Annus
2 0 0 5

1 NUNTII HEBDOMADIS (06 - 12.03.2005):

UNIO EUROPEA IMPROBAT VIM QUA ROGATIO PUBLICA FEMINARUM A TURCIS COERCITA EST.
Triste facinus patratum apud Estanbul obicitur principibus Turcis qui volentes fieri socios Europae deberent efficere intestinas conversiones atque limare suas cum divisa Cypride differentias.

Praestantissima legatione ab Europa in Ankaram missa, colloquia gravi modo inceperunt, quum legati debuerint spectare, atque detestari, quo modo a custodibus Turcis exerceatur vis. In ipso initio sessionum cum ducibus Turcis celebrandarum, legati Bruxellas nuntiaverunt "Animos suos magnopere offensos esse spectaculo custodum pulsantium feminas iuvenesque coactos, qui apud Estanbul per Feriam feminarum publicam rogationem facere instituerant. Cuivis infractioni legum esse repugnandum, sed vigilandum quoque vigilibus, ne iustitiae fines pro iustitia pugnantes excedant". Nam dominica feria custodes coercendae turbae sumptis sceptris, fumisque irritantibus sparsis, fortiter adversati sunt inermi populo, qui ad Estambul rogationis in Feria feminarum agendae gratia convenerat. Legati notato maleficio commemorarunt eas conditiones sine quibus non possint cedere studiis cum Turcis ut in foedus Unionis aliquando coeant: abolenda in dies tormenta, recognoscendam Rem publicam Cypridis, respicienda iura kurdi muslimique populi, omnibusque civitatis regionibus distribuendas opes. [07 mart. ann, 2005]. - CP


DE FACTIS LIBANI

Primus minister Libani Omar Karami cum omnibus rectoribus die postremo mensis Februarii magistratu se abdicavit, adversariis exsultantibus: qui gubernatores accusaverant neglegenti tutela rectoris interfecti Rafik Hariri, qui Karami sellam ante occupaverat.
Post paucos dies statuerunt praesides Syriae Bashar al-Assad et Libani Aemilius Lahoud copias Syriacas, quae in Libano castra iamdiu posuerunt, in vallem Bekaa prope fines duarum civitatum recessuras esse: hoc non sufficere censuit ordo Nationum Unitarum, qui decrevit omnes copias domum redituras, Libani terram omnino deserentes.
Die autem octavo mensis Martii repleverunt viae et fora Beryti (Beirut) centena milia hominum, rectoribus et parti "Hezbollah" vocatae faventium, qui postulabant ut Syriacus exercitus maneret: qui contendebant Libanum ab exercitu Israelis deletum, a praeside Syriaco contra servatum esse.
Praeses Libani Aemilius Lahoud munus civitatis regendae rectori supremo Omar Karami iterum mandavit, qui omnes partes se convocaturum esse dixit et pessum urbem ituram, si quivis recesserit.
Interea domum redire coeperunt copiae Syriacae: fines Libani orientalis transierunt die duodecimo mensis Martii circiter sexaginta vehicula militibus et armis referta, a regionibus septemtrionalibus profecta. Eodem die praeses Syriae Bashar al-Assad legato Nationum Unitarum Terje Roed-Larsen pro certo affirmavit, omnes copias et homines secreti exercitus domum redituros esse iuxta sententiam Consilii Securitatis MDLIX.
Magno cum timore exspectatur, quid agere velint pars Hezbollah et rectores Israelis. - HP.


