Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Solis die 21 mensis Martii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
Amor omnia vincit .

Amor omnia vincit ... praeter monacharum indignationem

In urbe Patavio (italice Padova) civium concitationem movit quod prope Sancti Danielis monasterium accidit, in quo monachae ab hominum communitate seiunctae vivunt Sancti Benedicti praecepta observantes.

Ubicumque in urbibus loca secreta sunt, in quibus tenebrae amantibus fovent. Memoria dignae sunt illae cinematographicae scenae, in quibus Neapolitani amantes, autoraedis vecti, in locum conveniebant, ubi ab indigente quodam actorum diurnorum paginas adquirebant, quibus ad vitreas fenestras positis secretum nidum creabant.

Cum autem locum, de quo loquimur, pluribus autoraedis completur,, silentium, meditatio, deficiunt ; strepitus et cetera, de quibus tacere oportet, superveniunt. « Ora et labora » Sanctus Benedictus enuntiavit. Nocturnis horis laborandi non est tempus, orandi … forsitan. Quomodo, quaeso, orare et meditari monachae possunt, amantium strepitibus vocibusque perturbatae ? Non possunt, nullo modo possunt ! Sed sollers monasterii summa magistra, Sherlock Holmes vestem induta, numeros coepit adnotare in autoraedarum tabellis scriptos, quos excubiis urbanis nuntiavit, ut grave incommodum amoverent. Cum municipium in inopia esset, cumque aliis rebus multo gravioribus ordinis tutores caverent, amantes sine cura in autoraedis “operam dabant ” … et adhuc dant, monachae autem in monasterio perturbatae et indignatae vigilabant … et adhuc vigilant.

Scripsit Dominicus Caveosanus - 11/03/2010 23h49



Nuntii Latini Catinenses

Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses


ANL

BREVES Comitiis regionalibus in Francogallia habitis praevalet foedus laevarum partium, profligantur conservatores.
Pontifex Romanus Benedictus XVI litteris publicis veniam petit ex victimis violentiae sexualis a presbyteris in Hibernia perpetratae; agnovit episcopos graviter erravisse.
Civitatum Americae Unitarum praesidens Baracus Obama ad Capitolium collem se confert, renovationem systematis valetudinarii a se propositam sustinens.
Etiam in Monaci Bavariae dioecesi, ubi Josephus Ratzinger episcopi munus sustinuit, narratur complures violentias sexuales in pueros et puellas in ecclesia factas esse referuntur.
Anglici sterlini pretium usque ad sesquidollarium et ad CX euronis centesimas deminutum est; nam putant observatores res oeconomicas Britannicas in peius commutatum iri.


POLITICA
OECONOMIA
ATHLETICA
ATHLETICA
SOCIALIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: