Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
LIBURNUS:

LIBURNUS: NON MODO PORTUS

Ab anno MMII praecipuae inquisitiones de Liburno Tusca, maxime in collibus et in areis a remotis temporibus memoratis, tandem factae sunt! Area ‘Ca lo Spelli’ nuncupata- ubi ca’ deminutio casae vel potius villae et Lo Spelli fortasse ab antiqui vilici familia - circiter VI miliario a Portu Pisano septentrionales colles Labronicos adeuntibus exstit.

Usque a II saeculo ante Christum natum hic artis fictilis officinam, tres furnaces et permultos furnos fuisse satis constat ; id adhuc inferre excavationes ab Antiquarum Rerum Tusciae Praefectura superioribus annis perfectae induxerunt.

Numero CCXXXIV viae Romae, prope hortos Historiae Naturalis Labronici Musei vasa, aedium supellectiles, amphorae, fictilia ad usum domesticum in publico proponuntur et spectaculum in mense Octobre ianuam claudet.

Etsi excavatio, magnos sumptus suppeditare petens, nondum confecta est, lateres bessales (ad pavimentorum fulcimenta), sesquipedales (ad arcus), bipedales (ad aedes aedificiave) extraordinarii et dolia et amphora in Vallimbuio, adiacente luco, reperta industriam Labronicam ante Christum natum peractam confirmare potuerunt. Ex his officinis ad Portum Pisanum iter longum non erat et negotationes maximae cum mercatoribus e toto orbe pervenientibus exercebantur.

Hodie venatoribus, birotis montanis, declivium lustratoribus Ca’ Lo Spelli et proximus vicus -Guasticce nuncupatus- locus gratus est. Si in collibus labronicis vobis vacationem tribueretis, aures vestrae nullam birotam automatariam, nullum sonorum autocineti indicem sed potius arborum vertices ad ventos moventes rivosque currentes libenter audient.

Scripsit Lucia Niccolini



Superbia
& odium
Caput XXXI
editum est

  SANCTUS
Frater Nicolaus
Praebetur biographia brevis patroni Helvetiorum.
  HISTORIA
Alaricus ad portas!
Ante 1.600 annos Urbs a Visigothis capta est.
  ARS VIVENDI
Volare, oh oh!.... in Lucania "angeli" volant
Insolito more ab urbe in urbem advolare pote est.
  CULTUS
Furtum picturae VanGoghianae...
... facile patratum est in musaeo Cairo Magnae propter pessimum statum securitatis.
  CINEMATA
Invictus
Pellicula filmica Clinti Eastwood hodiernae Africae australis patrem colit, ostendens ludum athleticum populos coniungere posse.

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: