quietem publicam restituendam et graves difficultates et angustias, unde tumultus originem duxerunt, a moderatoribus sollicite et efficaciter adoriendas esse.
Saturni die Lutetiae Parisiorum millia custodum publicorum invigilaverunt, ne qui concursus iuvenum ab auctoritatibus vetitus eveniret.
Tremunt interea rectores omnium civitatum Europae Occidentalis, ubi similem vel peiorem vitam magna pars populi agit, liberismo usquequaque imperante. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS


FUJIMORI IN CHILIA MANSISSE

Iudex Orlandus Alvarez Chilianus libertatem Alberto Fujimori denegavit, qui a custodibus publicis in Chilia detentus est.
Quem, cum repente in Chiliam se contulisset ut electionem suam proximam pararet, iudex quidam Chiliensis, postquam cognovit rectores Peruvianos eum sibi dedi petiisse, in vincula coniecit, ubi manebit donec duo regimina, ceteris de rebus discordes, constituerint utrum patriae suae auctoritatibus tradendus sit an non.
Albertus Fujimori, familia Japonica ortus, qui ab anno MCMXC usque ad annum bismillesimum praeses Peruviae fuerat, magna cum ignominia Lima in Japoniam confugit: cum enim corruptionis incusatus erat, tum sicariis usus esse reputabatur ad XXV rebelles occidendos gregis, qui Via Lucida vocatur, iamdiu contra rectores Peruviae vi repugnantis: quorum facinorum Fujimori se innocentem proclamat, cupiens iterum praeses Peruviae deligi. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.


DE VENERIS SECRETIS INVESTIGANDIS

Die Mercurii Europaeorum primum instrumentum siderale exploratorium a portu Baiconur in Cazastania sito ad planetam Venerem feliciter profectum est. Sed iam multo ante Europaei studium ad Venerem contulerunt. Ita factum est, ut etiam apud Ciceronem principem illum umquam Latine scribentium scripta videmus haec ~ Infima est quinque errantium terraeque proxuma stella Veneris, quae Fwsforos Graece, Lucifer Latine dicitur, cum antegreditur solem, cum solem subsequitur autem, Esperoz. Ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae superiores, neque umquam ab sole duorum signorum intervallo longius discedit tum antecedens, tum subsequens. (Cic. nat. de. 2,53)
Nunc autem Europaei instrumentum exploratorium miserunt, quod compositionem aeris, qui est Veneri proximus, exploraret. Etsi enim nomine planeta aptissima est ad animos virorum doctorum alliciendos, re et veritate minime venusta est. Aer concretus atque crassus, qui ex nonagenis senis centesimis partibus (96%) dioxidi carbonii (CO2) et ternis (3%) nitrogenii (N2) constat, 480 gradus Celsianos calet, 93 bar est pressio atmosphaerica. Quibus rebus vivi ibi nullo modo potest. Quin etiam vehicula exploratoria, quae Russi miserant, non diutius quam horas duas naturam loci sustinere potuerunt. Nuper Americanorum instrumentum exploratorium, quod Magellan appellabatur, novas res revelavit. Venus Express autem, quod est nomen vulgare instrumenti exploratorii, mense Aprili anni proximi ad Venerem appulsurum iri exspectatur. - STEFANUS WEISE HALENSIS.


... UT DESCRIBERETUR UNIVERSUS ORBIS ~
DE NOVO RECENSU POPULI IN GERMANIA FACIENDA

Non solum Romani, sicut Caesar Augustus in nativitatis Christi narratione ab evangelista Luca dicitur, census populi facere solebant, sed hodie quoque interdum necesse est populum censere. Itaque Matthias Platzeck, praefectus Brandenburgiae et praeses designatus partium democratarum socialium, postulavit, ut in Germania recensus populi haberetur. Proximus enim recensus in ea parte Germaniae, quae ad occasum solis spectat, anno 1987, in ea autem, quae ad ortum spectat, anno 1981 habitus est. Numeri igitur his ex recensibus tracti non iam valent. Quare Christianus Hillgruber iuris publici professor Bonnensis vel comitia in dubium vocari posse dicit. Cum autem numeri recti ad civitatem regendam necessarii sint, nunc praeter Platzeckium alii quoque praefecti hanc rem valde probant.
Recensus autem ab anno 1987 intermissi sunt, quod tum erant multi, qui recensum repudiarent. Timebant enim, ne cives a magistratibus nimis observarentur et quasi vitri modo translucidi fierent. Qua vero ab imagine ductum est illud dictum theodiscum Der glaeserne Buerger, quod est latine civis vitreus. Nunc autem partes quoque Prasinorum, quae tum maxime restiterunt, recensum probant. Sed disputandum esse dicunt, quo modo populus censeatur.
Quod quidem ad Romanos attinet, temporibus liberae rei publicae censores munus suum adeuntes sexto quoque anno censum habuerunt. Sed censores Romani cives tantum masculos, qui arma ferre poterant, in tabulas publicas rettulerunt. Princeps Augustus modum mutavit. Nam non solum cives Romanos, sed etiam homines provinciales censeri iussit, quod primum anno a. Chr. n. 27 in Gallia factum est. Recensus autem, quem Lucas evangelista in capite secundo commemorat, a P. Sulpicio Quirino anno p. Chr. n. 9 factus est, quia Iudaea provinciae Syriae adiuncta est. Deest igitur nobis nihil nisi stella crinita ... - STEFANUS WEISE HALENSIS.


