Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 23 mensis Octobris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA

VENETIAE MDC ANNOS EXPLEVERUNT

Anno vertente a.d.VIII Kal. Apr. celebratio MDC annorum a Venetiis conditis incepit. Ut traditur, urbis pars antiquior originem traxit ab ecclesia Sancti Iacometi exstructa in Rivo Alto, insula altiore quam ceteris, ex qua re nomen traxit, anno CDXXI a.Ch.n.

Posteris mensibus hic annus expositionibus, conventibus, rebus sollemnibus agetur, tota Italia participe. Re vera quando continentis incolae sedem constituere coeperint in insulis Venetiarum ignoratur, fortasse iam aetate ante memoriam acta et postea Romanorum. Primum certe incolae in casis sublicis innisis habitaverunt ac se sustentaverunt piscando, venando et salem a mari percipiendo.

Verisimiliter magna multitudo in insulas salsae paludis Venetiarum confugit ut se defenderet a barbarorum incursibus: tamen aliud alii historici opinantur. Mythica narratiuncula haud probabilis primos incolas Troiae profugos fuisse fert, ex aliorum sententia urbs orta est postquam Attila in Italiam irrupit, deletis Aquileia, Altino, Padua, Tarvisio, alii reputant hoc accidesse Ostrogotharum adventu, alii Longobardorum impulsu.

Testimonium antiquitatis urbis originem ducentis a VII saeculo praefectus et senator Flavius Aurelius Cassiodorus, regum Ostrogothorum adminster, praebet , qui in epistula tribunis maritimis, anno DXXXVII vel insequenti, tractans commeatum navi vehendum, descripsit iter maritimum, ab Histria ad Ravennam et quomodo incolae piscatu degerent et salem ad mercaturam extraherent. Venetici maritimi scilicet nominantur qui in casis “viminis flexilibus”structis sedem habeant “aquatilium avium more” et “pro aratris, pro falcibus cylindros” volvant ut fructus capiant, quodam nummo signato.

“3 Iuvat referre quemadmodum habitationes vestras sitas esse perspeximus. Venetiae praedicabiles quondam plenae nobilibus ab austro Ravennam Padumque contingunt, ab oriente iucunditate Ionii litoris perfruuntur: ubi alternus aestus egrediens modo claudit, modo aperit faciem reciproca inundatione camporum. hic vobis aquatilium avium more domus est. nam qui nunc terrestris, modo cernitur insularis, ut illic magis aestimes esse Cycladas, ubi subito locorum facies respicis immutatas.

4 Earum quippe similitudine per aequora longe patentia domicilia videntur sparsa, quae natura protulit, sed hominum cura fundavit. viminibus enim flexibilibus illigatis terrena illic soliditas aggregatur et marino fluctui tam fragilis munitio non dubitatur opponi, scilicet quando vadosum litus moles eicere nescit undarum et sine viribus fertur quod altitudinis auxilio non iuvatur.

5 Habitatoribus igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur. paupertas ibi cum divitibus sub aequalitate convivit. unus cibus omnes reficit, habitatio similis universa concludit, nesciunt de penatibus invidere et sub hac mensura degentes evadunt vitium, cui mundum esse constat obnoxium.

6 In salinis autem exercendis tota contentio est: pro aratris, pro falcibus cylindros volvitis: inde vobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis possidetis. moneta illic quodammodo percutitur victualis. arti vestrae omnis fluctus addictus est. potest aurum aliquis minus quaerere, nemo est qui salem non desideret invenire, merito, quando isti debet omnis cibus quod potest esse gratissimus.” Cassiodorus, Variarum libri XII, XII, 24

Lege plura: http://www.veneziadoc.net/Storia-di-Venezia/Lettera_Cassiodoro.php . https://marciana.venezia.sbn.it/la-biblioteca/il-patrimonio/patrimonio-librario/i-libri-raccontano/leggere-il-medioevo-veneziano/la-nascita-di-venezia .

Scripsit Lydia Ariminensis



Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include() [function.include]: Failed opening 'vexilla/praec_legio.php' for inclusion (include_path='.:/usr/local/php-5.2/lib/php') in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114


Profectae de profectura edita sunt!

  CINEMATA
PRAEMIVM ROMANVM
De Quintini honore
  HERMETICA
Diem folium
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"
  CULTUS
TE DEUM LAUDAMUS
  HERMETICA
Solum unum gramen
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"
  HERMETICA
Noctis salutem
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: