Annus
2 0 0 5

FLORENTIA LIBERATA NUNTII HEBDOMADIS (12 - 18.06.2005):

FLORENTIA LIBERATA

Florentia Aubenas, diurnaria Francogallica, eiusque interpres Hussein Hanoun post CLVII dies captivitatis in Iraquia a raptoribus dimissi sunt: pridie Idus Iunias hoc annuntiatum est a moderatoribus Galliae.
Nonis Ianuariis ambo erepti sunt, simul atque ab hospitio discesserunt; Kalendis Martiis per televisionem diffusa est pellicula filmica, qua mulier supplex cruciatum suum patefaciebat et salutem plorans praecipue a senatore Gallico Desiderio Julia flagitabat: quas imagines rectores Gallici vetuerunt in patria sua conspici. Cum constet senatorem illum familiariter usum esse aliquot sodalibus factionis Iraquicae Baath, qui in Syria confugerunt, opinantur indagatores Syriacos raptui interfuisse. Mulier liberata domum per aëra rediit, vir contra Iraquicus apud familiam suam se contulit.
Martis die Florentia Aubenas ante diurnarios de longa captivitate diu narravit: manibus convictis oculis opertis se per menses quinque in cellula angusta obscuraque inclusam esse, numquam solutam nisi ut latrinam adiret, nec sibi cum quovis colloqui licuisse; se ante tribunal quoddam conductam esse, ut de bello Iraquico interrogaretur, quod raptores rectorum Occidentalium exploratricem se suspicarentur; post tres menses se numero pro nomine semper vocatam esse.
Mulier negavit se umquam vidisse diurnarios Dacoromanos eodem tempore ereptos, qui paulo ante liberati sunt; qui tamen se captivi ipsam recognovisse confirmant.
Denuo narravit Florentia Aubenas quomodo libertatem recuperaverit. - HP.


DE PYROBOLIS ET SUFFRAGIIS IN PERSIDE

Die XII mensis Iunii in Persarum terra diruptis pyrobolis novem homines perierunt, nonaginta vulnerati sunt: quod plerique admirati sunt, cum talia ibi numquam accidissent.
Postquam quattuor pyrobola in urbe Ahyaz in regione meridionali octo interfecerunt, dux quidam Persicorum exploratorum annuntiavit tromocratas ab Iraquia meridionali pervenisse itaque conatos esse cives a suffragiis die Veneris ferendis deterrere: nam suspicantur rectores Persarum sicarios ab USAe et Britanniae exercitibus, Iraquiam occupantibus, protectos esse. Vesperi in capite Persidis Teheran pyrobolo homines duo interempti sunt; postridie percussa est simili modo urbs Karaj, non longe a Teheran.
Nihilo minus catervatim cives suffragia initum se contulerunt, ut novus praeses eligeretur: septem candidati masculi concurrerunt, quos Custodum Consilium, a populo non delectum, aptos reputavit: nam amplius mille, quorum undenonaginta mulieres, sese proposuerant.
Duo candidati tot suffragia colligerunt, ut praesidis sellam mox adipisci possint: Akhbar Hashemi Rafsanjani, qui iam praeses fuerat, et Mahmud Ahmadinejad, qui Teheran ut praefectus regit; quem de ambitu accusavit candidatus Mahdi Karrubi, qui se rem publicam renovaturum esse promiserat.
Mox suffiragia iterum ferent cives Persici, ut praeses post Khatami, qui plurimas spes renovationis fefellit, postremo deligatur. - HP.


URBS HISPANICA LEGIO DIEM NATALEM AQUILAE LEGIONIS VII GEMINAE CONCELEBRAT

Die Veneris decem mensis Iunii urbs Legio diem natalem aquilae Legionis VII Geminae Piae Felicis anno DCCCXXI a. V. c. (68 a. D.) eventum concelebravit, quae res ob inscriptionem prope La Bañeza (modica urbs non longe a Legione sita) repertam cognita est.
In hoc enim anno Sulpicius Galba, praefectus Hispaniae Tarraconensis, arma in Neronem sumpsit, atque una cum exercitu Romam ingressus, se ipsum - per brevissimum autem spatium temporis- imperatorem proclamavit. Galba autem penuria militum ad defectionem perficiendam coactus (modo Legione VI Victrici in Hispanis stativis posita utebatur) celeriter eam novam legionem inter Hispanos conscribi decrevit, quae Legio VII nominabitur.
Secundo autem proelio Cremonae invicem commisso ab imperatoribus Vitellio et Vespasiano, nostra legio, magnis damnis latis, cognomen Geminam (ex duabus compositam) accepit, nam expleta est militibus alterius legionis. Sic Legio VII Gemina fit.
Imperatore autem Vespasiano Legio VII Gemina stipendium fecit in finibus Rheni Danubiique, atque anno DCCCXXVII denique in Hispaniam missa est ut consisteret in eo inter fluvios loco quem hodierna urbs Legio occupat. Haec enim sedes belli permanens in paeninsula Iberica usque ad finem Imperii nostrae legioni erit.
Excavationes autem in novissimis quindecim annis confectae comperire sinunt iam antea eodem loco fuisse stativa castra Legionis VI Victricis, quo reperto fundatio urbis Legionis retardari ad annum decimum ante Christum natum bene posset.
Ceterum continua per quattuor saecula duarum legionum statio (scilicet VI Victrix atque VII Gemina) in castris stativis originem atque nomen urbis Legionis, aeque ac praestantissima vestigia illorum castrorum, sicut moenia adhuc laudanda, legavit.
Igitur ad has ephemerides celebrandas consistorium urbis Legionis paginam interretialem confecit, quae in nexu http://www.aytoleon.es/web/HomeServlet/leon/index.jsp (in rubrica LEON ROMANO) vel http://www.aytoleon.es/leonromano/ facile inveniri potest, quae palam facit quomodo vita castrensis Legionis VII in primo saeculo p. C. esset. Ibi iucundissimae figurae imaginesque praeter tempestivos textus lectoribus praebentur. Eam enim visitare operae pretium est. - AL.


FAMILIA MELIORES AMICI

Senescentibus, ut sanius diutiusque vivant, maioris momenti amici sunt quam familia – patet ab indagatione observationeque vitae sesquimillesimorum (1 500) senum civium Australiae, a studiosis universitatis urbis Adelaidae peractis. Veteres, quibus nullus "amicus verus" aderat, licet adsint iis filii et nepotes, quarta parte plus morti subeundi videbantur quam eorum aequales in grege amicorum tempus saepe terentes. Cur ita est? Re vera valere videtur – responet dux investigatorum Adelaidensium Lynne Giles – proverbium illud: Aliter quam familia, amici a te ipso sunt eligendi. Cum aequales – addit - de omnibus rebus te in senectute turbantibus aperte loqui potes, at familia saepe fons non solae hilaritatis sed interdum quoque sollicitationis tibi erit. -ST.


AEGYPTII VITRI FABRICATORES

Certum iam est Aegyptios antiquos artem vitrum fabricandi scivisse. Nam veterrimam officinam vitri fundendi invenerunt archeologi in delta Nili, prope ad urbem Qantir, quae tempore prisco Pi-Ramses (id est urbs Ramsis) nominabatur. Officina iam saeculo XIV ante Christum natum operabatur. Praeter merces e vitro factas inventae sunt quoque partes caldariarum, uti quibus fundendo necesse erat. Quod probat vitrum in Aegypto ipsa fusum esse – adhuc enim credebantur Aegyptiorum vitra e Mesopotamia importa esse. Quamquam officina ad Qantir inventa veterrima omnium in orbe terrarum studiosis videtur, nihilominus patria artis vitrum fundendi adhuc Mesopotamia creditur – ita saltem putat Thilo Rehren, cui apud University College Londini munus est, quique praeditus erat archeologis quibus officinam invenire contigit. Incertum tamen adhuc remanet, quomodo sabulonem adeo calefacere Aegyptii potuerint ut vitrum exprimeretur, ad quod necesse est temperiem mille saltem graduum Celsii attingere – etiam partes repertae caldariarum auxilii hic parum sunt. -ST.


CATECHISMUS CATHOLICUS BREVIOR

E Civitate Vaticana nuper nuntiatum est Summum Pontificem Benedictum XVI in vigilia sollemnitatis sanctorum Petri et Pauli apostolorum, seu die 28 m. Iunii, fidelibus praesentaturum esse Compendium Catechismi Ecclesiae Catholicae. Quod est non solum forma brevior Catechismi, qui anno 1992 promulgatus est, sed etiam rei partitio iuxta seriem quaestionum et responsionum, quo facilius singulae veritates memoriae adhaereant atque sint in promptu.
Hoc opus, susceptum auspiciis ac desiderio Papae Ioannis Pauli II, pro modulo ponit ac reveretur huiusmodi scriptum doctrinale Papae Pii X, qui suo Catechismo doctrinae Christianae, edito anno 1904, eminenter contulit ad catholicam vitam roborandam atque provehendam. Iuvat autem commonefacere cum Catechismum maiorem (1992) tum eius Compendium (2005) apparatum esse a duobus commissionibus quidem distinctis, verum utrique praefuisse cardinalem Joseph Ratzinger, hodiernum Pontificem. Qua re Catechismus brevior est ultimum opus, quod Papa fecit ante suam electionem ad Solium Petri. - Fr. BH. OFM.



Familia meliores amici BREVES:

Dissensiones Unionem Europaeam frangunt. - Postquam quattuordecim horas actum est, praeses Consilii Unionis Europaeae Iohannes Claudius Juncker noctu ante diurnarios nullam pactionem de ratione Unionis habenda confectam esse: lege suprema Europaea a Gallis et Batavis reiecta et sine die dilato suffragio in Regno Coniuncto, peiora fecit Consilium, quod e rectoribus constat. In summo discrimine versatur Unio Europaea, nec antea tantae dissensiones civitatum communitatem affecerant. - HP.

Lingua Hibernica (Gaelic) vicesimus primus sermo officialis Unionis Europaeae decreta est, licet minor tantum pars Hibernorum (39% secundum indagationis opinionum recens peracta) hac lingua in vita cotidiana utantur, maxima autem pars Anglica uti confirment. Tribus linguis minoritariis Hispaniae – Catalanae, Galicianae et Vasconicae – statum sermonis semiofficialis UE ab initio proximi anni tenere eurocrates Bruxelenses polliciti sunt. - ST.

Michael Jackson absolutus. - Michael Jackson, praeclarus cantor in Civitatibus Americae Unitis ortus toto in orbe celebratus, Lunae die absolutus est ab omnibus accusationibus, quibus ante tribunal urbis Sanctae Mariae in California delatus erat. Investigatores Jackson insimulabant in palatio suo, quod "Nullius temporis patria" (Neverland) appellavit, se obscene in puerum XIII annorum gessisse. - HP.

Octies cadavaera ducis Tertii Imperii Adolphi Hitler uxorisque eius Evae Braun variis in locis Germaniae sepulti erant antequam anno 1970 Russi ea usserunt, cinem molis commiserunt et in flumen Bideritz eicerunt – nuntiat pagina interretialis strana.ru. - ST

