MARAT SAFIN VICTOR CERTAMINIS APERTI AUSTRALIAE
TENILUDIUM:
MARAT SAFIN VICTOR CERTAMINIS APERTI AUSTRALIAE.
Quoniam primum omnium in ordine ATP, invictum Rogerium Federer, debellaverit in contione semifinali, multum expectabatur a Russo Marat Safin in hac contione finali adversus Lleyton Hewitt.
Res autem pessime ei incohaverat. Fueritne debilitatus a 15000 spectatoribus hymnum nationalem Australianum vehementer clamantibus ante certamen? Hebetus 13 errores directos comisit Russus et 42% primarum pilarum modo reportavit in prima parte quam facile vicit Lleyton Hewitt (1/6).
Tamen, Safin, frustratione superata, aequo animo deficientias ludi adversi paulatim reperiens, fortiter obsistere coepit ludo Australiani qui, mente turbatus, plures errores comisit quibus alteram partem Safin adeptus est (6/3).
In principio tertiae partis, pugnacitate restituta, Hewitt a publico suo acclamatus imperabat (4/1), quo Safin, stomachatione flammatus reticulum suum frangit admonitionemque accepit ab arbitro. Sed Russus, subito transfiguratus opera miraculosa cujusdam medici inter commutationem locorum facta, denuo pugnax et confidens, firmissimus a remoto loco ac mordax ad retem, coram publico lapideo quinque ludos continenter reportavit et tertiam partem vicit (6/4).
In quarta parte, Safin, victoria proxima elatus, ab initio intervallum obtinuit. Tum, Hewitt, virtute defatigationibus ultimi semestrii obtusa, non plus potuit quam finem ineluctabilem paulum prolatare (6/4).
Duabus pristinis cladibus (a. 2002 et 2004) in eadem contione finali obliteratis, primo ATP Federer alteroque Hewitt devictis, Safin triumphans a multis nunc videtur primus omnium fore.
Apud feminas victrix fuit Americana septemtrionalis Serena Williams qui, post inceptum mediocre, tota potentia sua Lindsay Davenport proteruit (2/6, 6/3, 6/0) et septimam victoriam magni "Slam" ita adepta est.
|