Annus
2 0 0 5

Percontatio Venceslai Klaus, praesidentis Bohemiae:

Percontatio Venceslai Klaus,
praesidentis Bohemiae

EPHEMERIS: Aiunt concives tui extraneique te fautorem Unionis Europaeae arctioribus nodis iunctae non vere esse?

VENCESLAUS KLAUS: Veritatem ergo aiunt. At idem sentiunt. Unio Europaea quae, ut dixisti, arctioribus nodis iuncta significet finem Bohemiae, item aliarum terrarum UE, sui iure regendae. Si constitutio nova adoptanda esset – quod nunc, post referenda Francogallorum et Batavorum peracta, plane non fiet – terrae hae sicut regiones aut proviciae quaedam civitatis Europeae tantum haberentur.

E.: Quid, tua sententia, causat effectus horum suffragiorum ab ambabus nationibus reiectis?

V.K.: Effectus hi plane monstrant cives Europae omnino aliter de variis rebus, etiam maximi momenti, sentire quam regimina, quae maxima ex parte adhuc istae correctioni politicae nimis student et studere non cessunt etiam si clare vident se suosve tali modo in horrenda quaedam duci. Nunc tandem res mutare incipire videntur...

E.: Sit ergo Unionis sine constitutione vivere? Poteritne tali in casu promoveri?

V. K.: Interdum sentio tali in casu tantum promoveri potest. Ut grex scilicet vel foedus terrarum cum communibus rebus oeconomicis sed non politicis, id est sine superregimine quodam doctrina civitatis socialis, nam talis est hodie ideologia officialis Europae, ducto. Talis Unio Europaea re vera nova Unio Sovietica fierat.

E.: Esne ergo hostes constitutionis nunc ad adaptandum praebitae aut osor cuiusvis tractatus communis UE, qui in futuro adoptandus esse possit?

V. K.: Si quindecim, non quingentas, paginas contineret, caute ac lente exararetur et clare definiret quid Europa communis esset et quid non, primus ero fautor tali tractatui adoptando. Ut bene me intellegas, toto pectore faveo quam artiorem unionem oeconomicam Europae - moneta communis excepta, nam credo regimina intueri debere nummus suorum - cuius tamen unionis pes politicum associatio terrarum sui iuris esse debet. Si tales terrae perirent, democratia in perciulo maximo esset, nam Unio tunc a postdemocratis regeretur, qui uno modulo totam Europam intuerentur. At quaestiones variis in terris non semper iidem sunt, et melius semper ab ipsis terrae conciviis intueri solvique possunt. At terra ut cum effectu operetur una in natione niti debet, aut duabus tribusve, si alicubi ita cursu temporis evenerit, sed numquam viginti et quinque. Delirant qui credunt monstrum tale regere vel coregere mundum posset, quae ratio ipsa, aemulationis scilicet cum USA in mundum regendi, aberratio hypocrisisque summa sunt: iam bis Americani nobis auxilio venire debuerant cum ipsi in communi domo nostra Europaea sordes ingentes reliquimus...

E.: Quid tum de expansione geographica futura Unionis? Esne fautor exempli gratia accessionis Turciae?

V. K.: Certe. Turciae, Ucrainae, Marocciae, Kazakhiae quidem...

E.: Id iocus est? Visne hoc modo dicere tunc Unio Europaea, consilium communem capere nullo modo sciens, moreretur?

V. K.: Tu dixisti.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae