Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 18 mensis Decembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
NORMAN

NORMAN

De modico ascensu et tragico casu ardalionis Neoboracensis

Norman: The Moderate Rise and Tragic Fall of a New York Fixer USA 2016

Regimen spectaculi: Joseph Cedar; dispositor scaenarum: Joseph Cedar; histrio princeps: Richardus Gere; histriones maximi momenti:Lior Ashkenazi; Michael Sheen; Steve Buscemi; Charlotte Gainsbourg.

Norman Oppenheimer, humilis ardalio gregis Hebraeorum Neoboracensium, usus fraude facit ut virum politicum Israelianum nomine Micha Ashel conveniat, sed, cum inierint forte in sumptuosam tabernam, occursum maximo pretio solvit: Norman, ut sibi viri gratiam magni momenti conciliet, quamquam pauper, ei calceos plus quam mille dollariis constantes, donat. Interea pro eo, magno labore, falsis rebus iactatis, invitationem ad cenam hominis ditissimi dubiae famae praeparavit, sed Israelianus, oboediens homini dignitate superiori, in deversorio manet, cum timor sit ne in dicrimen veniat.

Post aliquot annos cum Ashel Minister Primarius Israelis creatus sit, operam maximam dat ut foedera cum Palaestinis faciat atque pacem in Medio Orienti afferat. Iterum duo viri Novi Eboraci inter se occurrunt et coram grege Hebraeroum Ashel ait Norman suum amicum esse quocum cumque eius nepote in photographia se ostendit. Tum Norman amplius iactare incipit se amicitiam cum claro viro iunxisse et omnibus petita promittere. Ob nimiam loquacitatem moderatrici legationis Israelianae aperit se sumptuosissimos calceos muneri Ministro Primario dedisse. Ex re gravia consequuntur: Ashel in magno periculo versatur ne de illicito commercio cum homine negotioso Neoboracensi reus sit. Cum Norman citatus sit testes in iudicio , vir politicus telephonice eum monet de re ingrata imminenti, sed simplex homo se illi semper fidum fore promittit. Omnibus rebus paratis magna calliditate, consilium capit , ut negotia iactata prospere eveniant, pro bono aliorum vitam profundere. Ex quo colligitur ut persona non tam inhonesta praebetur, quam cupida agnitionis pro auxilio aliis lato; miser homo quoquo modo inopiam celat, constanter fila auricularia ferens, eodem pallio obvolutus, cum tantum reditu locationis domus hereditate acceptae se sustentent, sed locus non ei sit in quo dormiat.

In hac pellicula histrio Richardus Gere peritia actionis excellit, agens partes senis inopis, qui tamen erga omnes dignitatem servat. Regimen spectaculi et scriptura scaenarum dispositoris Josephi Cedar optime tractant de multiplici hominum societate; tempora et mores hodierni verisimiliter effinguntur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  HISTORIA
TRAIANUS OPTIMUS PRINCEPS
Ante MCM annos primus imperator adoptivus obiit
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur
  CULTUS
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (III)
Plurima sunt dicta Graecorum Romanis notissima
  LIBRI
Novus liber Latinus, qui "Calio. Fabula Latina"inscribitur
  ARS VIVENDI
Lactuca farta
Ecce vobis patina e Campania ad rusticas cenas temporis Natalis!

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: