|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERIEGETICA
Via Fabellarum Cum deambulare vere fabella est! Sublevet manus qui numquam legit quamdam lepidam fabellam Germanicorum fratrum Grimm! Fabellae quae nostram infantiam coloraverunt, quae nos aluerunt somniis et phantasia. Eas legimus in libris at nunc legi possunt… per vicos et pagos! Est mirum iter, enim, inter urbes Germanicas, quae narrat historias praecipua amatas. Est "Via fabularum" (in Germanica lingua: Deutsche Märchenstraße). Vultisne nobiscum hoc iter adire? Legite hic de eius mirabilibus! A Brema proficiscimur, ubi videri potest bronzeum monumentum evocans res gestas quattuor sui generis musicorum: asinus, canis, catus gallusque, qui, ut in fabula legitur, miro concentu (non sonant sed emittunt parum eorum lepidas voces) fugant et terrent gregem latronum. Et ecce, paulo post, in urbe Hameln, magicus cantator, mirum spectaculum! Habitu versicolore, parvo pilleo et fistula in ore, deambulat et sonat. Et ii puelluli cinerei? Fingunt mures, qui victi sunt fistulae …currunt, currunt sine sensu quoad in flumen se demergunt (at solum in fabula, scilicet!). Et ecce, in urbe Oberweser,viae et castella digna regibus necnon fabulae personis: licet hic imaginari, "Catum cum cothurnis, qui subridet astutus, dulcem "Albam Nivem" cum eius septem homunculis, et longius….longam comam Raperontiolae pendentem de alta turris fenestra. At ubi est princeps coelesti vestitu? Fortasse est in silva iuxta "Pulchram sopitam": amoris osculis eam reducet in vitam! Scriptum a Silvia Villanis et Tania Ranauda collaborante Lucia Mattera, Lycaei Classici Sancti Angeli Langobardorum (AB)
Scripsit Lucia Mattera
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||