PAULUS SCHAEFER IN ARGENTINA CAPTUS

Paulus Schaefer Schneider, qui annos ad quadraginta coloniae rurali ‘Dignitas’ nominatae, in Chilia praefuerat, in Argentina a custodibus publicis captus est, in paidophiliae crimen vocatus; pueri saltem viginti septem ab eo struprati dicuntur, qua de causa in Chilia iudicium iam erat de hac re inceptum, sed Paulus Schaefer nusquam repertus erat. Ea colonia nunc Villa Bavaria vocatur; cuius plerique colonii putant opprobrium, quod in eos omnes impendebat, nunc in ipsum Schaefer referri oportere suosque in satellites, qui ex Chilia fugae faverunt, et in Argentina protegebant. Paulus Shaefer nunc annum octogesimum tertium agit et apud iudicem Argtentiniensem de eius in Chiliam tratidione agitur. Putatur etiam sine iudicio, sed a publica potestate expulsum iri ut in Chilia causa ageretur; inde diurnarii rogant quid acturum sit cum altero in Argentina accusato, Galvarino Apablaza, qui in internecione Senatoris Chiliensis Iacobi (Jaime) Guzman interfuerit, et quem Tribunalia Chilensia ad iudicium ex lege vocare intendunt, nec adhuc in Chiliam transferri potuit. Id omnium exspectationem provocat, nam iidem, qui Paulum Schaefer criminantur, videntur Apablazam insontem postulare; Paulus enim Schaefer non solum de paidophiliae accusatur, sed etiam quod anno circa 1973º auxilium militibus Chiliensibus praebuerit, ut adversarii politici intra Coloniam Dignitatem necarentur; Apablaza vero in morte Senatoris Guzman, qui Gubernationem Militarem Chiliensem fovit, interfuerit. Inde nescitur an uterque reus in eodem statu iudiciali futurus sit. Gubernatio autem Chiliensis nuper affirmavit se quacumque ope agere ut uterque reus ad iudicem adductum iri.
Attamen, Paulus Schaefer in Chiliam iam evectus est. - PK.


IUGA NEPALENSIA SUNT SUB IUGO REBELLIUM,
qui ex anno 1996 regis imperium finire iuraverant
iamque in universa fere civitate dominantur.

Plus ac mense post motum regis Gyanendrae, qui kalendas februarias libertatibus publicis abscissis novissimam rem publicam disolvit, aula regia Nepalensium est magis deserta quam fuerat unquam adversus rebelles qui tantum obtemperantur quibusdam rationibus antiquatis, quas maoismum appellant, longa coniuratione facta, ut occasum imperii regalis efficiant et universam fere civitatem ferrea manu teneant. Conclusus urbibus exercitus, venia regis accepta, omni modo rebellionem iugulare conatur. Immo sexaginta sex homines, quos rebelles fuisse dicunt, certaminibus cum exercitu nudiustertius commissis, occicssi sunt. Ordo deffensorum humani iuris (Human Rights Watch) docuit et exercitum "ablationibus civium" uti, et maoistas "innumeras neces, cruciatus extorsionesque" patrasse. Sic parvum regnum sensim in chaos labitur. In perterritis montibus vallibusque populus maoistarum ordinat omnia secundum praecepta collectivismi. In omnibus pagis partibusque metum imponunt, agricolas cogunt, conscribunt. Populus murmuribus agit. [08 mart. 2005] - CP


DE REIECTIS TOXICIS IN SOMALIA EFFOSSIS

Nicolaus Nuttal, nuntius instituti Nationum Unitarum naturae servandae dediti (UNEP), inopinata damna patefecit immanis maris motus, qui die XXVI mensis Decembris praeteriti terras omnes circa Oceanum Indicum vehementer verberavit.
In colloquio in Anglicis actis diurnis "Times" edito "Pro certo habemus – inquit – undas tsunami motas plurima vasa reiectis toxicis repleta diffidisse et veneficos liquores dispersisse; nescimus tamen quot in litoribus hoc evenerit."
Vasa toxicorum plena necnon radioactivae materiei ab Europeis officinis provenientia, contra legem in imo mari submersa aut sub sabulis litorum sepulta, undis maris mirificis sublata sunt multaque diffissa letifera venena celerrime effundunt.
Iam a die XXII mensis Februarii institutum Nationum Unitarum naturae servandae deditum haec facta rettulit, effectus tsunamis in terra Somaliae describens: nunc omnia in dies graviora videntur, cum uranium cadmium hydrargyrium et similia venena effundantur necnon reiecta nosocomiorum et fabricationis pharmacorum. In duabus regionibus Somaliae septemtrionalis apud parvos portus Obiba et Warsheik signa veneficii in incolis conspici constat, praesertim morbos ignotos qui respirationem et cutem afficiunt; interea infecundi fiunt agri propter salem Oceani. - HP.


CRUENTAE TURBAE IN CARCERIBUS AMERICAE LATINAE.
CXXXV inclusi in custodia Higuey Repúblicae Dominicanae decertantes interierunt.

Pugna inter contubernales desivit in incendium carceris prope urbem Santo Dimingo in provincia La Altagracia siti; praeclusis exitibus, alii XXV vulnerati sunt. Summus Rei publicae procurator Franciscus Dominguez Brito deploravit cassum; docuit se esse causas exploraturum. Primae feriae mane orto in aula certamine inter greges reorum, -sicut coniecit procurator-, licet aliquis ingressus sit armatus igne, ferroque repulsus iacularetur. Inde primus ardor. Postea tumultus coligit vires, strata inflammantur, fulmina desiliunt, cuncta flagrant sicut habitata taeda. Exitus praeclusi manent. Custos quidam accusatur fovisse, aut saltem non obstitisse nascenti conflagrationi; qui, non arcessitis uti decebat vigilibus, sed in sparsa fumis lacrimogenis aula, ubi erant, fautores ignis intus reliquerit. Eo carcere capiebantur CC homines sed ex consuetudine CD constipabantur. Tanta caedes in vinculis Rei Publicae Dominicanae dicunt accidisse nunquam. Verum anno MMII in provincia de La Vega reos XXX, propter huiusmodi modi turbam, periisse constat. Quapropter totus populus carceris, administratoresque, cum inclusione praefecti, "in vinculis teneri" nuntiantur. [Mart. 07 mart. 2005] - CP.



1 BREVES:

Iraquia pergit incedere per caedes ad rem publicam Constituendam. - Haec longaeva scaena bellica, quam in Irakia instituerunt, non desinens producere corpora caessa, hodie ad "viginti" dixit, quae prope ad fines Syriorum sint comperta, -plumbeo, ut videtur, interfecta sub imbre, obtruncataque, nullis autem documentis qui fuerint in vita indicantibus-; item "alterum", quod apud Bagdad per kamikazim e carro purgamentorum colligendorum TNT pleno deletum sit, ibidem sauciorum "viginti", subsequente nuntio ad interrete ab Al-Qaida vindicandi sibi criminis gratia misso; item "septem", prope locum nomine Rommana, cruentas Euphratis fluitantia per undas aurasque taetrum in modum vitiantia tabo. Quae res vulgantur tamquam actus tromocratiae", non belli, et acerrime inspectum iri a vigilibus Iraquinis dicuntur. Item casum Italici hominis, nomine Nicola Calipari, qui obsides captivosque in Iraquia redimendos curabat, quemque in ipsa liberatione diurnariae Giulianae Sgrenae milites Americani necarunt: cognoscendum expediendumque intra unum mensem Georgus Casey imperator Americanus nuntiavit; seseque esse paratum, ut Italorum canes molossi una cum suis indagent causas maleficii. Interim per shiitas, qui comitia vicerunt, paratur proximus Conventus nationis. Hic debet aperiri XVI die martii, eique per mensem octobrem de nova re publica Constituenda referendum erit. Ceterum ante id temporis, sicuti praedicant shiitae, fiet, ut exactus praeses Iraquinus Saddam Hussein iudicetur. - 9 mart. 2005 - cfp

Diurnarius affirmavit in actis diurnis "Times" immunitatem erga syndroma immunodefectus acquisiti, qua fruuntur circiter decima pars Europaeorum, hereditatem geneticam ex temporibus quibus saeviebat pestilentia nigra (id est inter saecula decima quartum et septimum) esse posse. - Mutatio enim genetica, quae suaviter CCR5-delta32 vocatur, immunitatem dat impediens, quominus virus cellulas systematis immunitarii invadant. Pestilentia enim bacteria est, quae tantum mutatione genetica CCR5 vinci potest. In terris ubi recentissime fuit pestilentia (sicut in Scandinavia, ubi ultime saevit anno MDCCXI) fere quinta pars populi immunitatem habere videtur. - DB.

Carolus Mesa Bolivianorum magistratum summum abdicat. - Carolus Mesa Bolivianorum praeses, vir LI annos natus, satis aurae polularis habens, parum potentiae adversus publicas querellas, quarum numerus 800 intra 15 menses fuit, dixit ad Congressum civitatis, qui e Cammera legatorum Senatuque constat, se abdicare quod impeditissimum sit moderari Boliviae, -civitati in America Latina pauperrimae-, contra eosdem qui praecipuas genti opes hydrocarburos, sint extracturi. Nam res publica premitur magna vi eorum, qui sentiunt esse "recuperandas" confestim nationi omnes hydrocarburi opes. Ab his vasto motu cessationum facto itineribusque, quae urbem La Paz ferunt, adstrictis, consilio magistratum abdicandi capto, praesides die dominica per televisionem apparuit orans ad populum. Congressus porro vocatus est ad sententias ferendas de abdicatione praesidentis. Quae quum accepta non fuit, Senatus moderator, Hormandus Vaca Diez, moderamen non suscepit pro C. Mesa. Ei erat gubernaculum Boliviae traditum XVII die octobris anni MMIII, postquam praeses Gonzalus Sanchez de Lozada in Civitates-Foederatas profectus est fugiens rebellionem eo more sedatam, ut LXXX populares occissi essent. Sed, quum sit vir admodum prudens, privatus aut solus, non factiosus, primum vitare controversias volebat omnium partium auxilia quaerens; postea vero, quam comperuit esse quasi fabulam scenicam, quae ageretur eo more rem publicam, consilium abdicandi prae pudore cepit, quum eius imperio mensis augustus anni MMVII legitimus finis fore debuisset. Reparavit rem publicam ter, postremo creavit ministros qui magistri societatum privatarum fuerant. Verum enimvero extremis septimanis, aucto hydrocarburi praetio, quum maxime premeretur, debuit cedere postulantibus plenum sui ius civibus, qui opulentam regionem Sanctae Crucis (Santa Cruz, ad orientem versus) incolunt. Itaque sabbatica feria ad custodiendos agros petroleum ferentes, quos populus coccae cultor iam occupare minatus est, eo milites dimissi erant. Nam petroliferae societates circiter 26 in Bolivia operantur, quarum Total (Francogallica), Petrobras (Brasiliensium), British Gaz (GB), Exxon Mobil (USA), Repsol (Hispanorum), et Plus Petrol (Argentinorum) obtinent 70 contractus. Eos rescindi postulant qui sequuntur partes sinistras (MAS); principesque indigenarum, quorum Philippus Quispe poposcit rempublicam transitoriam et nova comitia. Socialista Evo Morales obtrectante demissionem Mesae et dictitante, eum sic extorquere confirmationem adhaesionemque populo. Die 9 mensis Martius praeses Mesa confirmatus a senatu populoque in munere est. At ille, homo nequaquam publicus, enarrans confirmationem corroborationemque suam: "Constitutum est -inquit- quod erga Boliviam, non quod erga me iustum est". Nam altera ex parte, Evus Morales pergit movere interclusiones viarum, eo proposito ut approbetur lex de fumis naturalibus; quorum annuorum dimidia pars (50%) habetur concedenda populo. (Mart. 9, 2005). - cfp

Tabula picta, quae surrepta est anno MMIV in expositione in taberna Zagrabiense, inventata est praeterita hebdomada in aula praesidentis Croatiae Stipis Mesic. - Mater pictoris eam agnovit photographema praesidentis videns. Stipe Mesic dixit se eam donum accepisse ex Ramo Dedic moderatore populi Tzigani. Iste dixit se eam accepisse ex amico quodam nec se novisse tabulam pictam surreptam esse. Pictor Medjeri confirmavit tabulae fidem veritatis esse. - DB.

Cuba aegre resistet interclusis divitiis. Per hos dies in urbe La Habana "luctando" vivitur. - Sic aiunt Cubani de variis ministeriis quae suscipere debent victus necessarii quaerendi causa. Summa inopia laborante populo, quum vetitum sit commercari taleris, neque ad emendas caras mercaturas libertas detur, -quod publica Comissio inspicit curiose rationibus-, cives debuerunt descendere ad vias ubi reliqua negotia moventur, et alii fieri aurigas, qui vectores carris obsoletis conducant, alii vendere parva prandia viatoribus, alii constituere refectoria domibus... Nec professores desunt qui plus argenti captent in spatio unius vesperae ducendis peregrinis, quam docendis pueris in mense; feminae cultae, quae munditiam domorum locent; vigiles, qui mutato negotio carruca peregrinos vehant; baiuli, qui accipiant ter decies plus pecuniae quam doctores rerum atomicarum! Vetitum autem fabricare resculas privatim. Non interretis usus, non multum iter datur. Novissimis decretis civitas, quae sensim inceperat aperire mercatus, retro cedere coacta est. Omnis spes publicae salutis in commercio cum Sina posita. Quae regressio ad obscuriores regiminis annos provenit e voluntate democratiae, quam George Bush repraesentat. Maio enim mense, regimen insulae fame extinguere volens, is vetuit Cubanis in Florida viventibus remittere ad insulanos argentum praeter C thalera per mensem, aut visere insulam saepius ternis trieniis, duasve septimanas longius. Quae res, si duraverit, cursus rerum deffiniet quum Fidelis Castro mortuus erit. Sed plerique insulani habentur fideles eversioni rerum. - 9 mart. 2005 - cfp

Novam Zelandam reversus Carolus regulus turbatur in publica rogatione a femina quae nudavit pectora sua. - Illa nudavit se umbilico tenus coram Carolo, regali sponso, martis die gestationem per Wellington habente. Nam ut alii consalutaverunt regulum in urbe apparatum artis, qui exponebatur, visurum, ita, eodem convenientes, alii gerebant fluitantes titulos: "mortem rei publicae regiae". Parvus autem grex lacessit megaphono regulum parasitum vocando rogandoque ut "foedera honoret". Appropinquante illo multitudini, femina est ausa, posita camissiola, aperire sententiam suam, quam sententiam: "turpem coloniam tuam e mammis adime meis", -inscriptam gerebat ibidem. Paulo ante, iam iamque adventante principe ad apparatum, alia mulier pectore nudo cum infante a lictoribus amota erat. Utraque publicae turbationis a vigilibus accusata dicitur. Ceterum hoc genus contumeliae adversus reges Albionis apud Novozelandenses exemplis non caret. Anno enim 1983 coram Carolo & Diana unus e gente Maori stetit nudus; item anno 1986 maiestas Isabellae II missile ovum accepit; in eandemque anno 1990 humida camisiola iactata est. Causa est quod multi e gente Maori putant Britannos non praestitisse foederi pacto cum ipsis in Waitangi labente anno 1840, quod quidem multifariam violatum esse constat. Regulus autem Carolus, quinque diebus circuitu Novae Zelandae perfecto, hodie proficiscitur ad insulas Fidji. - 8 mart. 2005 - cfp

Michael Jackson monuit nobis ut omnia in secreto manerent: testis. - Adulescens testatus martis die in iudicio contra Michaelum Jackson denuntiavit eum imperasse sibi et fratri suo servarent secretum omnium in villa "Neverland" factorum, negarentque contumaciter etiam adversus pistolium capitibus appositum." Princeps vero advocatorum cantoris, nomine Tom Mesereau, accusavit postea puerum (XIV annis) mentiri, eundemque aperuisse scrinium quo libelli calentes condebantur, item penetrasse in latebras vinorum sine permissione et "inspexisse curiose" totum cubiculum. Testimonium pueri, qui lunae die membris aulae dixit se vidisse Jackson masturbari dum tractaret improba manu dormientem fratrem, , in casu abusus sexualis gravissimum est. Puer dixit etiam Jackson sibi ostendisse opera pornographica et obtulissse vinum, quam potionem "succum Jesu" apellaret. "Semel frater egoque et alius puer eramus sedentes in lecto, quum Michaelus nobis monuit ne cui narraremus quod fiebat in Neverland, etiam si nobis apponeretur pistolium in caput," respondit adulescens procuratori aulae in districtu Comitatus Sanctae Barbarae, Tom Sneddon. Puer addidit quondam Jackson talia suae sorori, maiori natu pellae, quae in iudicio etiam testata est, monuisse. "Nos rogabat -ait puer- ne quid vulgaremus; verebatur enim ne nostra parens certior fieret". Sneddon roganti eum quae "facta" referret Jackson, adulescens respondit: "potionem". Jackson, 46 annos natus, fuit accusatus lacessere sexu germanum maiorem, tum 13 annos natum, testis; item praebuisse liquores ut alliceret et conspiravisse ut adbduceret. Accusatur etiam extorsionis abductionisque. Cantor se omnium causarum innocentem reclamat, sed si culpatus erit commerebit circiter 20 annos in vinculis. Mesereau obloquutus est testi quum diceret se compresisse bis dominum Jackson tangentem suum germanum dormientem. Puer exposuit se utrique rei in mense febrario aut martio anni 2003 adfuisse, quum ascenderet gradus ferentes ad cubiculum cantoris; esseque in transitu tintinabulum sonans quotienscumque aditur cubiculum Jackson; eum vero non potuisse audire signum campana datum, quod modo esset audibile ex parte ubi stat lectus, si altera aperitur ianua. Mesereau retorsit etiam ea, quae dixerit puer, esse incongruentia ceteris ab eo dictis; arguit autem in testimonio pueri super utraque re inesse contradictiones cum eis quae antea psicologo sit confessus. Advocatus observavit illud exemplar libelli "Barely Legal," datum a procuratore in exemplum illorum operum indecentium quae Michaelus ostenderit pueris, editum esse in mense augusto anni 2003, i. e. sex mensibus post quam familia queruli postremo tempore "Neverland" viserat. Sed puer explanavit se nunquam dixisse hoc exemplare lectum esse sibi. Postremo, Iovis die, tarde in aulam et sessionem veniens Michaelus non pepercit quin se praeberet iudicibus cubicularem vestem indutus; qua re iudex iratus fuit in eo, ut eum in vincula confestim duci iuberet. Is autem rogavit excusatum se haberent, quod in nosocomio aegrotans pernoctavisset. - 10 Mart. ann. 2005. - cfp

Cessationes in Gallia ab omnibus administris publicis actae.- Septimanae laboralis ultra XXXV horas spatii productione approbata, populus Gallus satis afflictus erat. Itaque Martis die scholastici grassati sunt adversus actionem primarii Ministri, Jean Pierre Rafarin; Mercurii die, doctores scientiarum fecerunt idem; Jovis denique tota Gallia ferias egit per publicos administros, et concitatus populus, rogationum publicarum habendarum gratia, processiones per plateas numero CL effecit. Lutetiae Parisiorum 150.000 participes processionum fuere, quibus praeerant syndicales duces grassantes sub titulo ubi legebatur: "Augendum salarium, deminuendum tempus operandi, adversus cessationem". Nec solum publici, sed privati quoque muneris homines et operarii vacare constituerunt, ut officinis Renault, Nestle aut Michelin vacatio eorum graviter sentiretur. Multorum quoque absentia tetigit Educationem nationalem. Sed maximum detrimentum feriae ab aeroportibus, traminibus, metropolitanis acceptum. Lutetiae Parisiorum viis magnae redarum frequentiae, aditus obstructi vehiculis intrare volentium, aeriportus tardissime moventes, tertius quisque volatus a Lutetia detestatus est. Qui de actis duirnis referunt, illud quoddam dicunt fuisse chaos. Idcirco Socialistarum dux, Francois Hollande, invitavit eos, qui rei publicae moderantur, ut "ratiocinentur" de hoc motu et quam primum invicem agant ipsi suum. Ceterum tribus mensibus ante referendum super Constitutione Europea, haec afflictio popularis valet augere vires Gallorum qui negaturi sunt, circa rem continentalem maxime divisa civitate. - Mart 10 ann. 2005 - cfp

Concitatorum hominum peregrina manus cepit aeriplanum Lufthansae. - Paulo postquam descenderet in terram Belgarum, 56 homines concitati negaverunt se esse descensuros aeria nave, qua advecti erant, reclamantes ne Europa, neve America, neve Russia pergat adiuvare rem publicam Iraniae genti impositam. Eorum sententia illa res publica, cui moderantur sacerdotes, deterior quam antiquum regimen regium est. XIII hora post captam navem, ubi omnia temptata erant per administratores et vigiles, ut mentes eorum sanarent, captores capti sunt. Non ferebant arma. Neque enim tromocratae erant. Et modo studebant oculos in se avertere, ne occidentales pergant credere Iraniam esse talem, qualem esse rentur. Eius rei causa dictitabant esse sibi tradendas litteras ad OTAN, quibus intentiones suae continerentur. Mart. 11 ann. 2005 - cfp


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae