Annus
2 0 0 5

nuntiibreve21augusti NUNTII HEBDOMADIS (14 - 20.08.2005):

DE COLONIS HEBRAEIS E GAZA EXPULSIS

Maximi momenti fuit civitati Israel septimana nuper praeterita: nam perfectum est consilium praesidis Ariel Sharon, regionem Gazam contra legem anno MCMLXVII occupatam liberandam et populo Palaestino illinc eo tempore expulso restituendam esse. Ita sperat Sharon funditus vim terroristicam Palaestinorum extinctum iri aliasque terras, quibus consistit civitas Israel, integras in perpetuum servatum iri.
Idibus Augustis a moderatoribus iussi sunt abire octo milia et quingenti coloni, in XXI vicis Gazae habitantes: spatium duum dierum concessum est, deinde milites et publici custodes omnes qui praecepto non paruerant etiam vi compulsi sunt.
Die Mercurii Sharon coram diurnariis confessus est se lacrimas effudisse, cum conspiceret colonos domos suas deserentes, nec cuiquam pote esse non flere. Die eodem in regione cis Iordanem flumen vir Hebraeus, qui cotidie operarios Palaestinos autoraeda vehere solitus erat, narratur ipsos armis percussisse: quorum tres vitam amiserunt; grex islamicus Hamas ultionem pollicitus est. Praeterea armati Palaestini missilibus icerunt copias Israel, quae colonos ex vico Morag expellebant.
Veneris die in Gadid vi abstraxerunt milites colonos et iuvenes a ceteris regionibus Israel venientes, qui in synagoga et in tectis domorum obstinate manserant; in Kfar Darom deiectae sunt in exercitum arena et liquores venefici; in Neveh Dekalim mulier, quae ut praefectus militum ad synagogam vacuefaciendam operam dabat, in caput capsula ex metallo vulnerata est: haec iram vehementem Sharon excitaverunt, qui condemnavit "facinora perpetrata a feris latronibus congregatis".
Iam coepit exercitus domus desertas delere: quas coloni malunt destrui quam Palaestinis tradere. Nihil a militibus die Saturni actum est, cum apud Iudaeos dies festus sabbati celebretur et nihil agere liceat. Die dominico vacuefacti sunt vici Katif, Slay et Atzmona, ubi resistere iuvenes et coloni statuerunt vique milites usi sunt. Confirmavit moderator summus Ariel Sharon omnes colonias Gazae Mercurii die proximo vacuas fore. - HP.


XENOPHOBIA RUSSORUM

58% Russorum favent ideae "Russia pro Russis tantum" – nuntiat, effectu percontationis opinionum nitens, sociologus Moscoviensis Iuri Levada. Maior ergo pars Foederationem Russicam inhabitantium assentiantur legi inferrendae, qua non-Russi huius terrae summis muneribus publicis fungi non possent. Secundum recensum populi anno 2002 peractum quinta pars civium Foederationis Russicae gentes alii sunt quam Russi, inter quas maximo numero Tartari, postea Ucrainienses, Baskiri, Tsuvasi, denique Tsetseni. Xenophobia Russorum adeo ultimis annis aucta est ut 50 saltem milia iuvenum capitum rasorum (Anglice skinheads) in mandris operari creduntur, qui greges nocere alienos studeant – ita saltem censent defensores iuris hominis Moscoviae et Petropolis. In actis diurnis Russis, in praeconis de habitaculis collocandis, permulta praeconia admonitione tali e.g. finiuntur: habitaculum non praebebitur Caucasiensibus. - ST.


DEPORTATA SUNT CENTENA MILIA HOMINUM IN ZIMBABWE

Societas iuris hominum addicta "Amnesty International" appellata pelliculam filmicam clam mense Augusto confectam diffusit, qua ostenduntur "consequentiae squalidae suburbiorum Harare evacuationis" - his verbis utitur "Amnesty International".
Pellicula demonstrare enim dicitur homines miserrimis casis orbatos, in campum deportatos, aquae suppeditationem exspectantes: ibi duo milia circiter erant. Sed censet societas multipliciter similia recenter alibi facta esse: nam rectores Zimbabwe "sordes amovere" (his verbis usi sunt) et scelera eradicare statuerunt, suburbiorum aspectus efficaciter renovantes: Ordo Nationum Unitarum aestimavit XXIV centena milia hominum quoquo modo hoc consilio affecta esse, quod falso auctum opponunt moderatores.
Constat - sic narratur - homines clam noctu prius in campos saeptos, deinde in regiones agrestes sine tecto nec cibo nec aqua deportatos esse, nec moderatoribus cordi esse civibus succurrere, sed tantum omnia occulte fieri nec ullo modo patefieri gravissima violatio iuris. - HP.


POLITICE RECTE MORI

Funera rationibus oecologiae congruentia morituris praebet domus funeralia "Forever Fernwood" (Filix in sempiternum) civitatis Californiae Americanorum. Mortui in arcis funebris e ligno, canna bambusave factis (numquam tamen metallicis!) positi exsequuntur, quo modo cadavera eorum citius humo reddantur, i.e. dissolvantur. Sit corpus cremandum, cinis urnae chartaceae (e charta densata exaratae) imponetur. Clientela domus filicianae praesertim homines sunt, qui annis sexagesimis praeteriti saeculi tunc iuvenes contra ordinem capitalisticum maxima vi reclamaverunt rationesque oecologiae servandas poposcerunt. De hac re cum acta diurna "New York Times" nuntiarent, iudicaverunt nunc non satis esse ut cadaver fias, cadaver enim tuum politice rectus, ut dicunt, esse debet. Quod mos oecologice exsequia conducere – addunt diurnarii – quamvis novus in America, in Britannia ab nonnullis annis viget, ubi iam plus quam 140 domus funeraria officia talia morituris familiisque eorum praebent. - ST.


ATHLETICA CEREBRALIS. GERMANOS VICTORES EVASISSE MUNDANI CERTAMINIS MNEMOTECHNICI

Mnemotechnicum certamen mundanum Oxoniense triumpho superatum est ab certatoribus cerebralibus Germanis. Qui gregatim certantes fuerunt optimi necnon singillatim bis evaserunt victores.
Londinio ex urbe - Clemens Mayer Germanus 19 demum annos natus factus est mnemotechnicus totius mundi optimus. In certamine mnemotechnico Oxoniensi nemo alius tam bene quam Clemens scivit ediscere carmina, numeros memoriae mandare, photographemata attribuere. Etiam gregatim certantes Germani victoriam pepererunt. "Germani acceperunt omnia tropaea" dixit Andreas (Andrew) Hughes-Hallett. Germani competitores superaverunt Britannos, Norvegios, Austriacos, Americanos, Mexicanos, Australianos eqs.
Germanis autem singillatim certantibus contigit, ut parerent ipsam victoriam duplicem: Nam post Clementem Mayer secundus victor factus est Gunther Karsten etiam Germanus. Tertius factus est Ioachimus Thaler Austriacus. Beniamini autem Pridmore Britanni 28 annos nati victoris anni proximi praeteriti, res hôc anno minus prosperê successit: quartus enim factus est. Ceterum pagina huius certaminis mundani interretialis inscripta est verbis q.s. "German Memory Championship" (quod per errorem factum esse videtur).
Participes certaminis mnemotechnici certaverunt decem disciplinis. Ut exemplum afferamus: Iisdem spatio quadrantis tantum horae carmen ediscendum fuit, quod constitit ex 500 (quingentis) verbis, et intra paucas minutas longae series numerorum memoriter fuerunt tenendae. Praeterea photographematis adhibitis debuerunt nomina hominum ignotorum memoriae mandare et postea repetere.
Certaminis moderatores sperant anno proximo futuro fieri posse, ut principatus Germanorum tollatur: "Certissimê scio duas res factum iri" dixit Hughes-Hallett. Participes fore etiam plures nationes - nec Britannos quietê passuros esse tropaea auferri in regiones peregrinas." - d.6. m.Aug. a.2005 - LEO LATINUS.



