|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
HISTORIA
DE OBSCURO OBITU RAPHAELIS SANZIO (I)
Abhinc quingentos annos summus artifex Urbinas immature mortem occubuit, sed obitus causa adhuc in incerto manet. Cum natus esset anno MCDLXXXIII, iuvenis interiit triginta septem annis aetate suo die natali sexto mensis Aprilis. Quae fuit mortis causa? Anniversarii celebratio de re varias disceptationes rettulit, ad quas tractandas primum quod Georgius Vasari testatus est in opere c.t.e. “Vitae excellentissimorum pictorum, sculptorum et architectorum", non praetermitti potest. Apud Vitam ei dicatam legimus Raphaelem intemperantia amatoria interisse post quindecim dies morbi cum febri assidua acutaque. Alio modo hac re dicta, illum affectum esse morbo Gallico vel Venerio. Constat Raphaeli in illo tempore amantem fuisse puellam quam admirari possumus Romae apud pinacothecam Palatii Barberini in tabula nominata “Puella pistrini” (La fornarina), immo aliqui opinantur pictorem eam secreto uxorem duxisse. Hoc opus, quod inventum est in officina artificis post eius obitum, ut periti putant, Veneris vel Amoris imago est. Tamen de illa puella altera opinio exprimitur, eam meretricem fuisse, quod per ironiam nomen significare possit, a qua vel ab aliis scortis morbus ad artificem infusus sit. Quae coniectura fide dignam reddit intemperantiam amatoriam velut mortis causam. Ex aliquorum sententia in tabula nominata “Femina capite velato” (La velata) Florentiae exposita in Pinacotheca Palatina pictor idem exemplar effinxit. Scripsit Lydia Ariminensis
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||