|
|
NUNTII
FACINUS LUTETIENSE
De Curdorum caede.
Facinus taeterrimum prope Lutetiae capitis Francogallici umbilicum mane perpetratum est: sicarius enim quidam annos LXIX natus hodie telis incendiariis nonnullis adhibitis in culturali sede Curdorum tres necavit. Qui vero odio cruentissimo ethnico commoveri videtur, sicut praetor Parisinus perseveravit: percussor ipse iam ante annum spatha migrantes duo vulneravit ideoque valde, licet non satis, tentus esse dicitur.
Scripsit
Andreas Novocomensis - 30/12/2022 16h08
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|