]
NIKOLAJEWKA
Scripsit Victorius Ciarrocchi.
Est in Ucrainorum finibus parva urbs quaedam, nomine Nikolajewka, ubi die 26 Ian. a. 1943 acriter pugnatum est. Quam enim ingentes Russorum copiae occupaverant, ut receptus Italorum militum ob varia proelia superioribus diebus commissa attenuatorum interciperetur. Quae quidem Italorum catervae erant quod eo die restabat 'Alpinorum' militum, qui ad tres legiones, nempe "Tridentinam", "Cuneensem", "Juliam" pertinebant. Haec, postquam dimidio mense Decembri a. 1942 prope dextram Tanais fluminis ripam aliquae Hungarorum et Dacoromanorum legiones a Russorum exercitu profligatae erant, horum augentem in dies impetum sustinere una coacta est. At die 16 Ian. 1943 Gabriel Nasci, 'Alpinorum' militum imperator, cum vana fore omnia resistendi conamina animadvertisset, discedendi consilium cepit. Tunc illi 'Alpini' (ita milites Itali vocantur, qui ex Alpium regionibus deliguntur), quibus aliquot milia peditum Germanorum, Hungarorum, Dacoromanorum sese adiunxerant armis telisque omnino carentium, iter facere coeperunt ad occidentem versus. At cottidie milites Russi, armis ac telis validissimis praediti, atque propter vestimenta praesertimque optima calceamenta 'valenki' appellata vim frigoris haud timentes (die thermometrum signabat triginta gradus subter zero, noctu quadraginta et quadraginta quinque, interdum etiam duodequinquaginta), illas legiones Italicas ballistis, ignivomis tormentis bellicis, curribus loricatis 'T 34' continuo impetere non desistebant. Quibusdam ex numeris infra scriptis clarior fortasse erit proportio ad Russorum et Italorum arma telaque spectans (signo 'R.' Russorum, 'It.' Italorum tela indicabuntur); currus (maiores, medii, minores): R. 754, It. 47; tormenta, quorum obex erat plerumque 75 mm.: R. 810, It. 132; tormenta 'katiuscia' vocata, e quibus ignivoma missilia crebrius evomebantur: R. 200, It. 0; tormenta, quae 'mortaria' dicuntur: R. 1.255, It. 108 (hi aliique eiusdem generis numeri in pagina 331 operis leguntur, quod inscribitur "Acta Italici exercitus in Russorum finibus: 1941-1943" [Italice: "Le operazioni delle unità italiane al fronte russo: 1941-1943", domus editoria: Sedes historica consilii bellici, id est 'Stato maggiore dell'esercito' (SME), Romae, 3a editio, 2000]). Tribus igitur agminibus procedebant copiae Italicae fame, frigore, palantium catervis militum oppressae atque ab hostibus indesinenter vexatae. Illud igitur iter, quod a die 16o usque ad diem 26um Ian. 1943 milites Itali facere perrexerunt, a plerisque harum rerum scriptoribus neque inepte neque ulla veri amplificatione "iter mortis" appellatum est: nam saepe accidit ut ante illas Italorum copias hostis adesse valuerit, quam quisquam venturum esse suspicari potuisset. Quod praeterea si Russi ad proeliares pugnas Italos lacessere interdum vitabant, non raro tamen hi a tectis bellatoribus, qui in silvis abditi latebant, impetebantur. Pugnatum igitur est in oppidis, quorum nomina sunt Podgornoje, Nova Charchowka, Seljakino, Arnautowo atque interdum rem Itali comminus et pugionibus gerere sunt coacti. Omni salutis spe paene lapsi earum quas dixi legionum milites tandem diluculo diei 26i Ian. ad urbem Nikolajewka(m) perveniunt, quam a Russis iam occupatam esse duces Itali non ignorabant sciebantque ibi aut adversae fortunae succumbendum aut usque ad effusionem sanguinis pugnandum, ut saltem aliquibus Italorum cohortibus illa 'Nikolajewkiensia claustra ignea' aperirentut. Qua quidem locutione usus est Iosephus Prisco, centurionis vicarius in cohorte maiore "L'Aquila" appellata, qui de pugna Nikoljewkiensi cum alia tum rettulit haec: "In extremo legionis Juliae agmine nos 'Aquilani' eramus. Proeliis m. Decembri et m. Ianuario confectis, permultos milites deperdidimus: nam ex Italia eramus profecti 1.650 pedites, 53 centuriones, 300 muli; at Nikolajewkam pervenimus 163 milites, 3 centuriones, 13 muli. Si illius oppidi repagula non perfregissemus, nemo nostrum in Patriam redisset". Et Aloisius Portinari, cuiusdam cohortis decurio in legione Tridentina: "Ponte quodam