Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LIBRI
DEESSE GENTEM IUDAEAM DOCET PROFESSOR SHLOMO SAND

DEESSE GENTEM IUDAEAM DOCET PROFESSOR SHLOMO SAND

Iudaei ficticii?

Unam gentem Iudaeam numquam extasse at qui hodie se Iudaei nuncupant esse re vera nepotes variarum gentium Asiae, Africae et Europae Orientalis, quae olim sibi fidem Iudaicam adoptaverunt. Nam inter II saeculum ante et IV post Christum natum erat fides Iudaica maximi in mundo momenti religio monotheistica, quae semper tunc studebat novos asseclas sibi conciliare cuique haud parvus numerus populorum se adiungere decrevit. Quod probat cauta lectio Talmudi necnon aliorum fontium Araborum, pristinorum Christianorum, paganorum atque ipsorum Iudaeorum. Ita censet professor historiae Universitatis Telavivensis Shlomo Sand (photographemate a laeva monstratur), cuius liber novissimus, ubi sententias de his rebus exponat, 19 septimanis habebatur unus inter decem maxime lectoribus Israelianis gratos libros omnis generis; quod numquam in Israelia contigerat unicuique libro scientifico. Qui liber modo Anglice quoque in lucem est datus.

Maxime irritat multos lectores Iudaeos thesis professoris Sand, qua docet expulsionem Iudaeorum e Palaestina a Romanis duce Hadriano (rebellione Simonis Bar Kochba annorum 132-136 pacata) numquam fuisse. Adfuisse maximam caedem, prohibitionem deinde cultus Iudaeici, expulsionem ex ipsa urbe Hierosolyma sed non e tota terra; multi autem Iudaei tunc, sicut iam prius, sua sponte alias partes Imperii Romani petebant. Expulsio haec demum saeculo XIX ficte inventa est a Iudaeis, ut stimulum haec fabula daret motui Sionistico, cogentem Iudaeos ex omni orbe terrarum in Israeliam remigrare. Iudaeos autem, qui in Palaestina manserunt, post impetum Araborum saeculi VII islamo se convertisse. Ita putat Sand hodiernos terroristas gregis Hamas genetice propiores Iuaeis antiquis esse quam in eos sclopetantes milites Islaelianos, qui ut (re)migratores e variis mundi partibus haud parvam copiam sanguinis alieni in Israeliam secum adportaverunt.

Futurum statum Israeliae Shlomo Sand praevidet ut communis civitatis duarum aequi iuris gentium, Iudaeorum scilicet et Araborum. Si eadem iura, quibus hodie Iudaei utuntur, Arabis non dabuntur, hi citius aut serius arma contra Israelianos capient. Et non agitur hic de Arabis Cisiordaniae (Ripae Occidentalis) aut zonae Gazeticae iam hodie bene armatis, sed de Arabicae gentis incolis Israeliae propriae, ubi exempli gratia in multis locis Galilaeae iam nunc Arabi gens numerosior sunt. Quae Galilaea, nisi res mutabuntur, fiet Israeliae idem quod Campus Merulanus (Kosovo) erat Serbiae - vaticinatur Sand.

* Shlomo Sand, The Invention of the Jewish People (Inventio populi Iudaei). Domus editoria Verso Books, 2009.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl


Superbia
& odium
Caput XXXI
editum est

  SANCTUS
Frater Nicolaus
Praebetur biographia brevis patroni Helvetiorum.
  HISTORIA
Alaricus ad portas!
Ante 1.600 annos Urbs a Visigothis capta est.
  ARS VIVENDI
Volare, oh oh!.... in Lucania "angeli" volant
Insolito more ab urbe in urbem advolare pote est.
  CULTUS
Furtum picturae VanGoghianae...
... facile patratum est in musaeo Cairo Magnae propter pessimum statum securitatis.
  CINEMATA
Invictus
Pellicula filmica Clinti Eastwood hodiernae Africae australis patrem colit, ostendens ludum athleticum populos coniungere posse.

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: