|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERIEGETICA
Iter ad Expositionem Universalem Nuper iter ad Expositionem Universalem Mediolanensem feci, de qua longe lateque commetarii diurni, nuntii televisifici et situs interretiales dixerunt plurimis in sermonibus, sed, quatenus sciam, solum summatim Latine. Qua de causa mihi inutile haud videtur paucis verbis ea, quae vidi audivique apud Expositionem, enarrare, ut lectores lectricesque de eius magnalibus certiores fiant atque intellegant res recentiores quoque modernasque Latina lingua exprimi posse. Mediolanum curru ferriviario prima mane adveni. Negotio peracto in urbe, ad Expositionis situm hamaxosticho subterraneo una cum ingenti copia visitatorum visitatriciumque ex omnibus mundi regionibus perrexi. Fortuna favente ordo expectantium ante fores brevior fuit quam mente finxissem et laetus celeri pede ingressus sum. Continuo emi syngraphum Expositionis officialem, in quo sigilla nationum ibi praesentium imponerentur, quod severiores nonnulli puerorum inane oblectamentum arbitrati sunt, sed ego id lepidum itineris mnemosynon puto, quo quisque hospes paucis horis vero mundi civem factum esse testari potest. Duobus vel tribus photographematibus super ponte, qui ad situm ducebat, factis, coram statuis aeneis aspectu inusitatis perveni. Figurae erant hominum instar, sed vestes e fructibus et holeribus constare videbantur, caput insuper ollis saepe ornabatur et eorum manus tenebant utensilia domestica ad coquendum et cibos servandos idonea; eas conspiciens illum Sericum exercitum fictilem mihi venit in mentem. Deinde in latam viam processi, quae Decumanus appellabatur quaeque Expositionem in partes duas dividebat. Tabula loci geographica breviter inspecta, domum primam inveni, quam visitare cupiebam, id est domum Insulae Baharinae. Aliquis fortasse cognoscere velit quidni statim ad domum fama illustrem iverit, imitatus operandi modum multorum visitatorum. Sed sciebam palatia celeberrima, ut exempli gratia illa Germaniae, Russiae, Seriae vel Iaponiae, a plurimis frequentari et qua de causa per horas duas vel tres vel quidem quattor expectandum esse, ut eorum limina praeterirent. Quoniam dum differtur vita transcurrit (Sen. Ep. 1,3), statui ut nationes fama minores visitarem: nolebam diem totum caelum et homines prope me spectando consumare! Itaque post moram paucorum minutarum in domum Regni Bahariniani intravi, quae hortos angustos comprehendebat, ubi arbores frugiferae et herbae edules illius mundi partis crescebant. Opuntia ficus-indica mirabilis illic posita est, sed palmae quoque ingentes conspiciebantur, quasi virgula divina in oasi mediis desertis Arabicis delatus essem. Arbores ea ratione electae erant, ut quocumque Expositionis mense aliquis ex eis fructus praeberet. Baharinia relicta, ante domum Italicae Societatis ad vim electricam provehendam (vulgo ENEL) paulisper stiti mirans terram circum aedificium plantis succulentis plenam, quae Sedum appellantur, ex familia Crassulacearum. Hodie hae succulentae, quae etiam Latini auctores ut Plinius Columellaque bene cognoscebant, crebro in “tectis viridibus” seruntur, ut palatia aestate naturaliter minus aestuosa sine instrumentis aeri temperando fiant et illorum tecta elegantiora reddantur. Sed ad domus maioris momenti redeo. Nam iuxta palatium nuper adumbratum erat villa Rei Publicae Coreae Meridionalis, quam ut visitarem passus sum moram satis longam, sed tolerabilem. Bene feci. Nam domus ista meliorem inter eas a me visas iudico, quoad ad technologiam adhibitam pertinet. Nam seduli Asiatici miro modo cibos patrios ob oculos hospitum posuerunt, usi sapienter ordinatris, lucibus artificiosis et musica. Omnia enumerare longum est, sufficiat ex oblivione vindicare doliorum aulam, ubi dolia permulta opercula habebant, quae figuris geometricis luminosis mille coloribus et imaginibus variis ornabantur, secundum modos musicos mutantia. Mirandum fuit etiam pueri hologramma, imago ex luce facta quae caput movebat quasi ille revera vivus esset. Postremo ante Coreanum deversorium Asiaticae regionis pagum plastice tam accurate descriptum aspexi, ut in stagno pisces (et illi luce creati) natarent. Post Coream domum Sanctae Sedis visitavi. Parva erat, sed haud iniucunde excogitata. Inter eius mirabilia commemoro aulaeum Flandricum Eucharistiae primam institutionem exprimens et ingentem mensam, ubi imagines ciborum figuraque luculenta sacerdotis panem vinumque consecrantis conspiciebantur, ut visitatores et visitatrices de pane vitae terrenae aeternaeque meditari possent. Insuper ministri urbani palatii omnes hospites magnete cum pontificis effigie et verbis Non in pane solo (Mt 4,4; Lc 4,4) Italico et Anglico sermone versis donaverunt. Illinc statim ad Israelis domum processi. Ordo expectantium satis longum erat, taedio tamen non laboravi, cum morans attente palatii virides parietes aspicerem, quibus herbae tam multae inerant, ut aedificium pratis tectum cinctumque esse videretur. Exemplum istud insigne agriculturae derectae (quae dicitur) palam ostendit fabricas officinas, ergasteriaque iniucunda visu viridi veste ornari posse, ut aer melior fiat et oculi hominum animique gaudio in suspiciendo afficiantur. Non longe ab ingressu album televisificum maximum erat, quo pulchrae imagines terrae Israelis apparebant, ut hospites varietatem incredibilem illius angustae regionis comprehenderent, quae in exiguo terrae spatio solitudinibus aridis, modernis urbibus, nemoribus uberrimis, harenosis litoribus, montibus nonnumquam nive candidis ac fertilibus ope ingenii agris fruitur. Morandi tempore elapso domus ministri visitatores in aulas duxerunt quorum muri repente figuris claris animati sunt. Primum arbores loquentes hospites salutaverunt, dein imago mulieris accurate et facete progressus agriculturae Israeliticae enarravit, cum ficte cum parentibus, avis et propinquis colloqueretur. Quo modo hospites didicerunt res maioris momenti ab incolis Israelis repertas, ut aquae consumptio minueretur holeraque in locis aridis crescerent, atque quantum notiones hae agri cultoribus cunctis in mundi partibus profuissent. Mirabilibus talibus visis auditisque verba Isaiae prophetae effecisse videbantur: Laetentur deserta et invia, et exsultet solitudo et floreat quasi lilium (Is. 35,1). Domus Israelis mihi valde placuit, eam existimo meliorem fuisse inter quas visitavi, quoad ad perspicuitatem utilitatemque narrationis spectat, cum Israel sententiis simplicibus rationes mundi nutriendi proposuit, eo modo proficiens scopum Expositionis. Nonnullae tamen nationes istius rei oblitae sunt. Nam domus aliquae (dicam quod sentio) magis nundinae erant quam loci meditationi de cibis novis et antiquis dediti. Palatiola Rei Publicae Yemenicae et multorum Africanarum nationum, emptorum vociferantium tabulis plena, mercaturas facere studebant maxime, visitatores aliquid utile docere minime. Similiter domus nonnullae nationum Americae Centralis et Polynesiae hospites fascinare conabantur, ut plurimi eo ad ferias agendas migrarent. Si Expositio ad periegeticum praeconium tetendisset, callidissimos omnium eos arbiratus essem. Quae cum ita non fuissent, domus illorum maris, animalium silvarumque imaginibus venustis praeditas ornamentum pulchrum sed parum utile ad Expositionis argumentum investigandum opinor. Sed de his satis dictum, ad laudanda redeo. In fine Decumani Aestiorum parvam sed optime confectam domum visitavi, ubi de illorum aedificandi ratione deque legni dignitate ad palatia erigenda certior factus sum. Insuper cum clavicymbalum nullo musico praesente sonans spectavissem valde miratus sum, nam claves per se sursum deorsum movebantur, quasi phantasma adesset! Post deambulationes tot in domibus esuriebam, itaque tres pastilla Aestia emi et ea in palatii caupona beatus gustavi. Cicero aiebat cibi condimentum esse famem, potionis sitim (De Fin. 2,90): sit ita sane, sed pastilla nihilominus optima aestimavi. Viribus refectis iterum ambulare incohavi. Decursu temporis hominum mulierumque adstantium copia magis magisque crescebat et ante domus expectantium cohortes factae erant legiones. Itaque palatia nonnulla minus frequentata accessi, quae saltem cursim commeorare velim. Persia domum ingentem tentorii vento inflati instar extruxit, Ungaria de ciborum salubritate in aedificio samanorum tympanorum instar disseruit, Malaesia miras silvas suas et eorum fructus in domo ex seminibus quattuor maximis facta expressit. Anglia contra palatium apiarii facie construxit. Hospites primum ambulabant per pratum viridem ad domum, quae vita et mores apium accurate narrabat; postea pergebant ad aedificii apicem, ubi sub celso metallico apiario lampadibus electricis instructo paulisper morabantur cogitantes quid melliferae bestiolae sentirent cum in cereis eorum villis impigrae operam darent. Interea tenebrae diem reppulerant: hora ruebat. Itaque ad Vitae Arborem perrexi, ut spectaculum vespertinum contemplarer. Fuit res vere memoranda, arbor subito miris coloribus illuminata est, cum musica aethera compleret et aquarum rivi rhytmice sursum eicerentur. Miraculis istis magnopere gavisus sum, sed me piget cantum Hic est mundi umbilicus, rumoribus clangoribusque potius quam dulcibus melodiis copiosum, electum esse, cum musicam classicam maluerim, cuius concinnitas cum lucibus et aquis rhytmice moventibus melius consentiret. Postremo tempus exeundi venit. Memorialibus quibusdam emptis ad exitum me contuli. Pone me murmur turbae immensae audiebatur, tamen voces iam remotae, mixtae, confusae erant, linguarum differentias pedetemptim evanuerat. Illico, dum procul Expositionis situm clarum micantemque prospiciebam, mihi venit in mentem pone me minutam orbis nostri tam pulchri quam divisi imaginem stare et verba Senecana diserta sapientiaque memoravi: Hoc est illud punctum quod inter tot gentes ferro et igne dividitur? O quam ridiculi sunt mortalium termini! (Nat. Quaest. I, praef., 8-9). Scripsit Marcus Brixiensis
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||