|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
RELIGIO
SANCTA LUCIA Visus patrona
Sancta Lucia, Syracusis nata anno CCLXXXIII ibique mortua anno CCCIV p.Ch.n. fuit martyr Christianorum ineunte IV saeclo sub imperatore Diocletiano qui Christianos insectatus est. Eam sive Catholici sive Orthodoxi sanctam venerantur et Idibus Decembribus celebrant. Una est septem sanctarum quae nominantur in Canone Missae; eam fideles invocant patronam oculorum, ut imagines ostendunt. Reliquiae Sanctae positae sunt Venetiis in ecclesia ei dicata. Vitae Luciae tradita est codice Graeco Papadoupolos et Actis martyrum exeuntis V saeculi. Nobili genere nata, cum orba patris fuisset adhuc puellula quinque annorum, a matre viro pagano desponsa erat, sed caste vivere maluit ut se Christo traderet. Mater Eutychia graviter aegrotavit: tunc ambo Catinam se contulerunt ut Sanctam Agatham apud sepulcrum obsecrarentur: dum Lucia precatur pro Eutychiae valetudine, obdormivit et apparuit in somnio ipsa Agathes quae sanitatem matris et eius sanctitatem futuram praedixit. Postquam somnium verax de Eutychia exstitit, in reditus via, puella studium castitatis et paupertatis matri ostendit. Donatis bonis pauperibus, tres annos se dicavit Syracusis solaciis offerendis inopibus, aegris, viduis. Procus cum amisisset sponsae dotem et ab ea repulsus esset ulciscens illam auctoritatibus imperii Christianam indicavit. In iudicio noluit deis paganis sacrificare. Tunc praefectus minitatus est Luciam ducere in lupanar, sed corpus magni ponderis factum est nec quisquam eam tollere potuit; postea de arte magica accusata, oleo conspersa, posita est super ligna ut arderet, sed flammae virginem non tetigerunt; demum genibus nixa iugulata est, agens vicesimum secundum annum. Non verisimile est fabula ex qua sibi oculos evellerit vel a quodam extracti sint: imagines oculorum in patina vel in poculo fortasse ortae sunt a nomine quod a luce originem ducit. Cultus religiosus Sanctae Luciae valde diffusus invenitur in Italia et in orbe, cum custos reputetur oculorum, caecorum, medicorum ophthalmicorum, peritorum electricorum, lapicidarum; qua re invocatur ad sanandos morbos oculorum, e.g. caecitatis, myopiae, astigmatismi.
Scripsit Johannes Teresi - 30/12/2022 . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||