Albertum II principem Monoeci factum esse
NUNTII HEBDOMADIS (13 - 19.11.2005):
ALBERTUM II PRINCIPEM MONOECI FACTUM ESSE
Die Saturni Albertus secundus quadraginta septem annos natus
in ecclesia cathedrali Monoecensi princeps Monoeci factus est.
Albertus patri Raenario tertio succedit, qui post quinquaginta
sex annorum regimen mense Aprili mortem obiit. Etiamsi iam mense
Iulio Albertus insignia principalia acceperat, nunc actus
repetitus est coram honoribus praeditis exterraneis. Afuerunt
autem legati Hispanienses. Plerique eos iratos esse opinantur,
quia Albertus collegii Olympici internationalis (IOC) particeps
petitores Madritenses aperte de periculis terroribus quaesiverit.
In missa sollemni Bernardus Barsi archiepiscopus Monoecensis, qui
sacris praefuit, favorem Dei Alberto precibus rogavit et, quod ad
consilia Alberti attinet, dixit sine dubio fore, ut principi
consilia vera efficere contingat. Albertus enim praedicavit se
imprimis pecuniae male partae Monoeci collocationem tollere
velle.
Gens Grimaldiana Monoecum quibusdam intervallis interpositis ex
anno 1297 regit, quo Francescus Grimaldus more monachorum
cucullatus una cum sodalibus arcem Monoeci clam ingressus est
occupavitque. Illam arcem iam Vergilius commemorat in Aeneidos
libro sexto (Aen. 6,830) et Lucanus explicat Monoecum ab Hercule
dictum esse vel quod pulsis omnibus illic solus habitavit vel
quod in eius templo numquam aliquis deorum simul colitur
(Lucan. 1,405). Viri docti autem coniciunt Monoecum nomen
Graecum, q. e. Latine fere solus habitans, ad indigenas Ligures
referre, quia a ceteris separati vixerunt. Et profecto hodie
quoque Monoecenses suis legibus et suo ipsorum principe utentes
videmus. - STEPHANUS WEISE HALENSIS
DE PHOSPHORO ALBO
Postquam rete televisificum Italicum publicum Rainews24
percontationibus et imaginibus certis phosphorum album in oppidum
Fallujah copiose dispersum esse patefecit, quo auctoritates USAe
palam negaverant ut armis chemicis exercitum umquam abusum esse,
turpis confessio denique pronuntiata est: cum mense Novembri MMIV
oppidum Fallujah obsideretur, exercitum USAe phosphoro albo ut
armis igniferis contra hostes resistentes usum esse. Tribunus
militum Barry Venable USAe praefecti belli iussu ita locutus est,
deinde professus est phosphorum album arma non chemica sed
commune esse, ergo non illicita, atque ideo a bellatoribus
dispergi, ut visum hostium obscuret aut destinata illustret.
Diurnarius autem Californianus Darrin Mortenson, qui mense Aprili
MMIV ibidem fuerat, se audisse narravit duces iubere phosphorum
album dispergi, ne hostes militibus adorientibus resisterent.
Nuntium iam acta "Field artillery" et "Infantry
Magazine", ab exercitu USAe edita, confirmaverant,
altera de obsidione dicta, altera de pugna apud Erbil, oppido
Curdorum, quae mense Aprili MMIII facta erat: hic armatos
Iraquicos fuga salutem petivisse sed phosphoro albo exardescente
retentos esse.
Paulo post, nuntius supremi moderatoris Britannici Antonii Blair
etiam copias a se in Iraquiam missas phosphoro albo ad hostium
facultatem videndi impediendam usas esse rettulit.
Phosphorus albus re vera petrolei more non urit, sed vehementer
oxygeno aëris vincitur, flammam repentem provocans et aquae
admodum voracia oxyda generans, quae e vivis corporibus omnem
humorem auferunt, homines in cadavera Aegyptiorum more condita
convertens. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.
SENATUM ITALICUM MUTATIONEM FORMAE CIVITATIS
PROBAVISSE
Senatus Italicus legem Berlusconianam de forma civitatis
mutanda accepit. Hac lege sanctum est, ut praeses administrorum
multo plus posset in re publica. Praeses enim administrorum
directe a populo creabitur, solus administros consistorii sui
dicere et dimittere atque, quod maximum est, si socii eum non iam
sequentur, coetum legatorum popularium dissolvere poterit.