Permagna multitudo civium Hispanorum Matriti familiam a mare feminaque compositam vindicant. - Die Saturni XVIII mensis Iunii frequentissima multitudo civium Hispanorum ab omnibus locis civitatis Hispaniae procedentium appellationae Fori Familiae responderunt atque Matriti sese manifestarunt defendentes familiam a mare feminaque compositam et recusantes legem datam de matrimonio homosexuli (nunc in Senatu certatam), aeque ac petentes eam regulationem adoptionis qua ius infantile patrem matremque (scilicet marem et feminam) habendi caveretur.
Ecce quaedam manifestantium  expresiones: "maximum bonum quod habemus defensum venimus: hanc veram oecologiam et futurum nostrae societatis existimamus"; " Verum matrimonium: vir atque mulier "; Ioachim, quidam vir Matritensis LXV annos natus " veni, inquiebat, firmandum  familiam. Nullum habeo in homines atque feminas homosexuales et in eorum nexus, sed matrimonium res alia atque nexus homosexuales manifesto videtur".
Sicut in aliis manifestationibus nuperrime habitis in civitate Hispania (cf. Ephemeridis fasciculos L atque LI) calculus numeri manifestantium multum differt secundum aliam vel aliam fontem consultes : in hoc tempore si fontes diurnarias consultes calculus proximus ad millies mille aut amplius manifestantium exstat ; sin fontes moderatorum prope ridiculum atque incredibilem calculum obtinebis : centum sexaginta sex milia, quod ad credibilitatem moderatorum Hispanorum non adiuvat.
Ceterum civium congressus sine malis incidentibus et sub acerbo atque splendido sole per urbes Matritenses peragravit. A.L.

Iunctiones diplomaticas cum Sinis habere vult Civitas Vaticana, primum tamen – sicut modo pronuntiavit archiepiscopus Iohannes Lajolo (cui munus in Vaticano est simile ad quod aliis in terris minister rerum externarum nominetur) - debent Seres libertatem cultus introducere. Sola ecclesia catholica, cui in Sinis operari licet, factio est quae auctoritati papali se subicere negat. Papistae econtra vitam subterraneam hac in terra agunt. - ST

Plus quam trecenti pulli phalacrocoraces – quae avis pelicani est consobrinus – horribillime necati laniatique in silva Jeziorsko Polonorum inventi sunt. Criminis rei piscatores putantur quibuscum phalacrocoraces, ichthiophagi maximae voracitatis, haud male aemulantur. - ST

Commisio Europaeae nequivit portoria introducere fragis a Sinis importatis, qui nutius cum luctu acceperunt Poloni, qui adhuc fraga pretio in Europa vilissimo (700-800 euronum per tonam) praebebant. Fraga Serum tamen solis 450 euronibus per tonam venum stant. - ST

Iam undecim Brasilienses civitatis Para mortui sunt ultimis in septimanis cum a vespertilionibus rabie infectis morsi essent. - ST

Horologium maximae in mundo magnitudinis in media urbe Teheran positum defunctum est postquam duo cives Iranienses manu magna horologii (altitudine septem cum dimidia metrorum) circa orbem instrumenti vehi conati essent. - ST.

Monacha quaedam orthodoxa Dacoromana mortua est cum aliae nonnae sacerdotesque expellere diabolum e corpore eius conati essent. Ad crucem alligatae monachae per spatium trium dierum nec cibi nec potiones offerebantur. Exorcismi in monasterio sanctae Trinitatis urbis Tanacu habiti sunt; - ST.

Oeconomiae maxime cosmopolitanae seu globales, id est emptoribus alienigenis facillimae aditu, sint – secundum acta menstrua Americana "Foreign Policy" - sequenti in ordine: Singapur, Hibernia, Helvetia, USA, Batavia, Canada, Suetia, Austria, Finlandia. Posteriora loca indicis Persiae et Indiae dantur. - ST.

Triginta horarum longitudinis pelliculae cinematographicae a Federico Fellini factae casu reperttae sunt in archivo stationis televisificae publicae Italorum RAI. Pelliculae hae versio plena seu operaria est ultimi operis Fellini, qui mortuus est anno 1993, inscripti "Vox lunae". - ST.

Undecim cum dimidia milionis (11,5 mln) refugae mundo nostro iam adsunt – nuntiat Americana Commisio Refugiis Immigrantibusque Investigandis. Qui numerus milione maior est quam praeterito anno, praesertim ob magnam copiam refugientium e provincia Sudanensi Darfur necnon ex Iraquia – ambabus regionibus bellis civilibus captis. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae