|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII) De vino
Antiqui Romani rationem vitem colendi et vini confectionem non ignorabant, cum eam accepissent a Tuscis et Graecis: nam pars meridionalis Italiae antiquitus Oenotria, id est vini terra, appellata erat, ut testantur rerum scriptores. Herod.1,167,3 Οἱ δὲ αὐτῶν ἐς τὸ Ῥήγιον καταφυγόντες ἐνθεῦτεν ὁρμώμενοι ἐκτήσαντο πόλιν γῆς τῆς Οἰνωτρίης ταύτην ἥτις νῦν Ὑέλη καλέεται. Ii qui Regium confugerant, illinc profecti subegerunt oppidum regionis Oenotriae, hoc quod nunc Velia nuncupatur. Dyon. Alicarn.1,12,1 ἐκαλεῖτο δὲ ἥ τε χώρα πᾶσα πολλὴ οὖσα ὅσην κατέσχεν Οἰνωτρία, καὶ οἱ ἄνθρωποι πάντες ὅσων ἦρξεν Οἴνωτροι, Tota regio, cum esset magna, quam (Οἴνωτρος) occupavit, appellabatur Oenotria et homines quorum rex fuit, Oenotrii. Romani praeter aquam, ut potum vinum bibere solebant, non tam mane, sed meridie et praesertim cum cibum vespertinum sumebant, media ratio unicuique una litra reputata est. Etiam servis mos erat vini deterioris genus cotidie dare, loram appellatum, vinacea confectum, circiter tres partes litrae, ut Cato (De Agr.57) tradidit. Feminae sumere vinum vetabantur, cum viri timerent ne uxores propter Bacchum ad adulterium impellerentur. Aetate imperii licuit feminis vinum bibere, dummodo ne grave esset. Deus Bacchus potores excitabat ad intimam veritatem expromendam, velut sententia mediaevalis, in vino veritas, docet. Hor. Sat.1, 4, 89 condita cum verax aperit praecordia Liber. Plin. Nat.Hist.14,141 volgoque veritas iam attributa vino est. Liber invitat etiam ad curas amovendas: Hor. Carm. 1,7,31 nunc vino pellite curas. Hor. Carm.1, 9, vv. 7-9 deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota. Permitte divis cetera Auctores tamen monent ne nimium bibatur: Hor. Carm.1,18 vv. 5.11 Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? 5 Vinum ex consuetudine, antequam sumptum esset, aqua miscebatur, quomodo in epulis conviva electus rex bibendi decreverat. Qui autem vinum merum hauriebat ebriosus putabatur: e.g. imperator Tiberius ob hanc consuetudinem a militibus irrisus est, ut Suetonius (Vita Tib. 42,1) testificatur: In castris tiro etiam tum propter nimiam vini aviditatem pro Tiberio "Biberius," pro Claudio "Caldius," pro Nerone "Mero" vocabatur. Etiam a Graecis non potuit concipi Bacchum sumi purum: eum qui hoc more utebatur insanum (μᾰνικός) existimabant; Plato in Legibus (773 d) ita affirmat: merum μαινόμενος οἶνος, qui ad insaniam inducit. Vina celeberrima fuerunt Falernum, Caecubum in Campania et Latio facta, Mamertinum in Sicilia. Quattuor colores: album, fulvum, sanguineum, nigrum; dulce Romani diligebant; numerus graduum a XVI ad XVIII.
Scripsit Lydia Ariminensis |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||