traiecto et ferriviae aggere superato, exteriores Nikolajewkae oppidi casas Russice 'isbe' vocatas et aliquas domus occupavimus; at ingentissimos ob telorum ictus sistimus" [Italice: "Qui ci arrestammo, bloccati da un fuoco infernale", sicut legitur in actis diurnis "Corriere della Sera" inscriptis, die 21 Ian. 1973 editis, p.9]. Ab huiusmodi sententiis minime differunt alia testimonia, quae Iulius Bedeschi (1915-1990), qui eis in proeliis pugnans medici munus explevit, in libris collegit q.t. "Centum milia camellarum conglaciatarum" et "Nikolajewkae et ego" (It.: "Centomila gavette di ghiaccio" et "Nikolajewka, c'ero anch'io", Mursia, Milano, 1963 et 1983). Nam e 230.000 militum, quibus exercitus Italicus constabat, centum fere milia in Patriam non rediere. Atque Henrici Petacco mentio est facienda, qui in libro "De exercitu dilapso seu de Italorum militum casu in Russorum finibus" inscripto (It.: "L'armata scomparsa- L'avventura degli italiani in Russia", Mondadori, Milano, 1999), Italorum militum expeditionem in Russos factam dilucide narrat et causas illius receptus explicat, cui Italorum copiae sunt coactae. Longum est omnia recensere, quae Nikolajewkae eo die acciderint: decem horas ancipiti Marte pugnatum est maxime prope quendam stationis ferriviariae aggerem, subter quo erat demissa via aditum ad urbem praebens; vesperi multae Italorum cohortes, postquam ter quaterve illius aggeris potiri frustra temptaverant dumque nix praecipue ob Italorum militum cruorem fit magis magisque rubrior, in eo iam erant ut retrocederent; tunc autem aliquid insperatum inopinatumque contigit: Aloisius Revèrberi (1892-1954), legionis Tridentinae dux, statim ut aliquot suos cedentes videt, in currum loricatum Theodiscum ascendit contra Russos procedentem dumque glandes plumbeae sibi proxime sibilantes displodunt, suos milites elata voce hortatur ita: "Perge Tridentina, procedere perge! Ultra hoc oppidum salus est atque Italia!". His verbis et illius currus fragore Alpini milites se erigunt; Aloisium illum secuti ad planitiem, cui nomen Waluj, perveniunt; ibi sunt duodecim currus Russici flammis incensi; paulatim telorum crepitus levior fit; Alpini legionis Tridentinae, qui primas egerant, fidem praestare nolunt tali proeliorum exitui; at procul dubio Russi, qui fortasse Italos milites tam acerrime pugnaturos fuisse non putaverant, in silvas se recipere maluerant. Tamen usque ad noctem concubiam gemitus auditur militum vulneratorum, quibus pauci medici nullo fere medicamento praediti opitulari vix possunt. Morituris solacium fidei adferre satagunt quidam sacerdotes, quos inter charitate eminet Carolus Gnocchi (1902-1956), qui bello confecto sodalitatem quandam condidit pro pueris adlevandis, quos bellicae bombae mutilaverint. Die insequenti, qui fuit 27 Ian., illae Alpinorum legiones (quorum numerus vix 20.000 est, cum paucis ante mensibus fuerit 55.000; in pugna Nikolajewskiensi 6.000 mortem obierunt), una cum palantibus militibus, quorum supra facta est mentio, iter pergere potuerunt non sine aliis etsi minoris momenti proeliis, et solummodo die 31 Ian. ad primas Germanorum militum stationes pervenerunt, cum circiter 350 chiliometra pedibus emensi essent. Die 8 Febr. a supremis Russici exercitus imperatoribus nuntius quidam, numero 630 signatus, in actis diurnis et in emissionibus radiophonicis vulgatus est: praestanti Russorum militum virtute hostes Germanos et Italos profligatos fuisse, sed _ addebatur _ "solum Italicas Alpinorum legiones invictas in finibus nostris fuisse" (Italice: "Solo il Corpo alpino italiano deve ritenersi imbattuto in terra di Russia", H. Petacco, 'op. laud.', p. 153). Eandem sententiam rettulit Antonius Ricchezza in pagina 102, vol. III operis, cui titulus: "Historia totius expeditionis in Russiam photographematibus instructa" (It.: "La storia illustrata di tutta la campagna di Russia- luglio 1941/ maggio 1943", Longanesi, Milano, 1971; quod opus quattuor voluminibus constat). Itaque milites illi, flos et robur Italici sanguinis, sexaginta duos abhinc annos mortem obierunt.
|