|
|
NUNTII
NOVA UCRAINA
Consiliane nova Boreoamericana?
Cum Boreoamericae rectores Ucrainorum impetibus in Russicam terram nullum adhuc adsensum aperuissent, acta tamen diurna Anglica, quibus "The Times" nomen est, nuntium de re novum nuper publicaverunt: diurnariorum Britannicorum enim sententia Boreoamericanum Pentagonum inferendi belli Ucrainis cupiditatibus quamvis tacite assentiri videtur, quod vero post in Ucrainorum compages creberrimas Russicorum petitiones evenit; hac de causa iuxta diurna Londinensia Boreoamericani ad longiorem coniectum balistas Ucrainis ipsis fortasse libentius praebebunt, cum Russicorum minae saepissime incassum iactae sint. Scripsit
Andreas Novocomensis - 12/12/2022 22h35
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|