Occidens umbra est
Occidens umbra est
Percontatio rerum gestarum scriptoris Francogallici Iacobi (Jacques) Le Goff, qui de Europa, at praecipue mediis aevis eius, opera permulta scripsit, a diurnariis editionis Polonae actorum hebdomadalium "Newsweek" perfecta.
NEWSWEEK: Europaei intellexerunt se communitatem esse tunc demum cum, saeculo decimo quinto, adversus Turcos iis pugnandum erat – haec sunt tua verba, domine Le Goff. Sumusne et nunc "communitas contra" aliquem?
LE GOFF: Quaeque societas firmatur adversus aliquem pugnans. Nomen Europae a nympha ducitur, quam Zeus ex terris Libani hodierni, ex Oriente ergo, erripuerit ut in Occidentem eam traduceret. Puto oppositionem Orientis et Occidentis maximi momenti esse in conscientia Europaeorum definienda. Radix separatismi inter Europaeos ipsos divisio imperii Romanorum, in Graecam scilicet et Latinam partem, est. Ultimo tempore dominatione Unionis Sovieticae tota in Europa Orientali, divisio haec immo gravior reddita est.
N.: Ante unum annum Unio Europaea devoravit totam paene Europam Meridionalem. Ubi nunc Occidens finitur Oriensque incipitur?
L-G.: Re vera nescimus ubi finiatur Europa in Occidente. Cum limen tale definire conamur, saepissime de Turcia loquimur. Nimis tamen – credo – hac re vexamur, nam a tempore iam longo difficultuas alia ibi nobis praestat – Russia.
N.: Putasne Russiam partem Europae non esse?
L-G.: Deest vere resposum bonum huic rogationi. Una tamen saltem res est certa: illud Caroli de Gaulle dictum de Europa ab Atlantico oceano usque ad montem Ural falsum plane est, nam deest talis res: Russiae finis orientalis non mons Ural sed extrema pars Asiae Orientalis est. At nonnullis rebus Russia aliena democraticae Europae esse videtur, exempli gratia bello adversus Tsetsenos ferociter peracto.
N.: Quid de alliis terris pristinae Unionis Sovieticae?
L-G.: Ucraina fortasse olim Europam intrabit. Terra haec ordinem, ut ita dicam, prae-democraticum iam habet.
N.: Quomodo Europae agendum nunc est cum America?
L-G.: Unio Europaea tunc tantum evolvere poterit cum modum vivendi cum Civitatibus Foederatis invenerit. Europaei memores esse debent Americam alterum ramum esse arboris communis democratiae.
N.: De Occidente ergo denuo loquimur…
L-G.: Sed mihi minime placet hoc nomen Occidentis. Democratia Europaea et Americana satis multis rebus differunt, ut entem talem communem gignant. Occidens umbra est, illusio raedis currus historiae excitata. Deest enim ulla realitas politica huic nomini apta. Quo dicto nolo Europaeos concitare ad Unionem suam contra Americanos struere. Debemus ambo scire nos inter se differre, sine tamen ira et studio hostilitatis.
N.: Mutabitne olim Unio Europaea in Civitates Foederatas Europae? Iam Victorius Hugo rem talem postulavit.
L-G.: Civitates Foederatae Europae? Valde dubito eas umquam fore. Natura amborum aliena est: civitates Americanae sicut stellae sunt in vexillo eorum, nostrae tamen terrae sorte stellulae plerumque non gaudeant.
|