Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 8 mensis Septembris 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU
d

d.12. m.Iul. a.2008, h.17:24

MICHAEL DEBAKEY

Patrem cardiochirurgiae esse mortuum

Parangêo (parangēum, parangēī n. Angl. bypass) invento Michael DeBakey viam monstravit ad novam rationem cardiochirurgiae adhibendam, îdem machinam cardiopneumonicam reddidit subtilissimam necnon transplantavit primum cor artificiale totius orbis terrarum. Nunc îdem medicus US-Americanus aetate 99 (undecentum) annorum mortuus est.

Neo-Eboraco ex urbe – Operationibus parangêicîs servata iam est vita innumerabilium hominum e corde laborantium: In iisdem medici in locum arteriarum cordis calcificatarum supponunt venas validas e crure exsectas easdemque struunt praeter vasa valdê coartata aut prorsus conclusa.


Michael DeBakey medicus: qui fecit plures quam 60.000 (sexaginta milia) operationum.

Haec ratio technica inventa et a.1964 (millesimo nongentesimo sexagesimo quarto) primum adhibita est a Michaele DeBakey medico US-Americano. Nunc Michael mortuus est aetate 99 (undecentum) annorum. "Qui vir" Ronaldus Girotto, praeses nosocomii Methodistici, in quo Michael ex anno 1949 (millesimo nongentesimo undequinquagesimo) operatus est, inquit „condiciones hominum reddidit meliores necnon valuit ad vitam generationum futurarum". In summâ Michael in cursu suo honorum direxit plures quam sexaginta milia operationum.

Ephemeris, c.t. "Houston Chronicle", refert eundem veteranum medicinae mortuum esse causâ naturali. Michael propter operationes suas parangeicas et cordium transplantationes illustrissimas habetur pro uno ex saeculi vicesimi chirurgis omnium maximis.

A Michaele curati sunt homines insignissimi, velut Marlena Dietrich actrix cinematographica praestantissima, Lyndon Johnson praeses quondam Civitatum Unitarum necnon Boris Jelzin Russiae quondam praeses. Ex anno 1975 (millesimo nonagesimo septuagesimo quinto) idem chirurgus connubio coniunctus erat cum Catharina Fehlhaber Germanâ actrice cinematographicâ, quam pernoverat mediante Franco Sinatra.

Biennio anno ante non multum afuit, quin Michael moreretur – sed servatus est methodo, quam ipse invenerat: Illo tempore sectionem chirurgicam subiit propter aortam morbosê dilatatam. Michael autem reconvaluit tanto, ut huius anni mense Aprili adhuc accipere posset nomisma aureum, quod sibi oblatum est a Congressu US-Americano ad opus vitae suae honestandum.

Hanc relationem d.12.m.Iul. a.2008, h.17.24 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 24/07/2008 22h07



BREVES
Mortuus est 87 annorum Hua Guofeng, vir politicus Sinensis, qui anno 1976 iussit "mandram quattuor personarum" apprehendendam, hoc modo ad finem perducens Revolutionem Culturalem. - 20/08/2008 19h10
Praeclarus musicae "soul" cantor et cantuum auctor Isaac Hayes, LXV annos natus, domi sensus amisit; paulo post in nosocomio mortuus est. - 10/08/2008 23h46
Andreas Pininfarina, dominus praeclarae officinae Italicae, ubi formae et descriptiones autoraedarum - praecipue FIAT - perficiuntur, birotulam automatariam ducens forte occisus est. - 07/08/2008 22h26
VIDE ETIAM