CRATER NUGARUM
sive chronica rerum vix credibilium in orbe terrarum evenientium "mortua lingua" scripta.
Nuptias amoris sepulchrum -
Nuptias amoris sepulchrum - an non?
Antea ardentes noctes, deinde conventus rari et languidi.
Aut...
Inter omnes constat "nuptias amoris sepulchrum
esse", unde opinio usquequaque divulgata oritur In Regno
Coniuncto investigati, confecta et edita est in actis diurnis
"Daily Mail" - qua sex milia coniugum
interrogati sunt -, unde colligitur illos, qui ante nuptias
quaternos septimanatim amatorios conventus experiri soliti
essent, post triennium - si omnia bene evenerint - septimanatim
semel tantum coniungi. Praeterea plerique, id est undesexaginta
centesimae, putant post nuptias excitationem decrevisse et
taedium auctum esse. Secundus quisque coniugum uxorem aut virum
magis amicum quam amantem faciunt. Multi sic fere
interrogantiibus responderunt: "Licet alicui bene velis,
quocum (aut quacum) totam vitam agas, plura ex coniugio cupere
possis: quamquam iucundus lepidus amabilis, si in thalamo parum
valeat, sexualis vita decipit." Multi ex interrogatis, qui
adulterinum amorem colerent, adfirmant amantem in thalamo longe
praestare, si cum legitimo coniuge comparetur.
Acta medica praeclara "The Lancet" studium
scientificum Universitati Londiniensis ediderant, quo coniuges
post matrimonium arte amatoria feliciter praestare refertur.
- 29/08/2010 20h36
HOC DOLVCVLO
HOC DILVCVLO...

HOC DILVCVLO FACTA EST HVMILIS RIXA DOMVM PROPE MEAM. CLAMORE
SVBLATO DOMINA
DOMINVSQVE, QVOS PER FENESTRAM ASPICERE NEQVIBAM, DISPVTABANT,
QVOD CANIS
DOMINO PERTINENS ADIBAT PARVAM DOMINAE CANEM. DOMINA IGITVR
NEGABAT SE TAM
DEFORME SPECTACVLVM ESSE PASSVRAM. NAM IN REBVS NATVRAE
FEMINEVS SENSVS
ALIQVANTO BLANDIOR EST. DOMINVS AVTEM SOLVTO RIDEBAT CACCINO,
ET INSANIRE
DICEBAT EAM. AMBORVM VOCIBVS TOTA VICINIA IMPLEBATVR, ADDITIS
VICINORVM
SIBILATIBVS, VTI RIXANTES RELICTO AFFECTV TACERENT. INTERIM,
CANES LVDEBANT,
INCVRIOSI OMNIVM QVAE PER DOMINOS IPSORVM AGERENTVR. RATIONE
DICITVR NON
HOMINIS CANEM, SED CANIS HOMINEM ESSE, CVVS DOMINATVM
PRAETENDIT.
Scripsit CAROLVS BOGOTENSIS
- 23/07/2010 21h56
Piją oczami;
OCULIS BIBERE

E Britannia nuntiatur de novo more temetum (seu potiones
alcoholicas) bibentium: in potatione enim pueri viscium (aut alia
alcoholia fortia, ut aquavita e frumento facta) praeter in os
fundunt in... oculos. Qua re citius, quam per stomachum,
potatores ebrii fiant. Oculistae tamen monent hunc lusum periculo
oculis (praesertim corneae oculi) esse posse. Nomen novi
oblectamenti Anglorum 'eyeballing'.
- 03/06/2010 18h03
Sine mercede libenter laboremus!
Laborem sine mercede... libenter
suspiciemus!

Syndicatus operariorum Daniae vituperat possessores cauponae
"Noma" Hafniae quod coquos teneant qui sine mercede ibi
cibos coquant neque ullam laboris remunerationem poscant. Est
enim haec caupona - secundum hornotinam indicem San
Pellegrino - optima taberna omnium per totum orbem terrarum.
Hoc titulo potita est "Noma" primum 2010 anno, nam
praeterito anno 2009 tertium in eadem indice locum capiebat (tunc
palmam tenebat Hispana "El Bulli", nunc in altero loco
"Nomam" sequens).
Hornotina palma Hafniensibus data effectum est, ut multi coqui
iuvenes ibi gratis laborare vellent, ut et artem optimam coquendi
discant et in curriculo vitae sui tam clarum cauponae nomen
ponant. Syndicatibus tamen id minime placet.
Hodie cibus pro uno homine apud "Nomam" praebitus in
summa intermedia stat 130 euronibus. Ut mensam liberam tibi
mandes, opus sit tamen spatio trium saltem mensium exspectare.
Sequitur index San Pellegrino optimarum decem
cauponarum mundi anni 2010:
1. Noma, Hafniae, Dania.
2. El Bulli, Montjol, Hispania.
3. The Fat Duck, Bray/Berkshire, Britannia.
4. El Celler de Can Roca, Gironae, Hispania.
5. Mugaritz, Gipuzkoa, Hispania.
6. Osteria Francescana, Modenae, Italia.
7. Alinea, Chicagiae, USA.
8. Daniel, Neoeboraci, USA.
9. Arzak, Donostia/San Sebastian, Hispania.
10. Per Se, Neoeboraci, USA.
- 18/05/2010 12h02
Inopinatus eventus velum islamicum gerendi
Inopinatus eventus velum gerendi

Mense ineunti Aprili, Portu Namnetorum (quae urbs hodie vulgo
Nantes, in Gallia, nominatur) mulier quaedam inspectata est a
vigilibus, cum induta velo integrum corpus tegenti raedam
gubernaret. Multam 22 euronum accipit, nam vigiles arbitrati sunt
quod velum islamicum impediret quominus apte omnia videat
gubernatrix.
Maritus hujus dominae in jus vocavit Galliam, dicens uxorem
suam discriminatione contumeliaque intolerabili affectam esse.
Quam ob rem judex causam investigare coepit. Post hanc
inquisitionem, didicit maritum tres alias uxores habere, et
duodecim liberos (inter quos omnes puellas velamen integrum
induere debebant a prima aetate). Vir, qui jus civitatis Gallicae
acceperat matrimonii causa anno 1999, fraude accipiebat
errogationes (4000 eurones unoquoque mense) quae dari solent
caelebibus matribus.
Administer ergo Justitiae gallicus, qui ipse rem judicare
voluit, statuit virum non ultra civem gallicum esse, et debere
totam pecuniam fraude acceptam restituere. Oratores politici
atque diurnarii multum locuti sunt de hac re: consensus rarus
natus est a factionibus sinistris usque ad dexteras, bene egisse
administerum, atque extremam severitatem idoneam esse talibus
rebus.
- 26/04/2010 10h19

|