Praeter praesidem administrorum regionibus quoque, quod factio
dextra, quae Italice Lega Nord se appellat, imprimis postulaverat
et, nisi factum esset, vel separationem partis septentrionalis
Italiae minata erat, maior potestas dabitur, ut Italia quasi
civitas foederalis efficiatur. Inter alia et res ad eruditionem
et salutem publicum pertinentes in manu regionum positae erunt.
Silvius Berlusconius praeses administrorum Italicus hac lege rem
publicam stabilitum iri affirmavit. Sed factiones adversae legem
maxime dissuadent. Itaque eam tollere volunt rogatione ad
populum. Romanus Prodi enim dux factionum adversarum, qui olim
commissioni Europaeae praefuit, hanc legem iura ad naturam rei
publicae pertinentia pervertentem viam ad dominationem partis
maioris et praesidis administrorum munire dixit. Quin etiam
Oscarius Luigius Scalfarus, qui fuit praeses rei publicae
Italicae, hunc diem atrum appellavit addiditque se aegritudine et
pudore propter sententiam senatus affectum esse. Nam hanc esse
sepulturam formae civitatis. Utcumque autem res se habet, hanc
mutationem formae civitatis maximam esse a re publica libera
Italica anno 1948 condita constat. - STEPHANUS WEISE HALENSIS.
ROCHETAM EUROPAEAM BENE PROFECTAM ESSE
Ariane 5 ECA, quae dicitur, rocheta Europaea a portu spatiali
Curu in Guyana Francogalla sito feliciter profecta est. Haec
secum satellem artificiosum Civitatum Unitarum Americanarum, qui
imagines televisificas in Civitates Unitas Americanas
transmitteret, et satellem artificiosum Indonesium tulit, qui
transmissionem nuntiorum meliorem redderet. Profectio bis iam
dilata est. Primum enim rochetam mense Iulio exeunte in viam
mittere in animo fuit. Sed propter vitium quoddam technicum
profectio ad septimanam proximam dilata est. Tamen et hic dies
exit sine profectione. Nunc autem huius modi rocheta secunda
quidem, sed, ex quo Europaei rochetas aedificare coeperunt,
centesima sexagesima octava profecta est. Prima enim Ariane 5 ECA
mense decembrio anni praeteriti paulo post profectionem deleretur
necesse fuit. Tum mense Februario primum Ariane 5 ECA feliciter
satellem exposuit. Utinam multae aliae sequantur! - STEPHANUS
WEISE HALENSIS
HARRIUS POTTER ET POCULUM IGNIS
Mike Newell librum quartum de Harrio Pottero a J. K. Rowling
quasi divinitus scriptum in imagines redigit neque quicquam
novitatis amisit mythistoria, cuius initium quidem ex versione
Latina Petri Needham vel, si paulo doctiores sumus, Graeca
Andreae Willsoni novimus. In schola Hogvartensi certamen
trimagicum locum habet. Cui tres discipuli trium diversarum
scholarum intersint necesse est. Itaque discipulae pulchrae
scholae Francogallae, cui nomen est Beauxbatons, et discipuli
cuiusdam scholae Russicae ad scholam Hogvartensem adveniunt.
Poculus ignis singulum e discipulis trium scholarum eligit:
Victorium Krum, Florem Cortensem, Cedricum Diggorium. Usque ad
hoc punctum temporis omnia rite accidunt, tum autem et sors
Harrii Potteri exit, etsi propter pericula eximia nemo nisi
grandior septendecim annis interesse potest, Harrius autem tantum
quattuordecim annos natus est. Tamen Harrius Potter victor
evadit. Sed interea praeter multam magiam et multa fortiter et
periculosa facta videmus prima quoque vestigia amoris. Newell hac
occasione optime usus imagines creavit, quae nos nostrae ipsorum
iuventutis memores facerent. Ita multa quoque iocosa praebentur.
Sed et obscura non negleguntur. Nam Voldemort ipse apparet et
potestate sua usus demonstrat et magos esse mortales.
Ne igitur longus videar, pollex pressus: Pellicula operae pretium
est omnibus, qui Harrium Potterum amant, et qui eum amare etiam
discere debent! Utinam mox quartum quoque volumen Latine legere
possimus! - STEPHANUS WEISE HALENSIS
DE FURIBUS FONTIS TREBAE
Mos est omnibus, qui urbem Romam visitant, parvum nummum in
fontis Trebae latum labrum inicere, ut votum iterum Romam
redeundi. Quod monumentum, saeculo XVIII candido lapide
exstructum, Italicis cinematum amantibus ob duas causas
carissimum est: nam ibi celeberrimae imagines Frederici Fellini
pelliculae "La dolce vita", quibus Anita Ekberg in
fontis aquae ante beatum Marcellum Mastroianni immergitur
impressae sunt; eundem fontem histrio Neapolitanus Totò ignaro
periegetae Americano in pellicula comica falso vendidit.
Nunc celebratur labrum Trebae ob novam fraudem: nam quattuor
operarii, cui deiectorum nummorum collectio commissa est, ut
instituto benefico Romanae ecclesiae, quod "Caritas"
appellatur, ad miseros sublevandos tradantur, deprehensi sunt dum
autoraeda nummorum referta furtivi aufugiunt: qui CX milia
euronum ita paucis mensibus abstulisse putantur. Quod
odiosissimum facinus condemnavit praefectus urbis Waltherus
Veltroni, investigatoribus gratulatus. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.
INTERRETE MOX OMNIBUS ACCESSIBILE FIAT
A die Mercurii usque ad diem Veneris congressus Ordinis
Civitatum Unitarum, qui de nuntiorum per totum orbem terrarum
commercio fuit, in urbe Tuni locum habuit. Hoc in congressu
nonnullae res maximi momenti decretae sunt. Atque primum legati
inter se convenerunt Corpus Interretiale Nominum et Numerorum
Assignatorum (ICANN) et in futurum tempus administrationem
inscriptionum interretialium tenturum esse. Hoc enim corpus a
Civitatibus Unitis Americanis observatur et administerio rerum
oeconomicarum rationem reddere debet. Tamen illo ICANN forum
internationale anno proximo adiungatur. Quo inter alia et hoc
efficiatur, ut inscriptiones non iam tantum litteris Latinis, sed
etiam Sinicis, Arabicis, Indicis etc. scribi possint. Kofi Annan
secretarius generalis Ordinis Civitatum Unitarum decretum hoc
valde laudavit, cum sententia eius Ordo Civitatum Unitarum minime
aptus esset ad interrete administrandum. Ante congressum enim
Brasilienses et Persae postulaverunt, ut interrete ab omnibus
nationibus una administraretur. Etiam Europaei
internationalisationi studuerunt. Sed consilio capto omnes se
contentos praebuerunt.
Praeterea imprimis disputaverunt, quomodo discrimina technologica
inter civitates diminui possent et omnibus interrete accessibile
fieret. Hunc ad finem domus effectoria programmatum Microsoft
praedicavit se centra computralia in civitatibus pauperioribus
aedificare velle. Et Nicolas Negropontius conditor moderatorque
laboratorii medialis universitatis Massachusettianae centum
dollariorum computatrum portabile oculis legatorum proposuit. Hoc
computatrum non publice, sed administeriis tantum eruditionis
quarundam pauperiorum civitatum vendatur, ut liberi earum
interreti uti possint. Cum autem non ubique in orbe terrarum vis
electrica sit, computatro cupa inest ad electridem efficiendam. -
STEPHANUS WEISE HALENSIS
DE CARCERE ABDITO
Carcerem abditum Bagdati detectum esse Lunae die nuntiavit
exercitus USAe: nam adolescentem dilapsum requirentes, milites
forte cellas seclusas in aedificio quodam Iraquiae regiminis
penetraverunt, ibique circiter CLXX viros macie confectos
invenerunt, quorum nonnulli cicatrices saevorum tormentorum
corpore ferebant: clam reos in vinculis retineri adhuc
ignorabatur, cum talia tyranno iamdiu potestate privato
tribuerentur. Reputantur illi qui excruciati aut captivi sunt
Sunnitae, id est factionis eiusdem ac Saddam Hussein, vim autem
attulisse greges Shiitarum, quondam oppressi nunc victores: haec
ultio non iustitia videtur.
Praefecta Ordinis Nationum Unitarum iuribus hominum addicta
Ludovica Arbor magna cum sollicitudine suasit ut de re grex
investigatorum variis ex civitatibus constitutus accurate
exquirat, cum increbrescere et ingravescere talia videantur.
Contra praefectus Iraquicus rebus interioribus addictus Bayam
Jabr adfirmavit paucos tantum ex captivis mulcatos esse, se tamen
tormenta reicere reosque cruciatus poena affecturum esse; quem
diurnaria Anglica, quae verba praefecti praesens audivit, dixit
reluctantem publice elocutum esse, cum damno potestatem suam
affici vereretur. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.
DRACAENAE DOLENTES
BREVES - sive Crater Nugarum huius hebdomadis:
DRACAENAE DOLENTES
Plantas dolorem sentire putat Cleve Backster, psychophysiologus Americanus, cuius symbola de hac re modo ab actis "Journal od Chemical Engineering of Japan" divulgata est. Quae sententia scientiae veteri contradicit, credebatur enim adhuc plantas, systemate neuronum carentes, nullo modo dolorem sentire posse. Backster tamen per aliquot annos experimenta cum dracaenis pergebat, quibus monstraverit eas, cum earum folia dissecarentur, iis etiam partibus ad sectionem statim respondisse, quae omnino totae intactaeque remanebant (de responsione chemica dicitur, mutatione scilicet substantiae neuronum). Alia quoque responsio plantae sit ad varias incursiones in corpus eius factas: maxima vi ad folium avulsum reagat, minima ad incisuram parvam lamina ferrea factam. Backster credit hoc modo dracaenam nuntium "cerebro" suo mittere, ut id consilium capiat, utrum sanandum sit folium an amittendum (marcescendum). Si omnino dolorem non sentiret planta, ei causa non esset, ut aliquid cum hoc vulnere faceret - explicat Backster. - Plus dicam: si dolorem non sentirent, ratione vitam pergere plantae carerent. NM
Spectrum flat super terram, spectrum... albuginis! Nam, si credenda sit computatio doctoris Ruprecht Jaenicke universitatis studiorum urbis Theodiscorum Moguntiae, 60% sordium in athmosphaera terrae volitantium sunt: cinis, pulvis, fuligo, harena et sal. Ceterae 40% est albugo. Unaquaque enim minuta temporis corpus humanum eicit 30-40 milia cellarum mortuarum, quae levissimae sunt facileque in aere volitant. In effectu, miliones tonae albuginis circumvolant terram, deprehendentes radios solis, efficientesque nimium numerum imbrium in terram cadentium necnon morbos divulgantes.
Per 24 annos cum quattuor mensibus, ex 78 omnibus annis vitae medii Theodisci, cives Germaniae dormiunt , per quinque cum dimidia telehorasin spectant, quinque annis cenant, per dimidium anni in coacervatione autocinetorum momentum denuo vehendi expectant, idem tempus in locis secretis peragunt. Per duas septimanas vitae medius Theodiscus ad Deum precatur, per 16 horas orgasmo gaudet. Ita saltem volunt acta Theodiscorum GEO.
300 dolaria per caput subsidiorum caritativorum accipiunt unoquoque anno cives Autonomiae Palaestinae , qui est maxima terra-beneficiens in orbe terrarum. Septies minus medius cives Nigri accipit, pauperrimae civitatis mundi.
Mos variis nominibus amicos familiaresque vocare delphinis adesse censent biologi St. Andrews Universitatis Americanae, moderatore doctore Vincent Janik. Nam, observaverunt biologi iisdem in casibus alios sonos emittere solere delphinos ad varios collegas avocandos, atque differentia haec per longum tempus servatur. Hominibus comparatis in hoc differunt tamen delphini, quod non a parentibus nomina sint excogitanda; a quo tamen sint? - res incerta adhuc maneat.
Plus quam flavae, viris placent mulieres nigris capillis - patet ex experimento in City University Londinensi peracto. Nec secundam palmam pulchritudinis teneant flavae, quibus rubrae quidam pulchriores videantur! In experimento photographemata facium earundem feminarum viris monstrabantur, variato tamen a computatro colore capillorum.
|