|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERIEGETICA
Exhibitio "Projekt 793"... in museo MonacensiIn museo Monacensi mense Septembri et Octobri exhibitionem visitare licebat quae "Projekt 793" inscripta erat. Illo anno enim Carolus Magnus, qui anno Domini octingentesimo a Pontifice Maximo imperator imperii Romani coronatus est, fossam effodi iussit, quae flumen Alcmonam, qui in Danubium influit, cum fluvio Rezantia, inde cum Red nitz, inde cum Moeno, inde cum Rheno coniunxit. Intervallum vel spatium inter Rezantiam et Alcmonam non plus quam duorum chiliometrorum erat et est. Altitudines fluviorum differentes superandae erant. Iterum atque iterum moles telluris humidissimae collapsae sunt et fossam modo excavatam obruerunt. Carolus ipse opus faciendum observavit, sed rebellione Saxonum nuntiata celeriter Herbipolim et Moguntiacum profectus est, ut inde expeditionem contra Saxones pararet. Carolus Magnus hac fossa certe usus est, ut lintre illis fluviis praeter Norimbergam, Herbipolim, Moguntiacum se conferret. Postea illa fossa neglegi videbatur. Constat quidem illam fossam Medio Aevo ad navigandum non adhiberi. Numquam erat fossa perpetua, sed ex lacubus longis continuis constitit, et partim adhuc spectari potest. Lacunae nunc a piscibus et ranis inhabitantur et partes pulchrae naturae integrae sunt. Parva erat exhibitio, sed optima. Admirati sumus lintrem conservatam octavi saeculi, qui in sinu tranquillo Rheni prope urbem Novaesii A.D. MCMLXX repertus erat, cum flumen et sinus fluminis excavabantur. Nonnulla documenta illius saeculi Latine scripta animo incenso perlegi et chartas quasdam geographicas saeculorum praeteritorum et varia photographemata in terra regionis et ex aeroplano facta spectavi. Valde gavisus sum, quod catalogum optimum illius exhibitionis emere potui, qui omnia documenta continet. Interdum catalogum adhuc perlego et reliquias Fossae Carolinae hoc anno visitare in animo habeo. Scripsit Rolandus Gregorius
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||