Annus
2 0 0 5

"Matri meae non dant operam sine papyris Columbiani": cancellarius Aequatorianus NUNTII HEBDOMADIS (20 - 26.03.2005):

DE CONSILIO EUROPAEO

Magno cum gaudio Italicorum moderatorum partim hac septimana commutatum est foedus stabilitatis, quod apud Mosae Traiectum (Maastricht) ante multos annos ab Europaeis civitatibus ictum erat. Praefectus Italicus rerum oeconomicarum Dominicus Siniscalco putat "foedus renovatum auctum divitiarum et fidem coniungere".
Nam aeris alieni deminutio levius computabitur et minore cum severitate aestimabitur ob seniorum beneficia in Italia reformata; item apud Theodiscos coniunctio duarum Germanorum civitatum magni habebitur, ut aes alienum rei publicae Germanorum iudicetur.
Aeris alieni deminutio aestimabitur "reductionis qualitate" necnon "condicionibus macrooeconomicis" et "mutatione uniuscuiusque aeris alieni" inspectis; si qua civitas singulo anno quid lucrata erit, hoc magni in condicione postea existimanda habebitur.
Parvae civitates Nordicae, exempli gratia Finnia, Dania et Batavia, quae praescripta praeteriti foederis omnino observaverant, necnon Argentaria Europaea condoluerunt, verentes ne stabilitas euronis, scilicet nummi Europaei, propter novas regulas infirmetur. - HP.


SIGNUM EQUESTRE FRANCISCI FRANCI DIVIDIT OPINIONES HISPANIAE.

In urbe Matritum, remoto aeneo illius 'generalissimi' signo ex platea a Sancto Juan de la Cruz, magnam neo-falangistarum turbam contra vigiles excitatur, sinistris civitatis partibus laudantibus consilium, quod trigessimo denique anno post eum mortuum efficitur, ut postrema dictaturae insignia et umbrae dissipentur, dum optimae partes accusabant rem publicam socialistam "apertorum vulnerum" praeteriti temporis, et 700 mortales earum partium, quae nunc dextrae vocantur, congregati in ea platea, inter carros coercendae turbae, cum fautoribus scilicet Franci et Falangi, hispanica vexilla agitantes, contestati sunt remotionem esse contra honorem eius, qui Hispaniam a comunistis servaverit, edebantque canticus, et clamores adversus José Luis Rodríguez Zapatero. Eum accusaverunt obiurgantes quod reconciliationem nationis politicae destruat. Iam vero statua illa in deposito ministeriali aliis antiquitatibus interequitat. Et ubi fuerat in anno 1959 erecta molis, in eo loco neo-falangistae picturas Ducis suspenderunt, easque piis coronis ornarunt. Sunt autem qui dicant, talibus simulacris remotis, urbem Matritiensium parari ad futuros ludos Olympicos, quorum sedem esse studet. - cfp


INDE PROFECTI, ALIO OCCUPANTES

Die XXI mensis Martii convenerunt moderatores Israëlis et Palaestini copias Iudaeorum ab urbe Tulkarem mox recessuras esse; in duobus vicis Tulkarem proximis tamen manebunt milites Iudaei, quod inde censent moderatores terroristas profectos esse, qui caedem diei XXV mensis Februarii, qua quinque homines perierunt, perpetrarent. Ante paucos dies agmina Iudaei exercitus ab urbe Iericho recesserant. Urbem tamen Qalqiliyah Palaestinae Auctoritati committere rectores Israëlis morantur: accusant enim Palaestinorum inertiam, qui bellatores clandestinos in duabus urbibus liberatis non persequantur.
Dum perpaucas urbes paulatim Iudaeorum copiae deserunt, occupatio terrarum cis Iordanem flumen clam non desinit: magistratus Iudaeus quidam, qui nomen suum patefacere noluit, diurnariis Francogallicis novas colonias amplificandas esse confirmavit apud Maale Adoumin, Gush Etzion et Ariel, vicos numquam Palaestinae Auctoritati tradendos, in quorum amplissimo Maale Adoumin MMMD novae domus exstruentur.
Frustra plus quam semel postulaverunt rectores Civitatum Amercae Unitarum, ut Iudaei contra ius ac fas universale aedificare vel amplificare colonias suas in terra Palaestina desinerent. - HP.


PRINCEPS VATICANI DELEGAVIT EPISCOPIS OFFICIA SUA SEPTIMANAE.

Pero hos dies sanctos, dux ecclesiae nimis aegrotus erat, quam ut perageret multa, gravissimaque officia sua, ideoque legavit episcopis omnia. Quin immo, silens dolensque vultu Papa Iohannes Paulus II mercurii die apparitionem brevissimam per fenestraam cubiculi sui in Vaticano fecit, dum vulgo nuntiabatur pontificia valetudo superioribus diebus multo deterior facta, et tamen ipse se praebuit coram platea a Sancto Petro, et salutationem multitudinis infra coactae percepit. Sedens gerensque solitum vestitum album, sella rotata prolatus est usque ad fenestram, unde peregrinos praesertimque Polonos manu ter mota salutavit, ante quam omnes decederent. Pontifex, qui non dixit ad populum ex eo quum reliquit nosocomium idibus martiis, visus est facere subrisum, sed facie macra et pallida erat. Quibus de causis, et quod omnia officia Sanctae Septimanae, praeter benedictionem Dominicae feriae, delegata sunt episcopis, continui rumores Romae et in Italia sparguntur, -ferunt enim, quod verum est, eum difficulter ducere animam-, dum 1.100 milliones fidelium orant pro eo ex toto orbe terrarum. - cfp


DIDIER IULIA, SENATOR GALLUS, IN AUXILIUM SUUM AB OBSIDE DIURNARIA VOCATUR.

Didier Iulia, senator Gallus, qui temptaverat iniussu conciliari liberationem duorum hominum Gallicorum, quum nihil boni ex bona voluntate agere valuisset, ex malo eventu, uti assolet, obiurgabatur, vehementerque in re publica improbabatur. Postea vero quam Florence Aubenas ex diutina captivitate iam deformata advocavit eum per pelliculam ab abductoribus volgatam, dominus Iulia ab ipsissimo primario ministro Iohanne Petro Raffarin rogatur, ut adiuvet ad liberationem duorum obsidum captorum in Iraquia, atque ob eam causam magnae sunt controversiae natae, et res publica obiurgatur ab omnibus. Id quod socialistis postremae abdicationis insigne videtur, est quod sint rebelles, abductores, scelestissumi hominum, a quibus dictetur populo senatuique Gallorum quis debeat esse magistratus, qui colloquatur cum ipsis. Iulia quidem dicit se esse fortasse cognitiorem abductoribus, seseque pollicetur libenter acturum omnia, quibus Florence Aubenas, diurnarista, periodici Liberationis inscripti legata, et interpres comesque eius, rapti obsides, quam primum a manibus captorum salvi eripiantur. Atqui denuntiante primarii ministri officina, dominus Iulia iussus est precise nihil per se incipere, sed exponere omnia quae sciat, sicut est officii magistratibus. 03/03/05 - cfp



"Matri meae non dant operam sine papyris Columbiani": cancellarius Aequatorianus BREVES:

Plus quam mille et quingentis annis post irruptionem in imperio Romano ab rege barbaro Attila ductam, Huni in Hungria resurgunt, ubi constitutam minorem partem populi haberi rogitant. Senatui Hungarico mense Maio statuendum erit, utrum atavi Attilae regis Hunorum (qui vixit annis 395-453 post Christum natum et in Pannonia regnavit, id est prope urbem Gyoer) populus lingua propria et cultu animi praeditus sint. Parvi populi in Hungraria accipiunt pecuniam ex re publica : nonnulli dicunt Hunos, qui ab anno CDV in ea regione vivunt, cum aliis populis miscuisse. Gyorgy Kisfaludy, sacerdos Hunorum, dicit immo Hunos multos hodie esse in Turcia, Sina, Vasconia, Italiave et olim aedificavisse pyramides in Aegypto. - DB.