MEDICAMINA FACIEI SIVE DE LITTERIS HOLLYVODIANIS RENOVANDIS

Litterae illae celeberrimae Hollyvodianae anno 1978 in collibus urbis Angelorum erectae renovatione indigent. Renovatio litterarum quindecim metrorum altitudine centum milibus dollariorum constabit.
Proxenetarum societas anno 1923 primum litteras HOLLYWOODLANDS truncis telephonicis, ligno, pannis factas atque quattuor milibus lampadum eletricarum affectas ad fundos melius vendendos in collibus usque ad illud tempus inhabitatis collocandas curavit. Quarum littera h in annis quadragesimis collapsa ceterae ad latus se inclinantes putruerunt. Itaque anno 1978 mercatorum coetus et largitores quidam celebres litteras hodiernas efficere constituerunt. Ex hoc tempore litterae iam multos homines allexerunt. Quod ut in futurum quoque faciant, renovatione opus est. - STEFANUS WEISE HALENSIS.


DE IORDANIA CRUORE POLLUTA

"Grex optimorum leonum nonnullas speluncas aggressus est: multa loca recognita sunt, denique aliquot deverticula delecta sunt, quae tyrannus Iordanorum in impiorum et Iudaeorum et Christianorum cohortem convertit. Scito tyrannus Philadelphiae (Amman) tutelam Iudaeorum signum propositum factum esse Islamicis armatis et peiora exspectet!"
Haec saeva verba enuntiata sunt a grege tromocratarum Al Qaeda, qui Mercurii die vesperi homicidas sui interfectores in tria deverticula capitis Iordaniae Philadelphiae (Amman) misit: LVII vitam amiserunt, CX circiter vulnerati fuerunt. Tres viri et una mulier Iraquici stragem perpetrasse reputantur, dux vero gregis Iraquici Iordanus Abu Musab al - Zarqawi esse constat, cui in vinculis coniecto, quod contra regem coniuraverat, ipse rex Abdullah lege oblivionis ante sex annos libertatem restituit.
Post caedes magno concursu populus fora et vias urbium et oppidorum Iordaniae implevit, a terroristarum feritate abhorrens et fidem regi Abdullah patefaciens, qui a praeside Ordinis Nationum Unitarum Kofi Annan visitatus est. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.


MATRITUM UNA VOX IN LEGEM EDUCATIVAM NOMINE LOE FUIT

Numerum non minorem milione atque dimidio impugnantium legem educativam nominatam LOE (Legem Organicam Educationis) quam Hispanici moderatores confirmari volunt(vid. Opiniones) constat die Saturni vias Matritenses percurrisse. Cuius autem globi maxima pars a parentibus necnon magistris atque diversis societatibus de re educativa curantibus, ad numerum octoginta complentibus (inter quas non paucae societates syndicales sinistro sicut dextero sensu politico numeratae sunt) non tantum Hispanicis, verum etiam peregrinis constituta erat, faventibus praeterea Partibus Popularibus (PP) atque Coetu Episcopali. Causae enim talis atque tantae protestationis plurimae necnon maximi momenti videntur: primum omnium cives Hispani pro comperto habent hodiernam navem educativam nullo modo bonum portum petere. Sed permulti nihil confidunt eam legem ad plurima incommoda rationis educativae solvenda valere. Immo vero putant legem his malis -inter alia- patitur: a proposita lege discipulorum labor parvi duci videtur, nam discipuli usque tres doctrinas annuas ignorare sinuntur; libertas parentium scholae eligendae non aperte tolerari videtur; doctrina quae ad studium cuiusvis religionis pertinet secus aestimari ac reliquae doctrinae, nam eius notitia nihil est ad computum academicum annualem; at imponitur omnibus discipulis alia disciplina nomine "Educatio ad mores civiles pertinens" (Hispanice "Educación para la Ciudadanía"), quae, sententia permultorum, facere non potest quin conetur inculcare ideologiam partium politicarum imperantium; unitas rationis educativae atque substantiae doctrinarum, quas quisque civis Hispanus discere deberet in magno discrimine videtur nimiis facultatibus ad curriculum academicum designandum Communitatibus Autonomicis concessibus, ita ut fieri possit ut in Hispania tot rationes educativae quot Communitates mox insint. Paucis autem verbis: civis Hispani denique pactum educativum desiderant, ut res educativae ad necessitates Hispanae societatis, non partium politicorum, tandem spectent. Cura educativa augenda, rivalitas politica minuenda: tum demum ratio educativa Hispana melior fiet, nam hodie, ut ex variis testimoniis investigationibusque compertum apparet, non bonum in Unione Europaea locum obtinemus. Ansgarius Legionensis.




Warning: include(breves.htm) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/archi2005/nuntii/eph73/index.php on line 16

Warning: include(breves.htm) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/archi2005/nuntii/eph73/index.php on line 16

Warning: include(breves.htm) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/archi2005/nuntii/eph73/index.php on line 16

Warning: include() [function.include]: Failed opening 'breves.htm' for inclusion (include_path='.:/usr/local/php-5.2/lib/php') in /home/www/albinus/www/ephemeris/archi2005/nuntii/eph73/index.php on line 16

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae