Annus
2 0 0 5

1 NUNTII HEBDOMADIS (27.02 - 05.03.2005):

MALEFICIUM INFERNALE
Plus quam 110 occisos totidemque saucios linquit in Hilla (Iraquiae urbe) maleficium horrendum patratum ab homine se immolante. De quo homine nihil invenitur praeter scelestas manus gubernaculo alligatas; iuxtaque cineres allisae raedae, adustus liber: Coran.

Tempore matutino in platea Shiitarum plena succendit raedam, eo videlicet proposito, ut exitio esset quam plurimis vicinis. Qui vecini, secundum Walid Janabi, praetorem provinciae, iam elegerant honeste vivere procul a scelere, aut erant publici administri quibus nihil cum exercitu et custodia esset, neque in bello durare optaverant, aut institores, qui iam disponebant humi per plateam suas mercaturas, aut circumferebant scyphos in denso quietoque agmine viris, qui spectabant, donec a medico examinarentur laboris impetrandi gratia. "hoc ergo", inquit pro praetore Ali Hassun, "est scelus omnium unquam hac in urbe patratorum odiosissimum", magistro custodum, Thamer Sultan, demonstrante, "raedam TNT completam fuisse atque pyrobolis, quorum tria reperta in ruinis vehiculi casu non desiluerint".
Ex hoc facinore deduci possit certa species Iraquiae. Ea est procul dubio infernum, quod Saddam Hussein in principio belli promisserat, ubi per islamicam fidem non rarus aliquis, sed populus rebellis a ducibus permittitur ad ultimum sacrificium, dummodo inimicos circum stantes occidat. Licet omnis Iraquia "praeferat vivere procul a scelere"; at scelus ipsum videtur praetulisse in Iraquia vivere. Sic liberata est, ea civitas, non in beatam vitam, sed in malam mortem. Et ad simulandam rem publicam personata incredibilis anarchiae casus repraesentat. Mart. 1 ann. 2005 - CP


DE DIURNARIIS EREPTIS
Libertas reddita est die quarto mensis Martii Iulianae Sgrena, quae postero die domum rediit.

Diurnaria Italica laevae partis duodetriginta dies in custodia habita est in Iraquia, unde iam diu plurima scripta miserat, quibus crudelitatem occupationis a Georgio Bush decretae et poenas singulares populi Iraquici descripserat. Quae dum cum tribus militibus Italici secreti exercitus ad aërium portum Bagdati advehitur, plaustrum armatum Civitatum Americae Unitarum plurimis ictibus autoraedam adoritur: Iuliana et duo milites vulnerati sunt, Nicolaus Calipari autem, qui operam suam dederat maxima cum diligentia ut Iuliana et ceteri obsides Italici libertati restituerentur, vitam amisit; quem constat corpore suo diurnariam protexisse itaque servavisse. Casu haec accidisse confirmavit nuntius exercitus Civitatum Americae Unitarum.
Silvius Berlusconi, qui ad gubernacula rei publicae Italicae sedet, convocavit legatum Americanorum, ut sontes agnoscantur atque in se "casum gravissimum" recipiant; sed de "casu" agi negat vir Iulianae, qui "Pauca dicenda sunt – inquit – nam Iuliana ab Americanis fere occisa est". Postquam cum muliere collocutus est, idem rettulit Iulianae nuntium pervenisse "Americanos eius salutem non passuros esse."
Contra protrahitur captivitas Florentiae Aubenas, diurniariae Francogallicae, eiusque interpretis: femina auxilium invocavit in brevi pellicula filmica per televisiones diffusa: "Ego sum Florentia Aubenas – ait macie et angustiis confecta – diurnaria Gallica. Valde laboro, animus meus opprimitur. (...) Confestim adiuvate!". Salutem flagitabat Florentia praecipue a senatore Desiderio Julia, qui frustra expertus est de salute diurnariorum Gallicorum Malbrunot et Chesnot: qui negavit se quidquam nunc acturum, dum investigabuntur ab iudicibus duo socii illius. - HP.


STELLARE IUDICIUM PRINCIPIUM CAPIT
Nunc primum iudex exhibuit capitula criminis Michaeli Jackson, cuius iudicium tandem incepit, expositis argumentorum summis per utramque partem, quae iam mutuo damno concursurae videntur.

Iste pervenit sub imbrem Sanctae Mariae in California, comitantibus matre Katherina fratreque Jermaine, nigrum vestitum indutus, manicamque rubram insuper habens. Brevi fanaticae puerorum turbae signo facto manu, in aedificium tribunalis intravit ad primam sessionum, quo vocatus erat ut respondeat criminibus rapti corruptique pueri, cuius familia quoque fuerit in eo, ut abriperetur in villam Neverland, ne denuntiarent facinora hospitis: imberbem puerum in vinum rapuisse ludosque vetitos. Decem igitur huiusmodi acceptis criminibus, quae pro certo negat, concussus Jackson, si puer fraterque valent persuadere XII iudicibus, ergastuli poenae viginti incurret annos.
Procurator volens commovere integros iudicum animos debuit ostendere Jackson veluti monstruum quod usurpet famam in abutendos pueros, divitias ad comparanda victimarum silentia, villam ad vivendum licentiose cum pueris, -sicut ipse in domestica quadam pellicula fassus est. Deffensor multis verbis adoritur fidem tributam puero eiusque matri nomine Janet; nam secundum ea, quae retorquit, argumenta, puer fraterque admodum lascivi erant, qui secretis hospitis alienis intervenire, captare libellos calentes, vestigare vina, atque consternare animalia in horto per iocum soliti sint. Supradictae pelliculae auctor comparet interrogandus primo testis, dum praesens exercitus diurnariorum (1.500) undique missorum stellarem causam sequitur foris. Tanta enim diurnariorum vis, quae theatro caperetur, non capitur ab aula ubi sessiones habentur. Eo cammerae televisificae penetrare nequeunt. Idcirco per televisionem transmittuntur iam ludi, quibus extra U.S.A. repraesentantur praecipua momenta iudicii. Feb 28 ann. 2005 - CP.


CRAPULA NOBILIS
Britannicus eques, sive Lord elatus e medio in urbe Nicaea (Nice), potuit fuisse victima ultimae uxoris.

Antonius Ashley Cooper, alumnus quondam Etonii Oxoniique, qui hereditarium titulum Comitis de Shaftesbury acceperat aetatis suae annum agens XXII, nihil indicabat quomodo disparuerit.
Postea vero quam interpellata est uxor elegantissimi viri, qui fuit praesidens Orchestrae philharmonicae Londinium, vela spissa quibus operiebatur facinus sunt in eo ut dissipentur. Quamvis fuerat socius largus variis societatibus quas inter British Butterfly Conservation Society adfuisse constat, ubi summa existimatione gaudebat, tamen Antonius Ashley distrahebatur inter angustos nobilitatis mores atque vastum deliciarum imperium, quo abreptus est in eam vitam mortemque nonnullis crapulosam visam, saltem complexam, nimisque deditam largitionibus, mulieribusque fragilibus, quod ad portas senectutis (2002 p. Ch. n.) admiserit etiam debilitatem ducendi uxorem Djamilam M'Barek, Africa origine feminam, quae in tabernis urbis Cannes operariam Bacchi agebat; postea vero quam lepores novae dominae obsoleverunt, generosus ille vir pergit ad amorem Nadiae, alterius legatae Veneris in urbe Cannes. Quattuor abhinc menses Lord de Shafterbury ablatus est, eiusque ablatio de medio in urbe Nicaea in summis tenebris iacet. Tantum modo Djamila eiusque frater Mohammed, qui eum postremo viderunt die 5 Nov. 2004, vocati sunt in iudicia. Neque leviter suspecti sunt ipsi admisisse cum voluntate crapulosum facinus. Mart. 1 ann. 2005 - CP.


INGRID BETANCOURT "BENE VALET".
Captores eius dignati sunt respondere examini quaestionum per cursum electronicum ad Le Figaro.

Unus e ducibus eorum sive rebellium sive latronum, qui sub nomine Farc bellum tectum adversus rem publicam gentemque Columbianam gerunt, nomine Raúl Reyes, questionibus a diurnario 'Le Figaro' e Gallia ei per Interrete missis: "Ingrid eiusque legatam, Clara Rojas, et speculatores III quos CIA misisset, quique e congressu et senatu sint abducti, (...) inter alia capita commutabilia, bene valere" -dixit e montibus ubi occultat se respondens- "Gallosque Gallorumque praesidentem Chirac premere auctoritates Bogotae ut accelerent quovis pacto permutationem obsidum, qui retinentur, pro rebellibus in custodias ductis, qui quidem libertatem iam iam adventare putent."
Est enim Ingrid -bene merita de partibus ecologistarum ductrix- et Gallica et Columbiana praedita civitate, atque ob eam causam, nunc, desideratur Lutetiae dum Bogotae quaeritur. Laetus nuntius candidatae viventis venit post longos menses quum nihil de ea sciebatur. Ceterum penes rebelles multa capita abducta sunt, et in obsidum loco habentur, inter quos Ingrid.
Praeses autem Columbianus Uribe tardat pangere permutationem captivorum, quos de Farc egit in carceres, pro obsidibus quos Farc in montibus tenent; praeses igitur Chirac eiusque res publica, quum satis auctoritatis ad hoc habeant, non desinunt moveri et agere pro viribus, sive cum rebellibus sive cum moderatoribus Columbiae, ne concives sua retenta a siccariis occidatur, -iamque vehementissime instant, quando per ipsum "Le Figaro" scitum est eam vivere. Nec solum Galli, sed Hispani etiam Helvetiique vocantur a Reyes in epistula "amici", qui permutationi obsidum pro reis producendae adiuvent. Rebelles autem poscunt vacuefieri ab exercitu municipia duo, prope urbem Cali, quo minore discrimine permutatio fiat.
Quod si ita factum erit, ut Ingrid liberetur apud Cali, questio surget: quae sit reapse, hodie, mulier quae liberatum iri videtur? quae consilia gerit nunc in animo, postquam tres annos in colloquio illo suo cum ducibus Farc permansit? Nam homines abducti et longi obsides quandam mutationem pati feruntur, quum opiniones captoris amplectantur. Id quod ex natura fieri dicunt psychologi, propterea quod persona captoris repraesentet tempore dato summam coram captivo auctoritatem; quippe qui vitae mortisque ius habet. Benignum aliquando se praebenti captori captivus amicus sensim fieri potest. Sed hoc de fragilitate hominum, non de magna virtute huius mulieris cogitare licet. Feb. 28 ann. 2005. - CP


VOLUNTARIA CONTRIBUTIO
Argentarius riggs in U.S.A. compensabit victimis Augusti Pinochet u$9.000.000 prolatis. Argentum administrabit Fundatio "Salvator Allende", - sic vocata ab eo praesidente socialista quem Pinochet eiusque commilitones exegerunt (11 Sept. 1973).

Mirum exemplar argentariae probitatis, Riggs, tandem fatetur per advocatum suum Sam Buffone, ocultasse se ex industria secretas dictatoris Chilensis rationes. Pecunia proferetur in parte pacti quod Riggs feriit cum autoritatibus iudiciariis Hispanorum, ut pareat poscenti iudici Baltasar Garzón, sicuti narravit ipse Buffone. Argentarius autem timuit eloqui quidquam de re. Labente anno 1998, Garzón aperuit causam inter terroristas, tortores et genocidas adversus Pinochet, qui facta militum rebellione rerum potitus Chile a 1973 ad 1990 rexerat, emisit nationibus iussum ut bona eius congelarentur. Hoc non obstante, in mense Martio sequentis anni vetus dictator Chilensis transtulit 1,6 milies milia talerorum e quadam ratione in Riggs Londinum ad aliam apud eundem argentarium in Civitatibus Foederatis. Propterea ille iudex Hispanus argentarium complicitatis cum Pinochet accusavit. Buffone enarravit, eo pacto inter Riggs et inquisitores in Hispania, quos repraesentat, fieri ut contra argentarium, non contra Pinochet actio iudicis claudatur. Per 27 annos quibus Pinochet regnavit Chilium patrata sunt 3.197 maleficia velut cruciatus cum vi electrica, violationes vapulationesque civium. Eorum 1.192 deperierunt, dum dictator ditatus purgabat per argentarios sordidas pecunias. Ob id facinus Riggs iam solvit mulctas 31 milies milium talerorum, quum in confessione exposuerit a principio decennii 1980-90 se gestavisse rationes pecuniarum Augusti per uxorem eius legatosque militares Chilenses apud Washington. Per eos annos movebantur per illum Riggs aliosque argentarios conscios, velut Banco de Chile, ingentes pecuniae, quas durante dictatura vir accipiebat. Id fieri poterat nullo suspicante missis ab argentario nuntiis ex Washintonia, qui notas in manu dictatori traderent. Quae res, praeter bonum officium clienti, scelus care solvendum legibus videtur. Feb 27 ann. 2005 - CP.


TABARE VASQUEZ PRAESES FACTUM EST REIPUBLICAE URUGUAYENSIS.

Tabaré Vásquez, quocum incepit prima res publica sinistra in Uruguay, -quinta vero in America Latina-, decies milibus hominum celebrantibus victoriam eius per plateas usque ad noctem intempestam, imperium suscepit quinquenale promittens "laboraturum se esse procul ab omni fatiga pro vita beata civium, necnon pro civitate ubi esse natum ne sit anceps, esse iuvenem ne sit suspectum, senemque fieri ne sit poenae". Ipse autem 65 annos natus est. Circumseptus vero reverendis praesidentibus Americae Latinae, praedixit se non esse passurum "interventus peregrinorum" namque "discrimina et instituta Uruguayorum ab Uruguayis ipsis componenda sunt", per allusionem iudicio quae ministra ab Statu, Condoleezza Rice, obiecit super nova affinitate rei p. cum Venetiola et Cuba, cuius quidem civitatis princeps, Fidel Castro, adire nequiverat caeremoniam possessionis; ubi Vázquez commemoravit Uruguay pugnaturum esse contra tromocratiam, necnon adversus atroces cicatrices dictaturae (1973-1985) quae factae sunt in praecordia populi: ne quando renascatur horror. Postquam iuravit in Palatio Legum (sive Congressu), Vázquez ovans in Palatium Sui Iuris advectus eadem Ford T 1921 quae fuerat soceri raeda petiit, comitante Rodolfo Nin Noboa, Vicepraesidente, salutavitque signiferam multitudinem qua complebatur platea. In ea sede, novus moderator factus, insignia imperii accepit ab antecessore, Georgio Batlle, qui per sibilatus ululatusque ignominiose decedere debuit. Primum Tabaré decretum fuit, uti destinentur 100.000.000 talerorum consilio conservandae societatis. Significavit etiam se esse pro viribus acturum, ut res publica aes alienum creditoribus externis persolvat... Tum omnia in urbe Montevideo festiva erant; alloquuto vero ad praesidentem novo ministro a rebus pecuariis, nomine Mojica, qui sectae Tupamarorum fuerat dux, inundatio gaudii popularis ad alteram lucem fuit. - Mart. 1 ann. 2005 - CP.



BLANCHARD Daniel BREVES:

In Francogallia praesidens Jacobus Chirac statuit sententiae dictionis diem de nova lege Europae vicesimam nonam mensis Maii hujus anni fore. - Fautoribus ergo suffragii " sic " aut " non " erunt tres menses, ut sententiam eorum exponant populo. Pugna acris erit, tametsi principales factiones sicut factio socialista (PS) vel unio majoris partis (UMP) suffragium " sic " favent. Multi enim sunt qui novam legem accipere nolunt, dicentes eam nimis " liberalem " aut " foederalem " esse. - DB.

Medicus, qui denuntiet sexum foetus, veras poenas luet in Sina. Cuius rei causa efficiens non vetus aliquod principium sapientiae, verum hodierna legis latorum providentia: ne qui, quum sint futuri parentes, certiores facti, naturae puellae praeferant abortum. - Iam nefas habebatur ultrasonitum ceterasque artes novas ad comperiendum genus partuum, quod nisi certa de causa poscente medico, adhiberi, vetitum erat; verum hanc normam despicientes levibus poenis afficiebantur; quarum poenarum genus vocatur administrativum. Istud ergo facinus -extinctis intra uterum millibus puellarum- duravit eo ut aequilibrium sexuum in censu natorum graviter consternatum appareat, quae res multa cum cura a legum latoribus populosissimae gentis animadversa est. Idcirco Congressus Nationis Popularis venientibus sessionibus decernet sanciendasne sint leges propositae adversus medicos qui prohibitionem inspecti sexus foetuum enuntiandi violare pergant. Rationibus a re publica collatis patet in Sina nasci 117 pueros pro 100 puellis, quae differentia tribuitur praesertim ei, quod coniugibus interdictum est ne plus uno habeat quisque natum; hoc autem effectum est, ut nonnulli parentes praeferant facere abortum: ne unicam concipiendi filii occasionem accepta filia perdant. Quibusdam agrestibus remotisque regionibus Sinae proportio natorum accessit ad 150 pueros pro 100 puellis, quare ortus est haud immerito timor, ne quando supersint in societate viri permansuri caelibes (ob raritatem feminarum) neve alia discrimina ob eandem causam oriantur. - Feb 27 ann. 2005 - CP.