"Matri meae non dant operam sine papyris Columbiani": cancellarius Aequatorianus. - Ecce verba, quae dederant alas scandalo et animum partibus adversis, Patritius Zuquilanda retractavit: "Mater Zuquilandae habet aratores Columbianos sine documentis". Sub hoc titulo acta diurna El Comercio de Quito vulgavit commentarium quem fecit El País in Hispania, de verbis cancellarii Aequatoriani, Patricii Zuquilandae, quibus affirmavit matrem suam in fundo habere laborantes quosdam columbianos quibus dimidium salarium ex consuetudine solvatur. El País vulgavit verba quae misit in medium symposium mundanum de Re migratoria, quod instruxerat in Quito Conferentia Episcopalis et Caritas Hispana. In eo doctorum virorum conventu, praepositus Aequatorianae legationis non habuit impedimentum quin enarraret, ut in materno fundo laborassent 6 Columbianos, quibus tantum 70 thalera per mensem solverentur, et qui non solum laborarent in agris diu, in operisque gravibus arandae terrae diem consumerent, sed noctu, gaudentibus vernis, arreptis citharis pro aratro, altero servitio cantandi pro eodem emolumento fungerentur. Ea verba, ex ore cancellarii missa, magnam confussionem animis eorum, qui aderant, intulerunt. Et partes adversae in re publica turpe dictum a Cancellario se indagaturos pollicentur, numquid veri habeat. Mart. 24, ann 2004. cfp

Morbus qui vulgo ingruit in Angola (Africa) celeriter panditur, iam adest in tres proviciis, et interfecit CXX homines inter quos duos medicos. Febris hemoragica Marburgae similis est febri Ebolae. XXX medici venient proxima hebdomada Nationum Foederatarum nomine (Consociatio Mundialis pro Salute), et bonis consiliis utentur, ne ultra pandatur morbus. Inter annos 1998 et 2000 iam saevit febris Marburgae atque occidit CXXIII homines. Nondum est remedium huic morbo qui fere semper lethalis est. - DB.

In hebdomades crescit numerus Francogallorum qui "constitutionem" futuram Unionis Europaeae recusant. - Quamquam Jacobus Chirac directivam "Bolkestein" dictam de servitiis publicis, a nonnullis consociationibus laboralibus accerrime opugatam, quasi abrogare pervenerit, dubitationes autem omnes pacatae non sunt. Conciliationibus incipientibus de ingressu Turquiae, haud pauci sunt qui nunc se interrogant quid revera sit "Europa". - AF.

Mater orbavit filios quos illuminare volebat. - Sicut fertur a fide dignissimo notitiario Reuter in India mulier, nomine S.Thamizhchelvi, mortem properavit sibi dominica feria, dummodo filiis suis, prope caecis, luminis munus donaret. Quae mulier in flore vitae, sive XXXV annum aetatis agens, se in urbe Madras domi suspensam immolavit, ut inceptum efficeret, filiorumque alter altero oculo eius uti posset. Quae res, ni ab ipsissimo Reuter nuntiaretur, ut nuntiatur, atque marito confirmatur orbato, incredibilis dictu videretur. Olim in nosocomio Sankarae Nethralaya (apud Madras) subnotaverat se cum marito donaturos esse lumina, ea conditione ut, cum alteruter de vita cederet, utrumque cornu eius, qui moriretur, utrique filiorum transferretur. Nunc autem medicorum sententia dubitatur, num sera translatio bene cessura sit, propterea quod conflato de morte iudicio, cornua fortasse non poterunt ad tempus extrahi. Filii vero, qui in terminos videbantur cecidisse magis obscuros, lumine rationis bene utuntur, seseque dixerunt esse totis viribus laboraturos, ut spem matris expleant, quum fiant meliores in schola studentes, quamvis his luminibus, quae sunt in vultu, nondum fruantur. Auctoritates enarrant, quem ad modum fabulae quales in India proferuntur televisificae spargere soleant exempla cuiusvis sacrificii pro aliena salute faciendi. Mart. 21, ann. 2005. - cfp


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae