|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SOCIALIA
CERTAMEN SERVORUM LABORE PARATUM IAM FINEM HABUIT In Quataria permultas horas in aestu terribili operam dederunt
Mense decembri anni bismillesimi decimi Ioseph Blatter, praesidens Foederationis Pedifollicae Internationalis (FIFA), Turici nuntiavit suffragiis membrorum Comitatus Exsecutivi latis constitutum esse ut certamen totius orbis pedifollicum anni bismillesimi vicesimi secundi in Quataria hospitaretur. Praelata est igitur Quataria Iaponiae, Coreae Meridianae, Australiae Civitatibusque Americae Foederatis, quae omnes idem munus petiverant. Inter eundem hominum congressum nuntiatum quoque erat Russiam eiusdem generis ludos anno bismillesimo duodevicesimo in solo suo esse excepturam. Quod ad Quatariam igitur attinet, duodecim per annos a die quo electio vulgata est ferbuerunt praeparationes ut primum in terra Arabica, et quidem in ea Asiae occidentalis parte quam Medium Orientem solemus appellare, certationes pedilusoriae in orbe maximae haberentur, quibus duo et triginta turmae nationales erant interfuturae. Quataria est sane civitas praedives, et hanc ob causam visa est posse certamen mundiale apparare, quamquam parum pedifollio devota. Septem stadia –quod acceperim– erant aedificanda in plaga non ampla (minor enim est paeninsula Quatariensis quam dimidia Sardiniae pars) olim omnino harenosa, quae inde a proximo saeculo propter petrolei primum, dein et gasii naturalis venditionis reditus floruit, cum antea margaritarum piscatio ac mercatio negotium ibi primarium fuisset; plus centum praeterea deversoria, novus aeriportus, amplum reticulatum apud urbem principem Doham ferriviarum urbanarum, oppidulum lusorium, insulae arte in mari factae atque oblectamentis plenae aliaque magna opera erant exstruenda ut parva plaga Arabica maximo sumptu ludos belle pararet ac dignum amoenumque hospitium decies forsan centenis peregrinorum milibus praeberet; ceterum ferebat fama unum e stadiis modernissimis ad certamen faciendis sic structum iri ut mox post extremum sibilum ab arbitro ibi datum articulatim totum dirueretur in aliamque terram –Afram fortasse, ut videbatur– transferretur. Cito autem haec quaestio orta est, quo pacto in ardenti calore aestivo Quatariensi (facile quinquaginta gradus Celsiani interdiu ibi attinguntur) ludere possent pilicrepi, etiamsi machinis refrigeratoriis adhibitis (et sane stadia pedilusoria non solent omnino clausa esse); anno demum bismillesimo quinto decimo constitutum est ut certamen omnium gentium pedifollicum pro mensibus Iunio et Quintili, quibus solet haberi, mensibus Novembri et Decembri in Quataria ageretur, quod tempus est paene hiemale et quidem minus calidum. Interim accusationes corruptionis in ipsa Quatariae electione habitae emergebant, quasi non pauci Comitatus Exsecutivi FIFAe sodales pecuniam accepissent ut delegationi Quatariensi suffragarentur. Accusationes insuper haud sero allatae sunt, tamquam opprobrium non satis magnum esset, de pessimis vexationibus iniustitiisque quibus operarii, praesertim e terris Asiae meridianae –quales sunt India, Bangladesia, Nepalia, Taprobane– et ex Africa oriundi, expositi erant. Investigatores diversarum civitatum invenerunt haud pauca mercennariorum milia (quattuor? sex? duodecim? nemo scit) in operibus perficiendis, quasi servi essent pyramides Aegyptias exstruentes, mortuos esse, tum propter permultas horas quibus summo labore eis fuit fere cottidie operandum, tum propter aestum terribilem de quo supra feci mentionem, tum propter alia incolumitati suae pericula. Domi autem eidem operarii stipati deni forte in modicis dormitoriis dormiebant et latrinis immundissimis utebantur... Iuxta condiciones praeterea fuit eis laborandum condicionibus quibus subscripserant valde peiores; saepissime mercedes dimidiatae sunt, immo retentae, et conducti pauperes qui aes alienum contraxerant ut liceret sibi in Quatariam volare sperabantque illic se sat magnas pecunias suis esse missuros, nihil ampius in Quataria sperare coeperunt nisi ut servitio suo superviverent domumque redirent. Neque quibant civitatem hanc linquere, non solum ob vecturae aeriae pretium, sed hac imprimis simplicissima de causa, quod commeatus diplomata eis surrepta erant ne Quatariam evadere possent. Ceterum multi operarii tali pressurae atque abusionis muscipula capti sunt, ut ne fines urbanos quidem eis assignatos (“aream” scilicet “industrialem” dictam) velut in ghecto positi egredi sinerentur, ne forte in Dohae viis et alibi a peregrinatoribus potissimum conspicerentur qui in Quatariam certaminis videndi causa venturi erant et ab innumeris myriadibus qui per televisionem maximas eiusdem certaminis festivitates erant spectaturi. Quas non nego iucundas fuisse, amicitias inter multarum nationum homines –ut est verisimile– fovisse necnon rem pedifollicam apud Asiaticos atque Arabes provexisse; hae omnes tamen res continuata scelera ad easdem festivitates apparandas patrata minime tollunt. Huiusmodi mercennariorum condiciones cum institutione translaticia quadam Arabica omnino congruunt sociali simul et oeconomica “kafala” appellata, quod interpretatur “sponsio”, quae iamdiu inter ergolabos conductoresque viget et multitudinem conducticiam, miserorum plerumque qui iura sua sibi vindicare, tamquam servorum instar possideantur, vix valent. Ab anno autem bismillesimo sexto decimo introductae sunt a Quatariae primoribus sub communitatis internationalis impulsione nonnullae in praecepta de iuribus officiisque operarum conductarum meliorationes, quae parum tamen ad effectum sunt hactenus deductae. Nullae vero pecuniae domibus suppeditabuntur eorum qui certamen pedifollicum Quatariense praeparantes vitam amiserunt; quae compensationes nummariae pro tanta vitarum iactura caris equidem solacio fuissent, etsi mortuos non restituissent. Horum saltem memoria, maxime apud Argentinos qui victoriam triumphantes legitime celebrant, in perpetuum maneat. Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 30/12/2022 16h26 . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||