Incredibile dictu: in frigidis Sveticis oris, binae mulieres uni filio poterunt adesse parentes.- Mirum est quantum naturae decretum publico opere revocatum iri videatur. Quantaque numerorum claustra reserat magistra clavis. Suffecit enim Sveticae rei publicae Praesidentis Goeran Persson, socialdemocrata secta, foedus cum partibus sinistris mediisque pactum, ut altera lex feratur, qua lege in ea civitate: feminae duae (amantes) queant sine contactu viri confieri matres, ea una conditione, ut convictus stabiles gerant coetusve de facto inscriptos in Conventu civitatis habeant. Sic non iam adoptare, sed parire ipsae possunt filium aut filiam e semine viri, cuius nomen tantum cognoverint. Quae res, ni publice pararetur, facta maga diceretur arte. Ad ea vero perficienda, quae secundum naturam fiunt gratis, aliquot privati medici solent poscere nummos: sed natalibus lesbiadum artificiis aderunt publicae opes. Licet adeant peregrinas gentes aptum quaerere semen: tum etiam, ut accipiant Sveticae beneficia legis, sat erit illis referre praetori nomina patris. Mart. 2 ann. 2005. - CP.

Enormi iudicio laborat mira aequitas populi Galli: LX vel amplius rei incestorum una comparent in aula. - Andegavis Gallorum: (Angers) vocantur ad maximum iudicium inter paedophilos IXL viros, feminasque XXVII sequaces, quorum sceleris vi XLV liberorum virginitas ad malam crucem ivisse fertur, quum parentes et avi haberent hoc institutum, ut gregatim prostituerent corpora natorum et incestis furtis abuterentur. Ad quorum iudicium, quum sit reorum vera multitudo, necesse habuerunt auctoritates aequare aulam sessionum apud Maine-et-Loire. Verentes igitur, ne iustitia gregatim et quasi per manipulos fiat, iuris prudentes excogitaverunt reos reorumque casus certo disponere ordine; scilicet vitaturi, quo minus laborent iudices habere rationem, in quem hominem sententias quasque ferant. Nam ea cura bonum iudicem decet: ne graves poenas decernat in vicinum accusati. - Mart. 3 ann. 2005 - CP.

Lusor latrunculorum et Calligula e Moscovia Egregius latrunculorum lusor Garry Kasparov omnibus praecedit competitoribus XXII certamine apud Linares Hispanorum. - Russicus ille, quem VIX formidabile computatrum "Deep Blue" ab IBM constructum superare valuit, quadragessimum secundum iam expleturus annum, victor pro tempore habetur sexto ludorum peracto circuitu. 20 abhinc annos constitit in fastigio et quamvis alii fabulentur de eius occasu, ipse pergit retinere istum spiritum, animumque pugnacem, quo semper fuisse constat. Praeter silentia latrunculorum proelia, aliud exigit monumentum, quum perscribat diffusum opus de summis latrunculorum lusoribus, sive "De Genialibus praecursoribus mei", cuius operis duo iam sunt edita volumina, tertium est ad portas editoris. Quod si parum esset, Kasparov in re publica versatur, partibusque contra regimen Russicum tendentibus favet. Eae partes vocantur "Comitia libera 2008". Praeterea, exarat symbolum hebdomadale ad "Wall Street Journal" contra regimen cuius caput Putin, noster appellavit "Calligulam e Moscovia". Diceres praeter putidum illum Putin neminem esse magno magistro componendum hostem.
Licet magis magisque in annos anceps exitus ludorum illi fuerit, atque hunc esse secundum annum, quin vicerit apud Linares "torneamentum" -ut ait ipse- "suum", at nemo hactenus in orbe adimere illi sceptra regalia valuit. Et ecce ludorum, si rei publicae componuntur, haud spernenda commoditas: quod qui regnat in ludis, regnat sine inimicis arma hostilia intendentibus, donec alio athleta pro certo superante coronam amisserit.
Qui subsequitur magistrum Kasparov est procul dubio Viswanathan Anand, Indus, iam calcans praecurrentis thalos. Est autem lusor qui, tametsi optimam formam superioribus annis ostendit, tamen in uno Kasparov Charybdim et Scyllam invenit. Ii moverunt Arma turresque 78 comissis pugnis, eventuque 27 victoriae penes Rusicum, 8 penes Indum et 42 neutri fuere. Ceterum ab anno 2000 consertis 13 proeliis, semel vicit Kasparov, 12 reliquis ludis neuter excessit victor. Utique postremis annis Kasparov est factus rari certaminis particeps, quapropter non desunt qui de proximo eius recessu fabulentur, quasi res promissa esset; quum omnes pro latrunculorum principatu competitores pergunt reformidare hoc "Monstruum e Bakú", quem appellant Kasparov, unum e maximis in memoria ludi agonistis. - Marzo 1 de 2005. - CP.

Lata sententia iudicum in casu vultus rica tecti, per Tribunale ab apellationibus in Britannia. - Quodam mane septembrino, Shabina Begum, Arabibus avis proveniens alumna Britannicae scholae, rursus apparuit "vultu rica tecto", et sive aequales sive professores fuere qui consisterent consternati pro ea specie Isis inter aulas academiae quaerentis verum. Ob eam causam, quasi castigata, eo die iussa dicitur revertisse domum. Quoniam vero non erat in Francogallia, sed in liberiore religiosis Britannia notis, Shabina sane scholam secundariam sacrorum despectorum accusavit. Duos post annos ediderunt alteram sententiam iudices. Etenim Tribunal ab appellationibus decrevit tueri puellae, gregibus Arabum laudantibus iudicium pro libertate cultuum, interpellata ad hoc schola ut explanet praecise, cur protriverit vigentia satisque cognita Britannis civibus iura. - Mart. 3 ann. 2005 - CP.

Multae nives ceciderunt praeteritis diebus in Francogallia, quod in initio mensis Martii satis insolitum est, et turbationes aeroportibus electricove reti tulit. - Autoraedariis multi casus acciderunt ; pauperes in viis dormientes auxilium petunt; inopia vis electricae tam ursit ad domos calefaciendas quam necesse fuit peregre vim electricam emere; defuerunt vel in mora venerunt multa tramina… Regentes dicunt jam multis frigidum constavisse, nec autem videtur Phoebus rediturus. Felices tamen sunt Francogalli nam major pars eorum vacationibus in montibus his diebus fruuntur! - DB.

Ab amplificata Unione Europaea interpretationes simultaneae in castellanum suppressae erant. - Item Italicus, exterminatus a plerisque colloquiorum qui habentur in gremio potestatis per UE.. Nuncusque, sermones ministrorum Europaeorum poterant agi per linguam Cervantis, Dantisque, -inter alias-, nam et castellanus et italicus stabant inter praecipuos huius Foederis sermones.
Paucas vero abhinc septimanas, tantummodo colloquia mercurii dierum (post conventum hebdomadarium legatorum Europaeorum) in omnes linguas officiales Unionis vertuntur. Reliquae actiones coram diurnariis habendae tantum modo vertuntur in anglicum, gallicum germanicumque sermones. Duabus autem exceptionibus: ut adsit interpres in linguam intervenientis legati, itemque in eas aliarum Nationum participum, quibus agitatum negotium attineat.
Legatus Hispanus ad Unionem Europaeam, Carlos Bastarreche, accusavit Comissionem impositi trium linguarum imperii Foederi ubi aequitas inter linguas debeat praestare. Poposcit igitur solvere subinde quaestionem, nam casus praesens "civitati meae non est ferendus".
Sunt qui dicant suppressio castellani fuisse expeditior, rationabilior, meliorque, quod inter tot homines 20 linguis in Europa loquentes, necesse erat optare facillimum, non quod aliqua lingua contemptui sit, sed quia minus quam decimus quisque cives Europaeus loquitur castellane. Iis parum significare videtur id, quod plus quam 400.000.000 hominum per orbem castellane loquantur, et fortasse hoc esset vel eminus considerandum... Lusitanus autem praeses Comissionis, José Manuel Durao Barroso est; ab eo in pleraque documenta Unionis transcribenda praepotentia linguae anglicae introducta videretur, qui talia retorserit in legatum Hispanum Carlos Bastarreche acerrime reclamantem. dixit sibi esse mirum, quodnam Hispani nunc reclament. idem accidisse Lusitanae, qua multi mortales extra Europam utantur, linguae. Quamvis Lusitana sit magna vis loquentium, linguam tamen Ferdinandi Pessoa transcriptione privatam. Magna autem contentione, Hispani impetraturi sunt ab Unione, ut suis vocibus interpretentur saltem ii sermonum, qui coram diurnariis habentur. Febrero 28 de 2005. - CP.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae