| 
																
  																
  | 
 | 
       
NUNTII   
 
       TEMPESTAS AMERICANA
  
De taeterrimo aere
Cum recenter tempestas hibernalis maxima Boreoamericanas terras pertinaciter afficiat, damna emerguntur graviora hominesque multi propterea mortem obeunt: procella enim gradum etiam quinquagesimum negativum (-50) ratione Celsio physico dicata attingens a finibus Canadensibus usque ad Mexicanos magna spirat vi atque calamitates multas infert. Sicut acta diurna Britannica "BBC" divulgaverunt, in Boreoamericano continente mortalium vero quinquaginta propter algidissimum clima interisse comperiuntur, quorum moles ingens apud urbem Buffalo in Novi Eburaci regione cumulata esse -cives reapse XXV perisse putantur- evidetur. 
 Scripsit 
	Andreas Novocomensis - 30/12/2022 16h14
      
 
. 
. 
  
 | 
 | 
 
  
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
  
 |