Funera rationibus oecologiae congruentia morituris praebet domus funeralia “Forever Fernwood” (Filix in sempiternum) civitatis <BREVES:

Nudismus orientalis et occidentalis. Octo miliones Germanorum non sentiunt se esse liberos nisi permittuntur sub dio ambulare denudati: qui sunt nudistae vel asseclae cultûs corporis liberi (FKK). At paulatim rarescunt loca nudistis concessa. - In Monacensi Horto Anglico aut in litoribus Germaniae orientalis nudistae magis magisque coguntur, ut defendant loca sua nudistica. Mirum! Nam cultus corporis liberi praesertim in regione quondam Rei Publicae Germanicae Democraticae (DDR) traditus erat more vetusto. Nudistae autem orientales in initio oportuit celarent actiones suas nomine ‚gregis officinae athletici' (Betriebssportgruppe), ut iram evitarent sociorum. Germanicâ Re Publicâ Democraticâ ad finem vergente nudistis licuit inclinationi suae liberê indulgere. At id, quod socialistae pudîci, qualis fuit Valtherus Ulbricht, non assecuti erant, nunc fit a philotheorîs (angl. tourists) occidentalibus subligaria gerentibus: Loca nudistis concessa iterum iterumque deminuuntur. Quo fit, ut nudistae graviter stomachentur.
Membra autem Motionis Nudismi Silvestris (Wald-FKK-Bewegung) huic suppressioni orientali occidentalique fortiter resistunt. Iidem enim nuditatis defensores in viis, plateis, semitis silvestribus intrepidê se ostendere solent denudatos. Qui id sibi proposuerunt, ut assequerentur ius nuditatis civile. At astyphylaces non semper in eorum nuditate publicâ connivent: Qui deprehenditur in publico denudatus, aut debet vestimenta induere aut multam solvere. En felices illi qui procul negotiis degunt in insulâ quadam Rhenanâ, quae est nudistarum altera Cucania ab astyphylacibus libera. Ibi iisdem licet ipsam „Ponderosam" villam sodalitatis nudisticae reparare denudatis. - LEO LATINUS

Per duos proximos annos de constitutione Europaea tacendum fore proponit cancellarius Austriae Volfgangus Schuessel, qui non credit etiam Unionem Europaeam absorbere Turciam vel Ucrainam posse. Talis Unio nimis onerata mihi videatur dixit Schuessel in percontatione a diurnario ephemeridis "Frankfurter Allgemeine Zeitung" peracta. Primis sex mensibus proximi anni (sc. 2006) Austria praeposita erit laboribus omnium 25 membrorum UE – multi sperant hoc tempore de ratione acceptorum et expensorum septenni 2007-2013 negotiatum iri negotiaque haec communi assensu finiri. - ST.

Russorum et Sinensium copiae simul exercentur - Ante diem XV Kalendas Septembres Sinarum et Russiae copiae exercitia communia coeperunt: MDCCC milites Russi et IX milia CC Sinenses exercitationibus interfore annuntiantur, primum apud urbem Vladivostok, deinde in provincia Sinarum Shandong.
Russi tres naves bellicas et XVII aeronaves, Sinenses autem LX naves, quarum nonnullae submarinas, adhibuerunt.
Societas civitatum Asiae SCO (Shanghai Cooperation Organization) appellata, cuius Russia Sinae necnon res publicae mediae Asiae participes sunt, praeterito mense ex USA petivit, ut stationes militares suas in media Asia positae amoveant. - HP.

Internationalia Subsidia Monetaria (acronymo Anglico IMF melius nota) flagitat ut regimen Iraquiae pretium petrolei suis civibus praebiti subsidiare desinat vel saltem subsidium minuat (quae subsidia octavae parti omnis productus nationalis nunc aequantur). Litra petrolei subsidiati, cuius tamen limitatam quantitatem cuique Iraquiensium emere licet, paululum plus quam una centesima dollarii Americanorum venum it. In vicina Persia sive Irania litra stat 10 centesimis dollarii, in Civitatibus Foederatis Americae autem 67 centisimis, at in Britannia dollarium cum 65 centesimis venditori pro litra dare debes. - ST.

Post plus quam centum annos ursi arctoi in Helvetiam reverterunt, nam praeterita septimana viatores ursum huius generis per montes hortorum nationalium Engadyna vagantem conspiciebant. Hic verisimiliter iter illuc trans Alpes ex Adyga Superiore fecit, quae regio Italica ipsa perpaucos tantum ursos habere creditur. - ST.

De caelo tactus et hoc effectu mortuus factus est dissignator, qui ludum pedifollii in Mexicano oppido Acapetagua prope finem Guatimalae posito curabat. Ipse tamen huic rei reus putatur, nam ludum sustinere non sivit, cum procella ingens fulminosaque advenisset. - ST.

Monumentum exigere litterae ‘io’ volunt magistratus urbis Ulianovsk ad flumen Volga spectantis.Littera haec anno 1797 alphabeto Russico addiditur a poeta Nicolao Karamzin hac in urbe natus. Monstrat littera in textu locos, ubi diphtongus ‘ie’ cursu temporis aliter pronuntiari coepta est. Russos tamen adhuc quasi pudet huius litterae praesentia, nam in plerisque libris actisve prelis mandatis ‘io’ – quae duobus punctis super ‘ie’ notatur – non monstratur, in documentis officialibus autem usus eius omnino prohibitur. - ST.

Flagellatio, dummodo mitis, adiuvat curare animi demissionem – invenit Sergei Speranski, rector Instituti Scientiarum Biologicarum urbis Novosibirsk. Virgae verberatione applicata substantia, cui nomen scientificus endorphina, in corpore statim producitur, cuius effectu homines statum euphoriae sive voluptatis maximae attingant, ieiunati famem omnino non sentiant, corpus robustior fiat. Adhuc deest diurnariis Russis nota descriptio experimentorum quorum usu doctor Speranski ad inventa sua pervenit. - ST.

Multa 240 milium dollariorum punita est statio radiophonica Hot 97 Neoeboracensis, quod certamina vapulandi ordinabat, quas vapulationes in pagina interretiali stationis, aliter musicam generis hiphop emittentis, inspici potuerunt. Certaminis participes plerumque puellae iuvenes erant, quae pro pretio quinque milium dollariorum acriter pugnabant. - ST.

Aries quidam dux gregis ovium in montibus Turcicae provinciae Van pascentium cum ob malam rei aestimationem in praerupta prosiluisset, a toto grege 1480 ovium secutus est – nuntiant acta "Özgür Politika". Quarum ovium plus minusve 450 mortuae statim erant, stragem tamen quadamtenus mollem cadaverum formantes, in quam aliae cadentes vitam servare potuerunt. Ipse dux gregis certe animam efflavit. - ST.

Regîna Marîa' (Queen Mary 2) non iam est navigium ambulatile huius mundi omnium maximum. ‚Libertas marium' (Freedom of the Seas) nuper constructa est etiam maior. - Hanc navem 5740 (quinque milibus septingentis quadraginta) epibatîs destinata in Finniâ constructam esse rettulerunt praepositi navalium Aker Yards, quorum sedes est in Norvegiâ. Eandem navem maiorem esse quam „Reginam Mariam 2".
"Libertas" habet 158.000 tonnas, "Regina Maria 2" 151.400 tonnas. Sed "Regina Maria 2" aliquanto longior est quam nova navis luxuriosa.
Utraque navis longior est quam 41 Londinensia laophora distega unum post alterum posita. "Libertas marium" est una ex tribus navibus, quae constructae sunt mandante societate ambulationis marinae, cui nomen est Royal Caribbean Cruises. Quae est totius mundi omnium secunda a maximâ societate huius generis.
"Regina Maria 2" nuper demum civibus Hammaburgensibus magnam movit admirationem. Mense Augusto ineunte aliquot centum milia hominum urserant ad portum, ut navem giganteam spectarent, quae eo iterum erat appulsa. - LEO LATINUS


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae