Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 8 mensis Septembris 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ARS VIVENDI
La caponata di melanzane

De caponata melongenarum

Hoc suave ferculum aestivum Siciliae proprium lectoribus proponitur. Unde nomen Siculum "caponata"? Sunt qui ex "capone", id est gallo castrato, aut ex "capone" (Coryphaena hippurus), gustatu optimo pisce, nomen ortum esse putent, quibus olim ferculum conficere soliti fuerint, aut ex "cauponis" ubi adsumatur.

Tibi ad quattuor convivas satiandos compara:

quattuor melongenas,

duas caepas,

unum hectogramma capparium,

unum apium,

tria matura lycopersica,

unum hectogramma olivarum,

unum poculum aceti,

unum cochlear sacchari, basilici ramulum, copiam olivi et salis.

Subamarum primum umorem melongenarum exprome, ut mos est: melangenas in cubos reseca et sale consperge et per unam horam serva, posthac accurate perlue et panno deterge; deinde in abundanti calido olivo frige, extrahe et sepone. Caepas et apium in subtilia segmenta reseca, cum olivis nucleis orbatis et capparibus in olla breviter frige, deinde lycopersica minutatim secta folliculis seminibusque reiectis superadde et per quindecim minuta coque. Demum melongenas iam frictas in ollam infunde cum poculo aceti et saccharum et per viginti minuta saepe commiscens concoque. In lancem transfer atque exspecta donec tepescat, basilici foliis exorna convivisque praebe.

Nullum vinum mihi ferculo huic, aceti sapido, sociandum videtur, sed aqua frigescens.

Scripsit Herimannus Novocomensis


  CULTUS
Gladii samuraiorum
Katanae, gladii longi Iapônum illorum equitum, qui appellabantur Samuraii, adhuc more praevetusto fabricantur a fabris artificiosissimis.
  PERIEGETICA
De Ammuriano
Insula Ammurianum, in lacunis Venetis, arte vitrearia antiquitus praestat.
  CULTUS
„3sat": Dies televisorii Latinissimus
Haec statio emissoria totum diem dedicabit sermoni Ciceronis Caesarisque considerando...
  CINEMATA
Vita XXXIII brevibus fabulis enarrata
Certamen Locarni iudicum praemio hanc pelliculam Polonam affecit.