Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 8 mensis Septembris 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De candidato republicano eiusque vicaria

De candidato republicano eiusque vicaria

Sara Palin, gubernatrix Alascae, civitatis polo boreali proximae, vicaria erit Johannis McCain si ipse contentionem cum adversario suo Baraco Obama de sella praesidentis USAe vicerit. Conventus factionis republicanae, quae Sancti Pauli in civitate Minnesota habetur, militem aetate provectum candidatum praesidentialem designavit, qui inopinate mulierem omnibus ignotam vicariam delegit. Sara Palin, quattuor et quadraginta annos nata, mater est quinque liberorum, in Idaho studuit ut diurnaria foret; deinde vicum Alascanum ut praefecta rexit et gubernatrix civitatis illius gelidae facta est.

Johannes McCain iuveni senatori nigricolori mulierem hanc alacrem opponit, quae familiam maiorum more defendit, abortionem repugnat, adversarium vehementer adoritur. Ita sperat se exitum sibi infaustum, quem hucusque plerique opinionum indagatores provident, amoturum esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 05/09/2008 00h34



ANL

BREVES Typhon Ike postquam insulas Caribicas Turks et Caicos vastavit, Bahamas petit.
Ob pluviam copiosam caeli studiosi reputant multis in Angliae et Vallesiae regionibus alluviem imminere.
Asif Ali Zardari, viduus ministri primarii Benazirae Bhutto, comitiis faventibus factus est praesidens Pakistaniae.
Propter labem Cairi denae casae obrutae sunt, viginti saltem homines obierunt.
Iterum missilia Americana insontes interfecerunt in Pakistania: hoc accidit apud fines septemtrionales, in regione Waziristania.


POLITICA
IN ORBE
IN ORBE