|
|
NUNTII
RERUM NOVARUM STUDIUM
De re Germanica
Coniuratio maxima contra rem publicam Germanicam, quae per extremae dexterae partis factiosos perpetratum iri videbatur, recenter patefacta est: ipsi enim coniurati, qui regem Germanicum Heinricum XIII Reuss, senatoribus comprehensis, vi creare studebant, seditionem fere omnem machinati sunt armorumque molem ingentissimam locis ultra quinquaginta occulebant. Propterea hominum quattuor ac quinquaginta iam in vinclis sunt, quorum gregi ille quoque coquus praeclarus Francus Heppner interest.
Scripsit
Andreas Novocomensis - 12/12/2022 22h37
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|