Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.
2010.07.24

Romae factus est omnium gentium conventus Monumenta viaeque, qui in honorem memoriamque Iohannis Orberg celebratus est.

Lingua seminariorum propria sermo Latinus erat. Conventus ille a Instituto Italico Philosophiae Studiis Provehendis cum Academia Vivarium Novum, Fundatione Mnemosyne atque Societate Philia coniunctim moderatus est. Plus quam quadraginta professores oratoresque totius ex orbis terrarum (e.g. Austria, Belgia, Bohemia, Germania, Hispania, Italia, Polonia, Russia) illo loco convocati sunt innumerabilesque auditores Romam perveniunt.

Participes in deversorio studentium Academiae Vivarii Novi habitaverunt, quod non solum dormitoria commoda, sed etiam multas aulas, bibliothecam, mensam amplam atque natatorium proprium habet. In Academia iuvenes pueri studere possunt. Qui annum unum tantum Latine colloquuntur, atque scholas habent, e.g. de historia Latinarum litterarum, philosophiae antiquae, artis pingendi, sculpendi et architectandi, de arte Latine scribendi, de lingua Graeca etc.

Conventus ille duobus ex partibus compositus est. Pars prima de novis rationibus Linguam Latinam docendae tractatur. Cuius index 18 praeclara nomina continet. Altera pars conventus ad disputationes illustrissimorum virorum de monumentiis litterarum Latinarum attigit. Index moderatorum 25 nominibus praeclaris professorum multis ex universitatibus academiisque ornatur. Orationes in illustrisimis locis, e.g. in sede Universitatis Europaeae et Athenaei Reginae Apostolorum, in villa Lante, in Instituto Italico Studiis Germanicis Provehendis, in Palatio Farnesio, habitae sunt.

Non solum orationes audiebantur, sed etiam spectacula locaque historica lustrabantur. Septimana haec duobus itineribus ornata est, primum iter lustratio urbis Ostiae fuit, alterum Tiburinae villae imperatoris Hadriani.

Participes contentissimi, imbuti scientia a doctissimis accepta, domos suos profecti sunt, spem habentes postero anno rursus se conventuros esse.

 

 

Scripserunt Dorothea Zuchowska et Catharina Glogowska



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: