Annus
2 0 0 5

NUNTII NUNTII HEBDOMADIS (20 - 26.02.2005):

AMERICANUS PRAESES PRAEBET EUROPAEIS VIRGULAM OLIVAE.
In conventu cui adsunt 26 praesides apud Bruxellas, George W. Bush eiusque socii per OTAN in conventu promittunt corroborare Foedus tamquam 'Forum Principale' ad capienda securitatis consilia. Ille autem apertum bello Iraquino vulnus sanare temptat simul atque impetrare adiumentum restituendae Iraquiae; Foedus vero nondum esse satis confirmatum demonstrat. Jaap de Hoop Scheffer, secretarius Foederis, timens ne praesentiam domini Bush non satis usurpet, impetrat ut 26 civitates quae sunt membra OTAN polliceantur se esse icturas Foedus de Iraquia, cuius milites instruant. Cuius beneficii memor et gratus, Bush recognoscens demonstrat, quamvis superioribus annis nihil Washingtoniae molestius Europaeis fuerit duello suo Iraquino, iam esse tempus istius negotii obliviscendi atque respiciendi nova certamina; magnam vero esse apud se curam, ne armis ab Europaeis permissa Sinensibus noceant omnibus, quod "armorum commercium est commercium artium, quae artes aequilibrium inter Sinenses et Taiwanenses periclitare possint". Germanus Schroeder confirmat incredibilem quandam esse sociis erga eum voluntatem, ut colloquia fiant, sed "postea visuros quomodo agantur". Etiam Francogallus Chirac non potest quin flagitet "plura colloquia" inter foederatos Atlantici socios, alludens fortasse moribus domini Bush, qui consilia sibi capere consuevit. Peracto conventu OTAN, Bush est visurus 24 duces Unionis Europaei, quibus vult sese purgatum post Iraquiam liberatam. - 22 feb., ann. 2005. - CP.


NAUFRAGIUM IN BANGLADESH.
Sabbatica nocte haud procul a torrida urbe Dacca (caput est Bangla Desh) in uno ex 250 fluminibus quae rigant planities agrorum, cui flumini nomen Buringa est, quum tenebrae regnarent atque aestuarent ostia ventis, grave populi navigium Maharaja (Magnus Rex) cum piscatoria navicula collidens praecitivit undis, in sequentique chaos viatorum centuriis disiectis alter alteram ripam natatu petit, alius amisa filia, alius leviro, alius sorore orbatus ad litus pervenit, incertusque reliquorum numerus per urinatores vestigatur, repertis primo 40 corporibus, deinceps alteris 30, nuntiatis postremo per coniecturam trecentis naufragorum, quos quaerens familiarium multitudo albente iam caelo circa praecipitium illud congregari incipit. Enimvero in Bangla Desh (Bengalae natione, quo Ganga & Bramaputra flumina in mare Indicum fluunt) id repetitis naufragiis accidere consuevit, et labente anno 1977 tria milia hominum eodem pacto decesisse feruntur, permissis etiam tunc portitorum alabarcharum gubernatorum anchiromagorumque omnibus incuriis. Quae hodie cohibentur legibus. - Feb. 20 ann. 2005. - CP.


REGINA ELISABETHA II CIVILIBUS NUPTIIS CAROLI FILII CUM CAMILLA PARKER BOWLES NON ADFORE NUNTIATUR.

Et eius absentia dicitur parere voluntati coniugum, qui nolint pomposiores agere nuptias. Religiosae autem ceremoniae, cui archiepiscopus Cantuariensis praeerit, quin adsit, Anglorum regina facere non potest. Item Guillelmus et Enricus, quos a Lady Diana Spencer natos Carolus susceperat, liberique Camillae, nomine Thomas et Laura, civilibus aderunt. Quibus caeremoniis (sacra civilique) peractis, omnes pergent Buckingham ad convivium regale quod Elisabetha II novis coniugibus praeparandum curare fertur. Carolus & Camilla triginta annorum vetitam consuetudinem habuerunt. Ceterum tale negotium est regale habere nomen, -sanguinemque ut aiunt caeruleum-, ut Carolus variis de causis, -inter quas repugnante regia matre, et uxore fere adorata per orbem,- tres decennios durare debuerit, quin amatam cordi mulierem ducat ad aras. Prioris uxoris Dianae, cui fuit "bellum mori" per viam Lutetiae, tantus erat favor, ut ille non auderet in altera uxore ducenda parenti populoque contradicere suo. At fortasse multi e Britannis assistent spectaculo quod cernere noluissent. - CP.


DE VEHEMENTI TERRAE MOTU IN TERRA PERSARUM.
Quadringenti minimum homines perierunt propter vehementem terrae motum, qui die XXII mensis Februarii Persiae regiones inter meridiem et orientem positas affecit, haud procul ab urbe Bam, terrae motu diruta anno bismillesimo tertio: multi vici deleti sunt in provincia Kerman, praecipue prope urbem Zarand, unde exorta est perturbatio: circiter nongenti vulnerati sunt, triginta milia domos aut casas suas amiserunt, quadraginta pagi damno affecti sunt. Operam adiutorum magis arduam effecerunt imber magnus et nives copiosae. Rectores Persici putant quam celerrime in ictas regiones tentoria et vestimenta conferenda esse, negant tamen sibi ab exteris gentibus subveniendum esse.
In Perside – aiunt terrae studiosi – quam creberrime quatitur terra, si cum ceteris regionibus compares: cotidie aiunt studiosi terrae motum ibi evenire. - HP.


ORTA TEMPESTAS IN HARVARD. MODERATOR FACTUS EST EORUM, QUI DE FEMININO SEXU, DEQUE NIGRIS PROFESSORIBUS HAUD BENE DICAT.
Professor quidam Universitati Harvard operam dans diurnario interroganti de suo rectore respondit "eum esse pauxillum difficilem, -verum negotium esse reapse in eo, quod ille sit admodum ineptus". Dixit enim in acroasi National Economic Bureau: alumnas esse natas ad familiam, quasque natura frustrarit eo ingenio ad studia, per quod pueri in scholis excellere soleant. Ab anno 2001 Universitati praesidens, Lawrence Summers talia dicta in illas, in nigros, in libertates ferre solitus, effecit ut multi querantur et questuri videantur: quamvis Facultates hactenus fuerunt sui iuris, suique auri dominae, Summers non potuit quin caperet sibi potestatem evocandi undequaque professores Sociologiae; quamvis professoribus semper concessa est ea potestas, ut agat in cursu quod velit quisque suo, Summers iam intervenit scientiis, missitatque sagittulas in eas, quae se ipsas interrogent; quamvis nonnullos ad suas partes allexit, qui eum coram omnibus deffendant, iidem non possunt quin negent Summersi potestatem habere cogendi professores; quamvis plerique sunt liberales, is vult instituere quasi dictaturam moderatoris; quamvis sit dives annorum (369 habens) et argenti (2,3 milliardos Euronum numerans in anno), Harvard, in maximo tamen memoriae suae discrimine posita est per Summers, qui malus ductor habetur propterea quia omnia ducere volt. Dixit ergo unus e moderatoribus egressis: "cum Summers vel sine Summers, Harvard est unum quod nostra interesse debet". Utinam ne eveniat, quod assolet, uti gubernator durus ruat cum magno navigio recta in scopulos.- 23 Feb., ann. 2005. - CP.


TERTIO EXPLETO ANNO QUO CANDIDATA MANSIT ABDUCTA,
Suspendunt ingentem eius imaginem in praefectura Lutetiae.
Quisquis per hos dies ambulet circa palatium Praefecti miretur licet quid sit, quod tanta imago privata libertatis pro publico aedificio suspensa sit. Illa enim quae est? Est Ingrid Betancour, Columbiana, mater familiae, eademque mater conscripta et candidata pro ecologistarum factione tum, ubi temeraria visendi castra rebellium voluntate, neglectisque prudentium consiliis, iter fecit ad colloquendum cum ducibus eorum nomine FARC, a quibus nequaquam erat invitata, ceterum retenta est ex die 23 mensis Feb. ann. 2001. Et natio Gallorum, cuius civitatem habet, multum passa est circa illius abductionem. Itaque hac feria sabbatica, Februarii XVII, tertium post annum, in absentia nominata est cives honoraria Lutetiae, eiusque imago ibidem mansura dicitur quoadusque solvatur a captoribus suis. Quoniam vero praeses Columbianus, tametsi non repugnat liberandis nonnullis civibus qui abducti habentur, tamen facere quidquam nondum potuit; nam rebelles poscunt pro liberandis obsidibus multorum e suis, qui in carcere per leges habentur, libertatem atque veniam atrocium criminum. Secundum praefectum Bertrand Delanoe nihil est Lutetianis libertate civis honorariae suae carius, et per suspensionem imaginis in Praefectura quaeritur effici, ut abductorum Ingridis misericordia moveatur. Hoc utinam perficiatur celeriter optamus. - 20 Feb. ann. MMV - CP.


TAM AMPLUS FAVENTIUM CONSTITUTIONI UE HISPANORUM TRIUMPHUS QUAM PROLIXA ELECTORUM ABSTENTIO.
Nuntiis de comitiorum Hispanorum eventu volgatis, opiniones in diviso iacent. Horum enim comitiorum per Hispanos -ante ceteras nationes- ad sanciendam Constitutionem Europaeam celebratorum, indagatio confirmat eos adhaerere Foederi, maxima eligentium adnuente parte (76,7%), reliquis aut abnuentibus (17,2%), aut votum neutrum (6%) ventilare praeferentibus. Neque omnes cives (35.000.000) qui debuissent suffragia ferre voluerunt, immo reticens multitudo (20.300.000) abstinuit urnis. Itaque iidem numeri multo aliter ab aliis accipiuntur. Nam Josephus Aloysius Rodríguez Zapatero, qui populis moderatur Hispanis, in optimam partem vertit illum eventum, seseque contentissimum praebet comitiis, -aliorsus propitiis ipsi-, quibus celebratis "et Hispaniam in Europa et Europam in Hispania" corroboratam esse demonstrat. Quom interim Marianus Rajoy Partium Popularium dux obiecta electorum paucitate negat istiusmodi comitia exemplo cuidam fore. In eandem sententiam loquitur Gaspar Llamazares, cuius associatio Sinistra Unita adversarat Foederi quod non sit sufficiens commodo civitatis; ex eadem abstinentium copia civium Llamazares arguit, quam multum abhorreat a consiliis tota Hispania propositis. Nonnulli apud Catalaunos Vascosque, qui Constitutioni acerrime obstiterant, iam decepti dolent studiorum suorum repulsam. Dicuntur aliae sententiae graves: ipsa Constitutionis enuntiata esse crassa, densa, confussa. Neque desunt cives aut professores, qui praeter irrefragabile numerorum testimonium pergant reclamare votum totius civitatis, per quod Constitutio -aiunt- reiecta fuisset. Et inter alia argumenta (quorum esset infinita si completa perconctatio) exagitatur ab his illud: faciem virtutemque uniuscuiusque nationis tanta tot populorum unione deletum iri, -in quo novis sociis alludere videntur. Quod quidem non impedit, quin Josephus Manuelis Barroso eximius Unionis Europeae magistratus, comperta urnarum favorabilium aura, iam exponat quam dilecti Unioni sint Hispani, a quibus ipsa Unio imprimis dilecta sit una cum prosperis fatis rebusque futuris. Gallorum quin etiam princeps, Jacques Chirac, docet se in his comitiis signum quoddam inesse cernere, signum faustum, et quasi aperiens celebraturis mox comitia civitatibus viam, qua in ampliorem iuncturam et meliorem compaginationem pergant. - 21 Feb. ann. 2005. - CP.



BREVES BREVES:

Francogallus minister thesauri publici, nomine Hervé Gaymard officium relinquere coactus est, postquam nuntius vulgatus est, eum in ampla divitissimaque domo rei publicae sumptu vivere. Novum ministrum fecit primus minister Johannes Paulus Raffarin Theodoricum Breton, qui nuper regebat societatem telecommunicationum „France Telecom". Scandalum ortus est in Francogallia praeterita hebdomada cum diurnarius quidam in folia " Anate catenis vincto " ("Le Canard Enchaîné") nuntiavit ministrum thesauri domum sescentorum metrorum quadratorum in districto octavo Lutetiae habitavisse cujus locationem solvavisset res publica quatuordecim millia euronibus. Regentes Francogalliae populo orbationes imposuerunt praeteritis annis inopiae publici thesauri causa. - DB.

Gaza invenit emptorem. Qui autem Gazam habitaverant malunt perdere quam venum dare domos Palestinis. - Mohammed al-Abbar, vir admodum pecuniosus et Arabs ab Emiratis, promittit Israelitis 56 milies milia talerorum pro cunctis aedificiis quae stant in zona Gazae, quaeque colonorum amotorum fuerant ante ictum foedus, eo proposito uti magnas ibi tabernas et deversoria propter mare instituat. Coloni autem sunt adirati cogitantes fore ut eorum veteres domus transferantur Palestinis: admirandae sunt invidiae hominum, qui sua malunt ruinata quam utilia vicino. Quapropter primarius Minister debuit eos sedare repetens, pro tempore, nihil aliud esse cogitatum quam demoliri omnia. negat autem Shimon Peres opportere deicere bonam rationem, quae in bonum negotium et augmentum fortunarum eos ex colonis ducere possit, si civitas utatur lucro venditionis commodarum habitationum ad explenda subsidia colonis qui iam remoti a Gaza sunt; quae subsitia sunt sancta Senatui (Knesset). Restat solum scire, si res processerit, utrum coloni sint facturi bonum a prospera fortuna oblatum negotium, an contra omnes rationes pugnaturi, ne vacuae domus habitentur ab iis quos penes territorium Palestinum est. - 19 feb. ann. 2005; - CP.

Exemplar signi prorae navis militaris Anglicae saeculi duodevicesimi inventum est in stabulo domus humilis. Signum, quod proximo mense julio sub hasta venum dabitur, plus quam centum millia euronibus emi possit. Factum est anno MDCCLXXXIV ligno tilieo, et fingit reginam Charlottam. - DB.

Brevi tempore saliva succedet sanguini in vestiganda prosperitate valetudinis. - Hactenus considerato sanguine prosperitas valetudinis pensabatur. Iam vero nuntiatur sputum hominis esse quasi repercussus corporis, quo explorato galeni cognoscent quis morbus adsit, num liceat medicamina in contagia administrare; numquis passurus sit cancrum in bucca, HIV aut Bacillum cereum, -bacteria est qua portatur anthrax. Enim vero hic humor ceteraeque substantiae aqueae in ore loquuntur plura de quibusdam affectionibus contagiisque quorum indicia (sive virus sive bacteria sive hormona sive etiam ADN) antea vestigabantur solum in venis. Ad notitiam salivae interpretandam, creatum est instrumentum ad instar chartae credititiae cui deposito humore confestim apparere veritas potest; quapropter in praesentia paratur index proteinarum quae in sana saliva contineri solent. Daniel Malamud et collegarum eius reperta nuntiantur ex Washingtonia per Associationem Americanam provehendae sanitatis (AAAS); cuius annuus finivit conventus heri. Haec nova methodus, haud nuda virtutibus, hodie habetur fere tam subtilis quam examina per urinam facta, ex. gr., ob detegendum pharmacorum usum, quod examina sanguinea rideantur ab hominibus pharmaco addictis, qui iam sunt docti dissimulare venena aliis rebus ingestis", notavit Edward J. Cone, ex ConeChem Research. Unum igitur sputum aut denuntiare aut servare hominem poterit. Et hoc fiet mox secundum eos, qui novae disciplinae copias virtutemque modo exposuerunt. - 22 feb., ann. 2005. - CP.
(1) Medici qui talia demonstrant sunt Paul Denny ex universitate Californiae Meridionalis, et David Wong, ex universitate Californiae apud Los Angeles.

Commentum fatarum. Dicto quod est: "tene libros rationum, non rationes librorum", modo contradictum est eo facto, quod certo libro perlecto lectori admodum pecuniosum fieri licet, si modo degit in U.S.A., tempusque legendo ludendoque suppeditat. Etenim factum est a Michael Stadther, novum videlicet fabularum scriptorem, ut per totam civitatem in locis publicis lateant "pro naribus omnium" abditae gemmae pretiosissimae, quae reperiantur persequendo vestigia ex paginis commenti fatarum inscripti, ut res ipsa postulabat: "Thesauro abscondito". Quod etsi non novum in memoria litterarum experimentum est, -nam labente anno 1979 scriptor ille Kit Williams (1) occultaverat ob eandem causam carum monile in formosis Brittaniae campis -; tamen novitas argumenti huius inest virtuti propositi thesauri, multo optabilius plerisque visi, qui ad milies milia talerorum (US$1'000.000.oo) ascendere fertur, eque laboratis ornamentis in varias papillionum scarabaeorum aranearum postremo insectorum species consistit. Quorum insectorum carissimus ferme centies quadringentis (400.000) nummis constat; omnisque examen debet arripi per telam sive rete libelli. Williams erat e machinarum peritis usque eo ubi tandem effecit votum litteratum vitae suae, quum venum data programmatum computatralium officina, cuius ipse conditor herusque prosperus fuerat, potuit studere scribendo illi libello fabularum vero thesauro subortanum, adulescentibus in principio dicatum, sed statim a parentibus quoque cum filiis suis lectitari coeptum, ludis verborum traiecorum instructum; cuius operis centies hactenus milia exemplaria sunt vendita, quapropter adeptus est summum fere honorem in illo indice librorum maxime venditorum "New York Times". - Feb 21 ann. 2005. - CP.
(1) Qui scripsit "Masquerade".

Skype: rerum telephonicarum nuntiata eversio. - Si concessa tibi est ea potestas, ut habites in magna urbe Matritiensi, quum sis natus aliqua terra longinqua (ex. gr., Columbiana), habesque in patria quos vocare telephonice magnae curae magnaeque impensae sit, bonum nuntium videor habere tibi: Skype! Quid est hoc? Fortasse requiras. Est programma computatrale, cuius opera possis colloqui cum familiaribus amicisque clientibusque tuis, per horam si vis, pro paucillis euronibus! Nec solum ad fixa, sed etiam ad portabilia potestur telephonia vocare. Quae res etsi nihil ad minuendum negotium societatum, quae negotiantur in commercio telephonico, videatur superbis, tamen cogit prudentiores timere, ne telephonium ut nobis cognitum est obsolescat cito, immo pulverem araneasque ferat, quum ei succedat novum colloquendi instrumentum, quod per interrete fungitur, perque lineas ADSL simul data, voces atque televisionem per domicilia vehit. Qui creavit Skype, triginta et octo annorum vir nomine Niklas Zennström, natione Svedicus est, ipse qui quondam invenit illud programma Kazaa ad transmittenda musicarum archiva instructum; nuper in sermone cum diurnario actorum El Pais, Niklas negavit fore post decimum annum ullum telephoniae clientem. Non alienum videtur commemorare, quam tyrannidem primis telephoniae temporibus societates, a quibus administrabantur lineae, cum pretiis exercuerint. Sed actum est. Id quod recenti editione a libello Newsweek confirmatur. Nam secundum expertos hoc inventum congregat maxime homines inter se, quum cursus electronicus et aulae colloquiorum sive locutoria (1) res admodum frigidae pro Skype esse videtur.- Feb. 20 ann. 2005. - CP.
(1) Vulgo "Chats".

Sanctus Pater defuit sabbato, proh dolor, religiosis in Basilica Petri officiis, et caerimonia fuit agenda per Angelum Sodanum, servum a manu sive secretarium generalem Vaticani, quia lenta revenit aegro valetudo post egressus nosocomii Gemelli, nuntiatur autem ab legatis valere atque etiam adfuturus in sede praesidentis Italici ad celebrandum Sanctae Catalinae diem in saxoso colle Quirinali, invitatus scilicet ab ipso Carolo Ciampo, cuius invitationi in fine Aprile praestaturus est. Non autem desunt qui, suspicaces, ob hanc brevem absentiam opinentur in dubio esse quisnam reapse regnet Vaticano. Mercuri die disseruit per visorem (1) e bibliotheca, sedens ante resurectionem a Perugino depictam. Recitavit orationem de amore concissam, pronudistincto pronuntiatu sed rauca voce. Causa discretionis recessusque frigus, quod in Europa regnat. Elocutio duravit dimidiam horam. Facta elocutione salutavit peregrinos, ut assolet, Gallice, Germanice, Hispanice, Italice ac Polonice. Qua re facta, praesentes peregrinum largiti plausum pontificiam contentionem gratulati sunt. - 19-23 Feb. ann. MMV - CP.

Cur lingua Latina in scholis Austriae superioribus reuiuiscat. - Si e patribus uel auis nostris quaesiuisses, num lingua Latina discenda esset, uehementer disuasissent. Eius, qui iis ipsis poenam timentibus habitu paene militari imperauerat, ac formarum uariarum memores difficillimam esse et magistros seuerissimos affirmauissent. Multi igitur discipuli sermonem Romanorum tanta infamia affectum euitantes linguis modernis discendis, quas praeterea utiliores rebantur, se dediderunt, ut haud multum abesset, quin lingua Latina e scholis euanesceret.
Res interea sunt mutatae: Cum lingua Francogallica multis sit causa labendi, numerus eorum, qui linguam Latinam discere cupiunt, paulum augetur. Faciliorem putant. Id etiam magistris modernis debetur, qui mentibus mutatis lectiones commodiores effecerunt. Nunc desunt, qui doceant, cum uix quisquam studia philologiae classicae in Vniversitate finiat. - MZ.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae