Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 8 mensis Septembris 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

MISCELLANEA
d

d.14. m.Iul. a.2008, h.17:32

HERCYNIA1

Mulierem a marito interfectam esse arcu et sagittâ

Vir 39 (undequadraginta) annos natus Hercyniopolitanus2 accusatus est, quod uxorem interfecisset ratione perquam malignâ. Idem enim sagittarius athleticus dicitur illam interfecisse iaculando sagittam venatoriam, quae instructa esset tribus cuspidibus lamellarum rasoriarum3 similibus.

Brunsvico4 ex urbe – Actores publici Brunsvicenses virum 39 annos natum Hercyniopolitanum accusaverunt, quod uxorem ex proposito interfecisset.

Idem vir dicitur mense Aprili arcu et sagittâ venatoriâ tribus cuspidibus lamellarum rasoriarum similibus instructâ a tergo iaculatus interfecisse uxorem suam, quae viveret ab eodem seiuncta.

Indagatores invenerunt virum facinus commisisse, quod uxor non iam reverti voluisset et flagitavisset, ut maritus emigraret e domo, quam ipsa possideret.

Vir autem tenetur custodiâ perquisitoriâ; nondum dixit, quomodo facinus factum esset. Idem ipse facinore commisso astyphylacibus arcessitis dixerat se „perquam graviter vulneravisse" uxorem suam.

______________

  1. Hercynia, -ae f. Harz
  2. Hercyniopolis, -is f. Bad Harzburg
  3. lāmella rāsōria Rasierklinge; Angl. razor-blade
  4. Brūnsvīcum, -ī n. Braunschweig

Hanc relationem d.14.m.Iul. a.2008, h.17.32 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „HARZ – Mann tötete Ehefrau mit Pfeil und Bogen") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Schützenlied

Melodie - Bernhard Anselm Weber

Friedrich von Schiller, aus Wilhelm Tell

Mit dem Pfeil, dem Bogen,
Durch Gebirg und Tal,
Kommt der Schütz gezogen
Früh im Morgenstrahl.
|: Tra-la-la, tra-la-la, tra-la-la-a;
   Tra-la-la-la-la-la. :|

2. Wie im Reich der Lüfte
König ist der Weih,
So im Reich der Klüfte
Herrscht der Schütze frei.
|: Tra-la-la, tra-la-la, tra-la-la-a;
   Tra-la-la-la-la-la. :|

3. Ihm gehört die Weite:
Was sein Pfeil erreicht,
Das ist seine Beute,
Was da kreucht und fleucht.
|: Tra-la-la, tra-la-la, tra-la-la-a;
   Tra-la-la-la-la-la. :|

 

Arcu et sagitta
Venans scopulos
Lustrat via cita,
Cum coruscat ros.



Auras altas secat
Milvus dominus,
Monte, valle regnat
Sagittarius.



Procul consectatur
Arcu iaciens
Et ab hoc captatur
Volans ac repens.

Scripsit Nicolaus Gross


BREVES Typhon Ike postquam insulas Caribicas Turks et Caicos vastavit, Bahamas petit.
Ob pluviam copiosam caeli studiosi reputant multis in Angliae et Vallesiae regionibus alluviem imminere.
Asif Ali Zardari, viduus ministri primarii Benazirae Bhutto, comitiis faventibus factus est praesidens Pakistaniae.
Propter labem Cairi denae casae obrutae sunt, viginti saltem homines obierunt.
Iterum missilia Americana insontes interfecerunt in Pakistania: hoc accidit apud fines septemtrionales, in regione Waziristania.
Cives Angolae Veneris die suffragia tulerunt ad novum senatum deligendum. Pars MPLA, quae a libertatis die potestatem servavit, putatur victura esse.


NUNTII