|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
RELIGIO
DIDACUSNE “EXTRA OMNES” ILLUD PROXIME DICET? ET QUANDO?
Guido Marini, sacerdos catholicus Genuensis qui quattuordecim annos sub Benedicto sexto decimo papa prius et deinde sub Francisco pontificiarum celebrationum liturgicarum magister fuerat, nuper ab eodem Francisco episcopus Derthonensis factus est, qua de causa fuit ei munus liturgicum Romanum deponendum ut in vicinitatem urbis natalis reverteretur. Huius rei nuntium exeunte mense Augusto praesentis anni vulgatum erat, sed non ante medium mensem Octobrem episcopus ordinatus est Guido ut antistes Derthonensis mense sequenti pleno iure fieret. In eius locum constitutus est dominus Didacus Ioannes Ravelli, qui antea in Eleemosynaria Apostolica operam dabat, sed in rebus liturgicis quoque erat diu versatus.
Hac fortassis de causa, quod die illius nuntii, de quo modo mentionem feci,
cum hominibus paroeciam quandam dioeceseos Derthonensis frequentantibus sim
conversatus deque re locutus, aut hac potius de causa, quod unaquaeque
Guidonis illius Marini mentio his temporibus –quod sane olim fieri non
solebat– memoriae meae Romanum pontificem suggerat, huiusmodi magistri
pontificii mutatio, viri nempe qui iuxta papam in celebrationibus
liturgicis adstet, me ad scribendum pro virili parte de hodiernis papatus
ipsius condicionibus movet. Adde recentes rumores de imminente Francisci
abdicatione satis vehementer ab eo negatos, qui rumores sectionem
chirurgicam colicam secuti erant quam idem pontifex hac aestate subierat.
Plus semel vero his octo annis Guidonem Marini cogitatione cum Francisco papa finxi conversantem, mitem atque docilem inde ab ipso electionis Francisci ad pontificatum Romanum vespere, cum novello instaret pontifici ut breve amiculum rubrum vulgo “mozzetta” appellatum indueret, sicut papae statim post electionem suam solent (solebant?) facere antequam populum in Foro Petriano congregatum e maeniano medio frontis Basilicae Vaticanae primum alloquantur. Mihi non constat a Francisco, qui simplicitati evangelicae summopere favet, tale indumentum umquam gestum esse. Non dubito quin multa alia praeter consuetudinem Franciscus coram Guidone magistro egerit, qui magister a sinistris Benedicti XVI quoque sederat cum pontificem vultu dignissimo audiret se Latine ac sollemniter munere abdicantem. “Extra omnes” illud post mensem, quod pontificiarum celebrationum liturgicarum magistri est, ut Conclave ad papam eligendum incoharetur Guido nuntiaverat, dum papa superior, quod erat insolitum, adhuc viveret. Quae omnia in Ecclesiae historia locum singularem Guidoni Marini praebent; qui novissime sacerdotii plenitudinem una cum episcopatu adeptus est, ut meminerimus eum in sublimiorem locum modo evectum esse, cum tamen editissima Catholicae Ecclesiae scaena fuit ei relinquenda. Abhinc duos ferme annos foras data est Ferdinando Meirelles moderante pellicula cinematographica “de duobus papis”, ut index declarat, videlicet de Benedicto XVI et Francisco, in qua quid rei inter eos antequam sint papae, dum sint papae necnon, quantum ad Benedictum attinet, postquam sint papae agatur imaginose narratur. Sane numquam plus quam unus papa eodem tempore est, si volumus proprie et theologice loqui; Benedictus XVI vero aptissime plenaque libertate constituit quando futurum esset ut ipse iam papa non esset et Georgius Marius Bergoglio post statutum tempus in summum pontificem rite electus est nomenque sibi indidit Franciscum. Hoc tamen pacto aliquid novi fit, quandoquidem vir quidam qui pontifex maximus olim fuerit et papa emeritus nunc appelletur duorum fere stadiorum spatio a pontificis hodierni habitatione vitam degit simillime huic indutus. Quasi status “papae emeriti” (quae vox aliquam confusionem afferre potest, cum sint quibus bona malave fide autumare libeat duos exstare papas) institutionalis sit factus neque rarissimum quiddam, iam prope premuntur papae (quod vix animo fingi olim poterat, cum sit nefas) ut tantum ministerium suum relinquant. His ac similibus de causis, et etiam quod, si praecessore vivente id agat, periculum esset ne duo papae emeriti simul exstarent, non censeo hodiernum pontificem Romanum se pontificatu mox esse abdicaturum, si umquam id faciat. Potest etiam fieri ut, antequam ingravescente aetate (octogesimum quintum annum iam agit) munus Petrianum deponat, statum iuridicum definire velit eius qui papa fuerit et papatum abdicaverit; quali veste coram hominibus indutus esse debeat, quo titulo sit ornandus. Normas hac de re statuere hoc tamen periculi afferret, ne “normale” consuetumque fieret aliquem exstare qui ex papa sit, quin immo papam regnantem rogare ut talis esse desinat, magna cum summi pontificatus iactura. Cum mecum ipse quaeram utrum futurum sit ut proximus papa idem Domus Sanctae Marthae modicum habitaculum quod hodiernus incolit in Vaticano incolere pergat et vestimentum quod “mozzetta” dicitur umquam super umeros induat (quod minimi est momenti) necne, hoc est dicendum, operae pretium non esse cardinales “papabiles” perpetuo recensere, cum ante proximum papae novi delectum nimis multa fieri possint ut Spiritus Sancti electionem iam nunc bene coniciamus. Ceterum etsi pontifex hodiernus quemlibet virum velit quasi praeponere ac praeparare ut post se papa creetur et velut alius Franciscus fiat, seu Asiaticus seu Afer seu etiam Europaeus aut Americanus, ad paupertatem evangelicam atque iustitiam socialem –ut decet– fovendam, hoc item in potestate eius non est. Verisimile autem est fore ut Didaco, novo magistro, magni ponderis res brevi post haec ex propinquo videre liceat. Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 09/11/2021 . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||