Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 23 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA

Cultus deae Vestae vel  Ἑστίας

Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur

 

Θεοὺς μὲν μούνους τούσδε ἱλάσκονται, Ἱστίην μὲν μάλιστα, ἐπὶ δὲ Δία τε καὶ Γῆν, νομίζοντες τὴν Γῆν τοῦ Διὸς εἶναι γυναῖκα, μετὰ δὲ τούτους Ἀπόλλωνά τε καὶ Οὐρανίην Ἀφροδίτην καὶ Ἡρακλέα καὶ Ἄρεα· τούτους μὲν πάντες Σκύθαι νενομίκασι, οἱ δὲ καλεόμενοι βασιλήιοι Σκύθαι καὶ τῷ Ποσειδέωνι θύουσι. Ὀνομάζεται δὲ σκυθιστὶ Ἱστίη μὲν Ταβιτί… (Herod. IV,59)

Hos deos tantum precibus sibi conciliant, maxime Vestam, praeterea Iovem et Terram, quia Terram uxorem Iovis esse opinantur, post hos Apollinem, Caelestem Venerem, Herculem et Martem. Omnes Scytae hos colunt, aliqui Scytae vocati regii Neptuno quoque sacra faciunt.  Vesta voce Scytarum Tabitì vocatur.

Dea Vesta vel Graece Ἱστίη,  ut Herodotus scribit, prima inter deos et deas apud Scytas colebatur, sed etiam apud Graecos et Romanos in magno honore habebatur.

Ἑστία (Ionice Ἱστίη), soror Iovis et Iunonis (Hes.Theog.v. 453), apud Graecos dea fuit foci domestici (τὸ ἐφέστιον) positi in media domus parte, qui non solum ad vivendum necessarius erat, sed etiam ad sacrificia quae  pater familias deis coram propinquis offerebat. Eodem tempore publice  in templis honorabatur, cum res publica amplificatio familiae existimaretur. Cives qui profecturi erant ut in novo  territorio coloniam constituerent, inde secum aliquantum flammae sic ferebant, ut patriam propinquitatem ostenderent. Denique, quia Graeci inter se cognatos opinabantur esse, Ἑστία Delphica imago exstitit nationis unitatis.

Ut ignis purus est, sic eam puram et castam pii colebant, cum recusavisset ne Neptunum et Apollinem nuberet ut intacta maneret. Valde celebrabatur in Graecia et in coloniis, sed non sibi templa habuit, quia sua quodque oppidum et quaeque domus sedes erat. Ei locus erat in templis omnium deorum: nullum sacrum fieri poterat nisi Ἑστίᾳ ante ritum et in exitu libatum esset. Ex qua re dictum Graece  ortum est ἈφἙστίας ἀρχώμεθα (incipiamus  ἀφἙστίας).

Romae eadem dea appellabatur Vesta, patrona Laris domestici et custos rei publicae. Antiquissimum fanum ei sub Palatino erectum est: sacellum rotundum, nihil aliud nisi focus tectus, ubi perpetuo flamma ardebat, imago rei publicae. Si forte exstincta erat, hoc signum infaustum reputabatur, qua re Vestalis neglegens acerbe castigabatur. Vestales, adhuc puellulae, inter sex et decem annos aetate, a Pontifice Maximo eligebantur, primum quattuor, postea sex,  ut per triginta annos sacri ignis curam haberent se intactas servantes. Horrenda poena damnabantur eae quae virginitatem non servavissent, vivae cum includerentur in sepulcro posito parvo cibo et aqua. Tempore statuto transacto,  privatim degebant nec quicquam ostabat ne in matrimonium iret, sed  saepe usque ad mortem munus sacrum explebant.  

Festum Vestae id est Vestalia quotannis celebrabatur die quinto ante Idus Iunias: penus templi aperiebatur ubi servati erant Penates Populi Romani. Eo die multa alimenta coquebantur super focum domesticum et asini coronis ornati et cum panibus suspensis ducebantur ad Vestae templum ad ostendendum deam cotidie familiis victum conservare. 

Scripsit Lydia Ariminensis



Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include() [function.include]: Failed opening 'vexilla/praec_legio.php' for inclusion (include_path='.:/usr/local/php-5.2/lib/php') in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: