Annus
2 0 0 5

Marcum Polo numquam in Sinis fuisse NUNTII HEBDOMADIS (31.07 - 06.08.2005):

REX ARABORUM MORTUUS

Mortuus est rex Fahd, qui ab anno 1975 Arabiam Saudicam moderavit, per decem tamen praeteritos annos de iure magis quam de facto, nam haemorrhagia cerebrali correptus non multa vero agere potuit. Novus rex nominatus est semifrater eius (eodem scilicet patre natus) princeps Abd Allah, qui munere vicarii regis ultimo decennio fungebatur. Eo regente securitas civitatis eiusque amicitia cum Americanis tuti fore videntur, postea tamen – nam vir iam 81 annorum est - res fieri poterunt incertae, lege enim successionis Arabiae defuncta multi principes de potestate dimicaturi esse timent.
Rege Fahd mortuo pretium petrolei novum culmen historicum attingit (62,30 dollaria per dolium), deinde paululum decrevit.
Exsequias regis prosequenti, inter multos alios moderatores terrarum, praesidente Mauritaniae Maaui uld Sid’Ahmed Taja, milites Mauretanienses summum imperium huius civitatis vi ceperunt. -ST.


NOVA PLANETA SOLIS REPERTA?

Decima planeta systematis solaris reperi creditur ab astronomis Americanis a professore Michaeli Brown moderatis. Haec, massa sui Plutoni - qui adhuc nona et ultima planeta Solis credebatur – sesqui maiore clarioreque luce gliscens, ter quam hic longinquis a Sole per aethera feratur, ita ut ad circulum plenum circa Solem perficere temporis ei necesse sit 560 annorum terrestrium. Planeta nova, pro tempus a repertoribus Xena nuncupata, usu telescopii observatorii Palomar (civitas California) ad constellationem ballaenae spectantis in fine praeteritae septimanae inventa est. Repertum tamen ab Internationali Unione Astronomica probari debet et hic difficultas quaedam, nam adhuc deest astronomis... definitio clara planetae. Ipsius Plutonis status a multis iam longe in dubiis ponabatur, nam orbis eius (sicut et Xenae) magnopere ab octo planetis "classicis" differt: angulo 17 gradorum (Xena immo 45 gradorum!) ad eclipticam spectat, cum omnes aliae angulum 7 gradorum non excedunt. -ST.


EURO SLOVACORUM

Slovaquia prima novarum terrarum Unionis Europaeae 1 Ianuarii anni 2009 euronem ut monetam suam officialem introducet – decrevit regimen Slovaquiense, optimis indiciis macroeconomicis nitens. Corona seu nummus hodiernus Slovacorum 15 diebus postea e mercatu egredetur. Ne effectus tamen repetatur, quo veteres terrae UE (maxime forsan Italia) afflictae sunt, pretiorum nempe tempore mutationis nummi praeter modum crescentium, per totum sequentem annum pretia et in euronibus et in coronis ubique monstrabuntur, eadem ratio in omnibus tabulis publicis valebit. At per quinque annorum tempus a summa civitatis officina argentaria coronae pretio ultimi diei validatis earum (i.e. 15.01.2009) euronibus mutabuntur.
E prognosi regiminis nuper divulgata patet Slovaquiam iam anno 2007 criterium principale Tractaus illius Maastrichtensis attinget, nam hoc anno primum lacuna aerarii eius minor tribus centesimis (3%) quaestus toti rei publicae fiet. -ST.


MARCUM POLO NUMQUAM IN SINIS FUISSE?

Incertum est an Marcus Polo peregrinator ille praeclarus Venetianus saeculi XIII re vera in terras Sinarum pervenerit multaque ibi itinera, velut legatus Kublai Chan imperatoris Mongolorum spatio temporis 17 annorum fecerit – putant rerum gestarum perita Francisca Wood (Britanna) necnon disciplinae geographiae studiosus Dietmar Henze (Theodiscus), quorum inventa actis hebdomadalibus Theodiscorum "Die Zeit" inscriptis citantur. Ambo cautissime perscrutati sunt librum manu Rusticelli Pisensis in carcere Genuensi scriptum, ubi relata concaptivi Polo (qui ob bellum inter duas res publicas maritimas gestum e navi a Genuensisbus ereptus esset) de itineribus eius notaverat. Invenerunt studiosi nullam notionem in "Descriptione mundi" de thea a Seribus ubique ibi pota (tunc in Europa omnino ignota), mos eorum claviculis escam in ore ponere, nihil etiam de constringendi crudelissimo modo pedium puellarum, nec unum quidem verbum de Muro Longo Sinensium, quem multoties in itineribus suis transire peregrinator debuisset. Maximi momenti tamen est nullum documentum lingua Serica scriptum exstare, quo nuntiaretur Marcum Polo legatum imperatoris hanc aut illam rem fecisse. At servata sunt eiusdem temporis permulta documenta regis imperatoriae Mongolorum! Ambo ergo studiosi credunt Polo in factoria quodam Venetiarum in paeninsula Chersonesi Tauricae (quae hodie Crimea appelatur) posita omnia haec de terra Sinarum ab aliis viatoribus (Persis Arabisve) audisse posteaque sicut sua Rusticello tradidisse. -ST.



Marcum Polo numquam in Sinis fuisse BREVES:

Bucella hamaburgensia iis a McDonald’s factis similia sed lege halal, id est secundum regulas coranicas, praeparata, comedi possunt in caupona Beurger King Muslim (BKM), quam iuvenis quidam nomine Murad Benhamida in suburbio Lutetiae Parisiorum Clichy-sous-Bois tenet. Nonnullos post dies operandi BKM magnam partem clientelae cauponae McDonald’s eripuit, nam vicus hic a solis fere musulmanis inhabitus hodie est. -ST.

Arienas alio telonio ab America Meridionali alioque at multo minore a colonis pristinis Europaeis Caraibicis, Pacificis Africanisque, quorum coitus acronymo APC notus statu sociorum UE fruitur, importare non licet – decrevit societas Mercaturae Mundanae Promovendae (abreviatione Anglica WTO vulgo nota). Europaei enim illas arienas portorio 230 euronis, has tamen 75 tantum euronis per tonam adhuc invehebant. -ST.

63 citelli in Helvetia et Hungaria in pratis capti, in Silesiam deinde invecti in silvis prope oppidum Lapidis Magni (ubi per nonnullos annos societas L.V.P.A. seminaria aestiva Latina tenebat) relicti sunt ut hic oecum novum sibi pararent. Rodentia haec perpulchra familiae scurridarum, quorum mos est in periculo omnino erecta consistere orbemque ita conspicientia, plus quam trigintos ante annos in Polonia extincta sunt. -ST.

Basrae Iraquiensium clam occisus est diurnarius Americanus Stephanus Vincent, verisimiliter ob symbolam, quam compluribus diebus antea in actis diurnis "New York Times" divulgaverat, nuntians urbem a militibus Britannis ministratam re vera in potestatem islamistarum gregis Muktadae al-Sadr magis magisque venturam. -ST.

Inedia mulierum praegnantium morbo schizophreniae fetum imbuere potest, qui morbus postea apud iuvenes evolvetur – putant studiosi David Clair (Britannus) et Jiao Tong (Ser), qui inter homines natos in annis famis magnae (1959-1961) provinciam Sinensem Anhui afflictantis, plus quam bis plures morbo hoc laborantes invenerunt, quam alibi Sinarum tunc natos. Idem effectus est percontationis Batavorum „hieme famelica" (annorum 1944/45) natorum. -ST.

De statu membri Unionis Europaeae Turciae concedendo tunc tantum agere debetur, cum regimen eius civitatem Cypri agnoverit – inopinate dixit minister primarius Francogalliae Dominicus de Villepin. Antea omnes terrae UE, Cypro non excepta, assensae sunt sine hac condicione negotia cum Turcia die 3 proximi Octobris incipere. Item ac de Villepin sentire putatur moderatrix democratarum christianorum Germaniae Angela Merkel, quae – secudum effectus indagationis opinionum – verisimiliter mense Novembri munere cancellarii regiminis Theodiscorum potietur. Cives Austriae quoque plerumque Turciae in UE introducendae reclamant. -ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae